Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sicut enim sagitta, si mittatur contra duram materiam, nonnumquam in mittentem reuertitur et uulnerat uulnerantem illudque conpletur: facti sunt mihi in arcum prauum et alibi: qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius, ita detractator. cum tristem faciem uiderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico conticescit, pallet uultus, haerent labia, saliua siccatur.