Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et in eodem loco: ut autem incorporeum finem omnium rerum esse credamus, illa nos saluatoris oratio prouocat, in qua ait: \'ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et isti in nobis unum sint\'. etenim scire debemus, quid sit deus et quid sit futurus in fine saluator et quomodo sanctis similitudo patris et filii repromissa sit, ut, quomodo illi in se unum sunt, sic et isti in eis unum sint.