Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
qui uero non fuerint meriti, ut per genus hominum reuertantur ad pristinum statum, fient diabo* lus et angeli eius et pessimi daemones ac pro uarietate meritorum in singulis mundis diuersa officia sortientur.
ipsosque daemones ac rectores tenebrarum in aliquo mundo uel mundis, si uoluerint ad meliora conuerti, fieri homines et sic ad antiquum redire principium, ita dumtaxat, ut per supplicia atque tormenta, quae uel multo uel breui tempore sustinuerint, in hominum eruditi corporibus rursum ueniant ad angelorum fastigia.
ex quo consequenti ratione monstrari omnes rationabiles creaturas ex omnibus posse fieri, non semel et subito sed frequentius, nosque et angelos futuros et daemones, si egerimus neglegentius, et rursum daemones, si uoluerint capere uirtutes, peruenire ad angelicam dignitatem.
Corporales quoque substantias penitus dilapsuras aut certe in fine omnium hoc esse futura corpora, quod nunc est aether et caelum et si quod aliud corpus sincerius et purius intellegi potest. quod cum ita sit, quid de resurrectione sentiat, perspicuum est. solem quoque et lunam et astra cetera esse animantia, immo, quomodo nos homines ob quaedam peccata his sumus circumdati corporibus, quae crassa sunt et pinguia. sic et caeli luminaria talia uel talia accepisse corpora, ut uel plus uel] minus luceant, et daemones ob maiora delicta aerio corpore esse uestitos.
omnem creaturam secundum [*](4 cf. Esai. 65,17 (66, 22) . Orig. n. d. I 6, 3 p. 82 9 cf. ibid. I 6, 3 p. 83 cf. Eph. 6, 12 19 cf. Orig. JI. d. I 6, 4 p. 85 22 cf. ibid. I 7, 4 p. 90 27 cf. ibid. I 7, 5 p. 91 cf. Rom. 8, 19-21 ) [*](1 principatibus et B tronis et B 4 isayam B celum B s§clmIIs.l.m2D 5 non s.l.m2B 8 per uarietate II mundi IIp.r.D 10 aliquo ex alio m2II mundis] rnundi II 12 ut s.l.Tl per om.B alt. uel s.l.TI 13 sustinuerunt B eruditi g erudita (ex -tu 77) codd. 15 rationabiles (bi del. ml) B hominibus f 16 alt. et om.B 17 neglig. IIp.c.m2B 18 praeuenire B 19 delap- suras 77 20 esse Jest II ether B ***aer 77 aer D 21 quod] quod est D 25 grassa D sunt s.l.m2B pigra B alt. et] etiam B 26 pr. uel s.l.m2B 27 aereo g ) [*]( 7* )
cumque omnes liberum habeant arbitrium et sponte sua uel uirtutes possit capere uel uitia, illae multo in peiori condicione erunt, quam nunc sunt. hae ad meliorem statum peruenient, quia diuersi motus et uariae uoluntates in utramque partem diuersum accipient statum, id est, ut et angeli homines uel daemones et rursum ex his homines uel angeli fiant.