Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et mihi in euangelio promittuntur regna caelorum, quae instrumentum uetus omnino non nominat. sed si non fecero, quae praecepta sunt, nequaquam erit culpa in promittente, sed in me, qui promissum accipere non merui. [ubi enim optio proponitur, si opera praetermittuntur, frustra cupias, quod promissum est.] lege librum Iosue et Iudicum et, quantis possessionis angustiis sis coartatus, intelleges.

quid diuersarum urbium alienigenas commemorem, quos populus Iudaeorum non quiuit expellere de urbibus et sedibus suis, cum ipsa metropolis tua — prius Iebus, postea Salem, tertio Hierosolyma et nunc Aelia — Iebusaeos expellere non ualuerit, sed manserit cum eis in scandalum exemplumque uitiorum in tantum, ut, ubi templum tuum conditum est, area Ornae fuerit Iebusaei et ipsum templum LXXX milium latomorum et LXX milium uectorum, hoc est CL milium exceptis praepositis operum pro multitudine habitantium tecum incircumcisorum ab ethnicis extructum sit ? [*](1 cf. Num. 25, 3 etc. cf. Iudd. 2, 11 etc. cf. IV Reg. 1, 2 etc. cf. III Reg. 11, 7 etc. 3 et mihi-8 intell.] = Eucher. p. 130, 12-17 12 cf. II Par. 3, 1 14 cf. III Reg. 5, 15-16 ) [*]( 1 deo om.B beelph. J behelph. D behetph. B belph. g bahalim DB; add. etI,Bs.l.rn2 b(e s.Z.)elzebub I behelzebub (ex-bul m2)B uehelzebubh D camos JB c(h s.l.)amus I 2 quos om.J quia s.l.l,om.B (prae s.l.)tulisti 1 retulisti J tibi s.l.I,om.J non perderes B 3 promittitur regnum celorum quod (ex quae m2) B 4 pr. non s.l.m22, om. Euch. Esc. si s.l.J perficero Euch. Ese. 5 pr. in s.l.m21,om.JB promittenti J -tis B sed in me] set mei Bp.c.m2 promissa Eueh. Ese. 6 ubi-7 prom. est om. Eucla. Esc. ; seclusi uerba olim margini adscripta, postea grauiter corrupta propon.] add. ad eli(e 2)gendum Is.l.,D si opera praetermittuntur B (fort. ex mera coniectura) qui operare promittuntur J,la.c.m2 quid opera promittuntur lp.c.m2 opera premit- tuntur D qui operari renuis g 7 cupias] culpas Jp.c.m2 librum om. Euch. Esc.\' iosuę 1D 8 et Iudicum om.Euch. Par. possessiones Euch. Par. possessionibus Euch. Esc. possessionum g intellegas D intellegis Euch. Par. intellege Euch. Esc. 11 hierosolyma J hierusolyma D hiero(ex u m2)solima I iherosolima B 12 aelia D helia cet. iiebuseos D ualuerint l\'p.c. ualuerunt D manserintD 13 uicinorum g ibi Ba.c.g 14 est] sit ubi g area s.l.l aree D,Bp.c.m2,om.J orne DB orniae J fuerint D,Bp.c.m2 h(s.i.m2)iebusaei J 15 LXXX scripsi LXX codd. LXX B LXXXID CLXXX J milia JS uictorumJ 16 pro] prae B 17 hęt(h s.l.)nicis I exstructum I )

173

Nec hoc dico in sugillationem terrae Iudaeae, ut hereticus sycophanta mentitur, aut quo auferam historiae ueritatem, quae fundamentum est intellegentiae spiritalis, sed ut decutiam supercilium Iudaeorum, qui synagogae angustias ecclesiae latitudini praeferunt.

si enim occidentem tantum sequuntur litteram et non spiritum uiuificantem, ostendant terram repromissionis lacte et melle manantem; sin autem per tropologiam dictum putant pro rerum omnium abundantia, et nos confessionis terram terramque uiuentium terrae ueprium praeferimus dicente domino ad Moysen de abiectione Israhelis et adsumptione gentium: dimitte me, ut deleam populum istum et faciam te ingentem magnam, et eodem patre ad filium: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae et apertius per Esaiam: parum tibi est, ut sis puer meus ad suscitandas tribus Iacob et faeces — uel reliquias — Israhel congregandas. dedite in lucem cunctis gentibus, ut sis saluator uniuersae terr a e.

ex quo perspicue demonstratur omnia illius populi in imagine et umbra et typo praecessisse, scripta autem esse pro nobis, i n quos fines saeculorum decucurrerunt.

