Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
uis nosse, quod ante fabricam istius mundi alii mundi in praeterito fuerint? ausculta Ecclesiasten: \'quid est, quod fuit? ipsum, quod erit. et quid est, quod factum est? ipsum, quod futurum est. et non est omne nouum sub sole, quod loquatur et dicat: ecce hoc nouum est; iam enim fuit in saeculis pristinis, quae fuerunt ante nos\'. quod testimonium non solum fuisse, sed futuros mundos esse testatur, non quo simul et pariter omnes fiant, sed alius post alium. statimquesubiungit: