Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cumque omnia uario sermone tractasset adserens diabolum non incapacem esse uirtutis et tamen necdum uelle capere uirtutem, ad extremum sermone latissimo disputauit angelum siue animam aut certe daemonem, quos unius adserit esse naturae sed diuersarum uoluntatum, pro magnitudine neglegentiae et stultitiae iumentum posse fieri et pro dolore poenarum et ignis ardore magis eligere, ut brutum animal sit et in aquis habitet ac fluctibus, et corpus adsumere huius uel illius pecoris, ut nobis non solum quadrupedum sed et piscium corpora sint timenda.

et ad extremum, ne teneretur Pythagorici dogmatis reus, qui adserit μετεμψύχσιν, post tam nefandam disputationem, qua [*](3 Orig. n. d. I 7, 5 p. !)3 17 ibid. J 8, 3 p. 99 19 ibid. I 8, 1 p. 96 21 ibid. I 8, 4 p. 104 ) [*]( 1 subiectos D in reuel. fil. dei lib. B 2 ac] an D 3 alt. in om. s 5 missa II 6 rationales B alios II 7 eorum IID incede D segnitiam B alios 77 8 pernicie D 9 arb. hab. D 10 uirtutes hisD possit (sc. lib. arbitrium)] possint B 11 illi 77 conditione 77B 12 hec (c eras.B)DB ad s.l.m2II 13 qui (a s.l.add.) diuersi77 qui aduersi B 15 et om.B 19 siue] sibi II 20 ass. codd. 21 neglig. TIp.c.m2B stultieia B 22 possit 77 24 ac] et g et] ac g 25 quadrupedium (i eras.) 77 26 pitagorici DB phi- tag. 77 27 METEMYYXLICYN D METAMOYXOCIN B NETEMYY- XQCIN (s.l.m2 metemicosin) II )

101
lectoris animum uulnerauit: haec, inquit, iuxta nostram sententiam non sint dogmata sed quaesita tantum atque proiecta, ne penitus intractata uiderentur.

In secundo autem libro mundos adserit innumerabiles, non iuxta Epicurum uno tempore plurimos et sui similes, sed post alterius mundi finem alterius esse principium et ante hunc nostrum mundum alium fuisse mundum et post hunc alium rursum futurum et post illum alium rursumque ceteros post ceteros. et addubitat, utrum futurus sit mundus alteri mundo ita ex omni parte consimilis, ut nullo inter se distare uideantur, an certe numquam mundus alteri mundo ex toto indiscretus et similis sit futurus. rursumque post modicum:

si omnia, inquit, ut ipse disputationis ordo conpellit, sine corpore uixerint, consumetur corporalis uniuersa natura et redigetur in nihilum, quae aliquando est facta de nihilo, eritque tempus, quo usus eius iterum necessarius sit.

etm consequentibus: sin autem, ut ratione et scripturarum auctoritate monstrat um est, corruptiuumhoc induerit incorruptionem et mortale hoc induerit inmortalitatem, absorbetur mors in uictoriam et forsitan omnis natura corporea tolletur e medio, in qua sola potest mors operari.

et post paululum: si haec non sunt contraria fidei, forsitan sine corporibus aliquando uiuemus. sin autem, qui perfecte subiectus [*]( 1 Orig. n. d. I 8, 4 p. 105 5 ibid. II 3, 1 p. 113 13 ibid. II 3, 2 p. 114 19 ibid. II 3, 3 p. 117 20 cf. I Cor. 15, 53 25 Orig. n. d. II 3, 3 p. 117 ) [*]( 2 sunt B 3 tanta D intra ętate D 6 epycurum II epycorum D suis D post] potest g 8 rursum] esse g 9 addubitat D id(eras.)dubi- tat II adhuc dubitat B dubitat g 10 **ita II omni om.g 11 nulla II 12 mundus] mundum D alteri mundo s.I.m2II alteri] alterius ex alium D et discretus et dissimilis B 14 uixerit D 15 natura] creatura B 16 nihil n nichili B 17 facta est s que s.l.B 22 absorbebitur B 23 uictoria B; add. in incorrumptionem D incorruptionem II et corruptio incorruptione B et corruptio in incorruptionem s corp. nat. g 24 mors potest B 27 uiuimus IID )

102
est Christo, absque corpore intellegitur, omnes autem subiciendi sunt Christo, et nos erimus sine corporibus, quando ei ad perfectum subiecti fuerimus.