Multa, Iudaee, scelera commisisti, cunctis circa seruisti nationibus. ob quod factum? utique propter idolatriam. cumque seruires crebro, misertus tui est deus et misit iudices et saluatores, qui te de famulatu Moabitarum et Ammanitarum, Philistiim [*](5 cf. II Cor. 3, 6 6 cf. Ex. 3, 8 etc. 8 cf. Ps. 26, 13 9 cf. Esai. 7, 24 10 *Ex. 32, 10 12 Ps. 2, 8 15 *Esai. 49, 6 20 *1 Cor. 10, 11 ) [*]( 1 suggill. DB 2 sicoph. B sychoph. D syc(h s.l.)of. I sycophantis (ex -tit m2)J aut] illud D quod B hystoriae (—e B)1B 3 decutiam] disciam (iam in ras.m2)B 4 sinagogae (-e B)JB latitudine J,Ia.c. 5 secuntur B 6 ostenda J2 manantem lac et mel B 7 si 1 trophologiam I 8 habundantia (h eras.I) codd. confess. terram scripsi terram om.J,2Ba.c.m2 terram confess. D,IBp.c.m2 9 praeferemus ID proferimus J moisen B 10 isrl JB et] sed (add. et de s.l.m2)J 14 per isaiam I in isaia B 16 tribus iacob s.l.I 18 ut ex sit D 19 umbra et typo et imagine D 20 processisse J 21 saeculi g decurrerunt I DB 22 iudee B iudaeae Ja.r. iudea Jp.r. circa Ja.c. circa te cet. 23 idololatriam g serui(s s.l.)ses I seruieris B 24 est tui B 25 de fam.] a dominatu B amanit. ex aminat. J Ammonit. g philistim Ja.c.IB )

174
quoque et diuersarum gentium liberarunt. nouissime sub regibus offendisti deum et omnis prouincia Babylonia uastante deleta est et per septuaginta annos mansit solitudo.

a Cyro, rege Persarum, est laxata captiuitas - Hesdra hoc et Neemia plenissime referunt —, extructum est templum sub Dario, rege Persarum atque Medorum, a Zorababel, filio Salathiel, et Iesu, filio Iosedech, sacerdote magno. quae passi sitis a Medis, Aegyptiis Macedonibusque, non numero nec tibi adducam in memoriam Antiochum Epiphanen, crudelissimum omnium tyrannorum, nec Gnaeum Pompeium, Gabinium, Scaurum, Uarum, Cassium Sossiumque replicabo, qui tuis urbibus et praecipue insultauere Hierosolymae.

ad extremum sub Uespasiano et Tito urbs capta templumque subuersum est. deinde ciuitatis usque ad Adrianum principem per quinquaginta annos mansere reliquiae. post euersionem templi paulo minus per quadringentos annos et urbis et templi ruinae permanent. ob quod tantum facinus ? certe non colis idola, sed etiam seruiens Persis atque Romanis et captiuitatis pressus iugo ignoras alienos deos.

