Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
nam cum in semente terrae bonae centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum euangelia doceant et centenarius pro uirginitatis corona primum gradum teneat, sexagenarius pro labore uiduarum in secundo sit numero, tricenarius foedera nuptiarum ipsa digitorum coniunctione testetur, digamia in quo erit numero ? immo extra numerum. certe in bona terra non oritur, sed in uepribus et in spinetis uulpium, quae Herodi inpiissimo conparantur, ut in eo se putet esse laudabilem, si scortis melior sit, si publicarum libidinum uictimas superet, si uni sit prostituta, non pluribus.
Rem dicturus incredibilem multorum testimoniis adprobabo. ante annos plurimos, cum in chartis ecclesiasticis iuuarem Damasum, Romanae urbis episcopum, et orientis atque occidentis synodicis consultationibus responderem, uidi duo inter se paria [*]( 2 cf. II Tim. 2, 20 4 cf. Matth. 13, 8 8 cf. Hieron.adu. Iouin. I 3 et epist. XLIX (XLVIII) 2, 7 10 cf. Luc. 13, 32 ) [*](lpr.etom.A alt. et om. ς enim et Γ hominis r boues B 2 in domo quo: que magna] ita et in domo magna id est xpi ae(c s.l.m2)clesia J1 honore rD 3contumi(lisJ.)ar pr. est et] esset D est ς cratera ΑΠD,Ba.r. adhibendumP mattula,IJp.c.m2lP ruacula(inmg.m2matula)A 4 in semente] sementem ATID centensimus Ka.c. centesimos ex -mus m2lP 5 sexagensimus Ka.c. sexagesimos ex -mus m2!P tricensimus Ka.c. tricesimos ex -mus m2 tF trigesimum s fructus Ka.c.P et om.KW centeno -8 test. contaminata cum p. 83, 11 itaque -14 secundum praebet r: melius illa (ex ille m2) leguntur scripturarum testimonia, quibus. pudici(ea; ti m2)tia coronatur, quam illa, quibus incon- ti(ex e m2)nentibus et miseris subuenitur. centenarius numerus primus est, qui pro uirginitatis corona uirginibus depu(ex 0 m2)tatur. sexagenarius secundo (ex u m2) gradu pro conti(ex e m2)nentiae labore uiduarum est. tricenarius tertio loco nuptiarum foedera ipsa digitorum coniunctione testatur. ac sic uiduae amisso primo gradu per tertium perueniunt ad secundum 7 pro labore] pro robore ex probore m2A sit s.l.II faedera 11 federa DNB fodera Ka.c. 8 digama Aa.c.m2IJD 9 orietur B 10 alt. in om.ATIDB 11 eo se] eos N schortis KP puplicarum N publicanarum Ka.c. lP 12 uictimam B 13 dict.] add. sum codd. praeterKN*P incred.] add. quam As.l.m2,B,add. sed g adprobo IJD approbatam g 14 carthis KP cartis Aa.c.TJD 15 atque] ac B 16 sinodicis KPB consulationi(ex e K)bus KAP inter se s.l.m2B )
summa omnium expectatio uirorum pariter ac feminarum: \'post tantas rudes quis quem primus efferet?\' uicit maritus et totius urbis populo confluente coronatus et palmam tenens adoransque per \'singulas sescentas!\' clamantes uxoris multinubae feretrum praecedebat. quid dicimus tali mulieri? nempe illud, quod dominus Samaritanae: \'uiginti duos habuisti maritos et istum, a quo nunc sepeliris, non est tuus.\'
Itaque obsecro te, religiosa in Christo filia, ut testimonia ista non noueris, quibus incontinentibus et miseris subuenitur, sed illa potius lectites, quibus pudicitia coronatur. sufficit tibi, quod perdidisti primum uirginitatis gradum et per tertium uenisti ad secundum, id est per officium coniugale ad uiduitatis continentiam. extrema, immo abiecta ne cogites nec aliena et longe posita exempla perquiras. habes auiam, matrem, amitam, quarum tibi abundans imitatio atque doctrina et praecepta uiuendi norma uirtutum est.
si enim multae in coniugio uiuentibus adhuc uiris intellegunt illud apostoli: omnia licent, sed non omnia expediunt, et castrant se propter regna caelorum uel a secunda natiuitate post lauacrum ex consensu uel post nuptias ex ardore fidei, cur uidua, quae iudicio domini uirum habere desiuit, non illud laetabunda [*]( 9 cf. loh. 4, 18 20 *I Cor. 6, 12 ) [*](1 e om.N sepelisse KB, Ψa.c.m2 2 uicensimum K habuis(aoW. et m2)A habuisse B 3 et extremo N ut sibi B ut s.l.m2K,om. lP putabantur N 4 tantas g tantos codd. rodes KIJi 5 quis quemiV quisque D primum AIID prius g efferet K*P,Aa.c.m2 efferre D efferret (s.l.B) cet. oijais AIIa.c.,D 6 adoreasque uel adoreamque g oras B singula AIJDN singulos s sescen-. tas clamante(ea: a K)s Ka.c.m2 \'P subclamantes Kp.c.m2 succlamantes AIIDN suo clamates D sibi acclamantes g (\'singulas sescentas I\' sc. effer uel sepeli = se-chshundert Stiick jiir Sttiek!) 7 uxores KTI, Aa.c.m2 prae(e)cedebant 77, Ba.c. 8 dicemus B dominus om.N 9 uig. duos] ■ V • in ras. 5-6 litt. m2TI iste N*P,Bp.c. a in mg.K,om.*P non est bisD 11 in xpo religiosa N 12 quibus et B 13 sufficiat N prim. perd. g 15 coniugalem AIIa.r.,D 16 nec ex ne m2B 17 perquiras] perdas ex peroras D requiras N matrem et B hab. ADNB 18 et om.B et norma B 19 in coni.] coniuges N 21 et] ubi s.l.B castrat Aa.c.iraD regnum K a s.l.B,om.A 23 dei Kp.r.g diuisit Aa.c.m2 desiit g illum Aa.c.m2 laet.] et habunda D gemebunda B ) [*]( 6* )
et certe multo laboriosius est non frui eo, quod habeas, quam desiderare, quod amiseris. unde et uirginitas in eo felicior est, quod carnis incentiua non nouit, et uiduitas in illo sollicitior, quod praeteritas animo recolit uoluptates, maxime si se uirum putet perdidisse, non praemisisse, quorum alterum doloris, alterum gaudii est.
Prima hominis creatura nos doceat plures nuptias refutare. unus Adam et una Eua — immo una ex eo costa — separatur in feminam rursumque, quod diuisum fuerat, nuptiis copulatur dicente scriptura: erunt duo in carne una — non in duas nec in tres-; propter quod relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, certe non uxoribus.
quod testimonium Paulus edisserens ad Christum refert et ad ecclesiam, ut et primus Adam in carne et secundus in spiritu monogamus sit. una Eua mater cunctorum uiuentium et una ecclesia parens omnium Christianorum. sicut illam maledictus Lamech in duas diuisit uxores, sic hanc heretici in plures ecclesias lacerant, quae iuxta Apocalypsin Iohannis synagogae magis diaboli appellandae sunt quam Christi conciliabula.
legimus in carminum libro: sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentulae, quarum non est numerus. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. ad quam scribit idem Iohannes epistulam: senior electae dominae et filiis eius.