Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Quid sibi uelit, quod ad Romanos scribit apostolus: accept o ne accept a peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. — Ponamus totum testimonium et singula Christi auxilio disserentes, quid nobis uideatur, simpliciter indicemus non praeiudicantes tuo sensui, quid uelis intellegere, sed nostram sententiam breuiter explicantes. oquid ergo dicimus? lex peccatum est? absit.. sed peccatum non cognoui nisi per legem. nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces.
occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. sine lege enim peccatum mortuum erat, ego autem uiuebam sine lege aliquando, sed, ubi uenit mandatum, peccatum reuixit. ego autem mortuus sum et inuentum est mihi mandatum, quod erat ad uitam, hoc esse ad mortem. peccatum enim occasione accepta per [*]( 1 Rom. 5,8 2 *Esai. 53,8 4 *Esai. 53,4 5 *Esai. 53,12 14 Rom. 7,8 20 *Rom. 7, 7—25 ) [*](5 morteni g 6 deputatus g 9 nos om.B nlla om.B Christo om.AD 10 obcumbere ØB 12 et—difficulter s.l.m2ℬ,om.Φ;add. sed ς 14 scribsit 33p.c.m2 17 quid—18 sensui om.B quid] quod D 18 incitemus s 20 quod B dicemus B 23 concupiscis <>sa.c.<P 24 operatum om.B 26 uiu. -28 autem om.B aliq. sine lege s )