Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et post paululum: illud quoque, quod eodem apostolo dicitur: \'omnis creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum d e i\', sic intellegimus, ut primam creaturam rationabilium et incorporalium esse dicamus, quae nunc seruiat corruptioni, eo quod sit uestita corporibus et, ubicumque corpora fuerint, statim corruptio subsequatur; postea autem liberabitur de seruitute corruptionis, quando receperit gloriam filii dei et deus fuerit omnia in omnibus.