Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

non est facile de perfecta aetate credendum, quam et uita praeterita defendit et honorat uocabulum dignitatis, uerum, quia homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum uitiis labimur, si me uis corrigi delinquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas; corripiet me iustus in miseri-5 cordia et increpabit me, oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum. quem enim diligit dominus, corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit. et per Esaiam clamat deus: populus meus. qui beatos uos dicunt, seducunt uos et semitas pedum uestrorum supplantant.