quomodo clementissimus deus, qui numquam tui oblitus est, nunc per tanta spatia temporum miseriis tuis non adducitur, ut soluat captiuitatem et, ut uerius dicam, expectatum tibi mittat antichristum ? ob quod, inquam, facinus et tam execrabile scelus auertit oculos suos ? ignoras ? memento uocis parentum tuorum: sanguis eius super [*](22 Matth. 27, 25 ) [*]( 1 liberauerunt I 2 omnis tua Ip.c.m2D babilonia I babillonia D rege (s.l.rnI) babilonio B gente Babylonica g 3 et om.D permansit sol. Ip.c.mZ mansit templi sol. Bp.c.m2 templi sol. permansit D ciro Ia.c.m2B 4 est--5 Pers. in mg. inf.I hesdra J esdra Ia.c.m2D hesdrasB esdras 1:p.c.m2 nee(ex neo I)mias Ip.e.m2B Nehemias g planissime g 6 zorababel I salatiel B salat(h s.l.)ihel I h(i s.l.)esu I Iosedec g 7 aegyptis J,la.c. egiptiis B et mac(h s.l.m2J)edonibus quae J2 et macedonibus B enumero g 8 in s.l.1: antiochum (ochum in ras.m2) B antiquorum J ephifanen JZ epiphanem B 9 g(s.l.m2 in utroque codice)neum JI ge(e eras.)neium B Cn. ç, om.D gabinum J guabinum B 10 ua(r s.l.m2)rum J Cass. Soss.] sosiumque (so in ras.m2, fuit cas) B sosiumque 1:a.c.B ex corr. m2 11 maxime B Ierosolymae ins. g hierosolimae J I hierusolyme D iherosolime B 12 et tyto D titoque B capta est B est om.B 13 Hadrianum g 14 paulo minus s.l.I 16 seruis JB 17 oppraesus (sic) B deos alienos B 18 deus quondam D quondam (s.l.) deus I 19 capt.] add. tuam s.l.B 20 ut s.l.1: 21 aduertit J; add. a te Is.l.m2D ad J ignorans J,Ia.c. 22 uoces J,IBa.c.m2 )

175
nos et super filios nostros et: uenite, occidamus eum et nostra erit hereditas et: non habemus regem nisi Caesarem. habes, quod elegisti: usque ad finem mundi seruiturus es Caesari, donec gentium introeat plenitudo et sic omnis Israhel saluus fiat, ut, qui quondam eiat in caput, uertatur in caudam.

Haec tibi, uir eruditissime, in duplicis praefecturae honore transacto nunc in Christo honoratior, tumultuaria et breui lucubratione dictaui, ne uiderer omnino reticere. eodem enim tempore, immo eodem die mihi et litterae tuae redditae sunt et meae expeditae, ut aut tacendum fuerit aut incompto eloquio respondendum, quorum alterum pudoris, alterum caritatis est.

CXXX. AD DEMETRIADEM.

Inter omnes materias, quas ab adulescentia usque aa hanc aetatem uel mea uel notariorum scripsi manu, nihil praesenti opere difficilius. scripturus enim ad Demetriadem, uirginem Christi, quae [*]( 1 Marc. 12, 7 2 Ioh. 19, 15 4 *Rom. 11, 25-26 ) [*]( 1 filios nostros in mg.D nostros ex suos J uenite om.JB 2 alt. et D, om.cet. 3 habes] habemus J,Ba.c.m2 legisti JB,Ia.c. 4ad]inJ 6 fietD capite ID 7 eloquentissime D duplici Ba.c.m2 8 honoratior s.l.m2B,om.J 10 eadem I mihi die g expetitae g 11 inculcto (sic) ex incuncto D 12 est karitatis B; add. finit epl de terra iudae longa CLX milibus, lata circiter XLVII J explicit ad dardanum D ) [*](A = Berolinensis lat. 17 s. IX (continet praeter integram epistulam etiam partem epistjdae ab initio usque ad p. 183, 8 suo; ubicumque in hac epistulae parte duo apographa inter se non consentiunt, siglis Al et A2 usus sum). ) [*]( 58 = Caroliruhensis Augiensis 105 s. IX-X. ) [*](D = Vaticanus lat. 355 + 356 s. IX-X., ) [*](B = Berolinensis lat. 18 s. XII. ad demetriadem SD ad demedriadem (sic) uirginem AlAz ad nicea demetriade B; Hieronymi MomcM exhibet titulus in 33 ) [*]( 15 adulisc. AaIQa.c.mZ adolisc. 93p.c.m2 adolesc. J}p.c.m2J?B 16 alt. uel s.l.%3 17 demedriadem AlD de(me s.l.)triadem A2 )

176
et nobilitate et diuitiis prima est in orbe Romano, si cuncta uirtutibus eius congrua dixero; adulari putabor, si quaedam subtraxero, ne incredibilia uideantur, damnum laudibus eius mea faciet uerecundia.

