Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

Rursumque de mundo: nobis autem, inquit, placet et ante hunc mundum alium fuisse mundum et post istum alium futurum. uis discere, quod post corruptionem huius mundi alius sit futurus? audi Esaiam loquentem: \'erit caelum nouum et terra noua, quae ego facio permanere in conspectu meo\'.