quid igitur faciam ? quod inplere non possum, negare non audeo: tanta est auiae eius et matris, insignium feminarum, in iubendo auctoritas, in petendo fides, in extorquendo perseuerantia. neque enim ut nouum quiddam et praecipuum a me flagitant, cuius ingenium.in huiusce modi materiis saepe detritum est, sed ne uocis meae pro uirili parte desit testimonium in eius uirtutibus explicandis, cuius — ut incliti oratoris utar sententia — spes magis laudanda quam res est, quamquam puellares annos fidei ardore superarit et inde coeperit, unde alias desisse perfectae consummataeque uirtutis est.

Procul obtrectatio, facessat inuidia, nullum in ambitione sit crimen. ignoti ad ignotam scribimus: dumtaxat iuxta faciem corporalem; alioquin interior homo pulchre sibi cognitus est illa notitia, qua et apostolus Paulus Colosenses multosque credentium nouerat, quos ante non uiderat.

quantum sit apud me meritum, immo miraculum uirginis nostrae, hinc potest aestimari, quod occupatus in explanatione templi Hiezechielis — quod opus in omnibus scripturis sanctis uel difficillimum est — et in ea parte delubri, in qua sancta sanctorum et thymiamatis altare describitur, malui parumper hoc uti deuerticulo, ut de altari transirem ad altare et hostiam uiuam, placentem deo ac sine ulla macula aeternae pudicitiae consecrarem.

scio, quod ad inprecationem pontificis flammeum uirginale sanctum operuerit caput et illud apostolicae uocis insigne [*]( 10 Cicero, de re publica inc. sedis fr. 5 M. 17 cf. Col. 2, 1 20 cf. Ezech. c. 40-46 23 cf. Rom. 12, 1 ) [*]( 1 urbe Ala.c.m2A2 romana A2 2 adolari AaSda.c.mS,A2 3 faciet mea B 5 auia A*a.c.m2 7 et praec. quiddam (quidam D) AD quidam D quid 58 8 materia ex materies mZA1 11 est quam res B 12 superaret AaSQD unde s.Z.wi2S3 ubi B aliis 93 14 nulla A2 15 criminis A2 innoti B innotam B ignota A2 ignotum 93 16 ulterior A2 17 et s.l.naldfim.AaD paul. apost. B paulus s.l.m2S3 Coloss. g 18 uiderat] nouerat Ala.c.m2 20 explan.] hoc explicatione A2 iezechielis D ezechielis B 21 uel] uel maximum uel AI qua s.l.93 quo AD 22 tym. 93 tim. cet. discr. 93 23 hoc diuert. uti A* uti hoc diuert. g diuert. A? B,A}ap.c.m2 transire D 25 inpraedicationem A2 flameum 93 )

177
celebratum sit: uolo autem uos omnes uirginem castam exhibere Christo, quando adstitit regina a dextiis eius in uestitu deaurato circumdata uarietate. qua ueste polymita et multarum uirtutum diuersitate contexta indutus fuit et Ioseph et regum quondam utebantur filiae.

unde et ipsa sponsa laetatur ac dicit: introduxit me rex in cubiculum suum sodaliumque respondit chorus: omnis gloria filiae regis intrinsecus. sed et nostra oratio dabit aliquid emolumenti. equorum cursus fauore pernicior fit, pugilum fortitudo clamoribus incitatur, paratas ad proelium acies strictosque mucrones sermo imperatoris accendit: igitur et in opere praesenti auia quidem materque plantauerint, sed et nos rigabimus et dominus incrementum dabit.

Rhetorum disciplina est abauis et atauis et omni retro nobilitate ornare, quem laudes, ut ramorum sterilitatem radix fecunda conpenset et, quod in fructu non teneas, mireris in trunco. scilicet nunc mihi Proborum et Olybriorum clara repetenda sunt nomina et inlustre Anicii sanguinis genus, in quo aut nullus aut rarus est, qui non meruerit consulatum, aut proferendus Olybrius, uirginis nostrae pater, quem inmatura morte subtractum Roma congemuit.