Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
quando omnes peccauerunt, simul inutiles facti sunt, non fuit, qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. incredibilis ergo bonitas et inaudita clementia mori pro inpiis — uix enim pro iusto aliquem et bono suum sanguinem fundere metu mortis cuncta terrente; nam inueniri interdum, ut aliquis pro re iusta et bona audeat mori —, caritas autem dei, quam in nobis habuit, hinc [*]( 6 *Rom. 5, 7 11 *Rom. 5,3-5 14 *Rom. 5, 5 16 *Ioel 2, 28 19 *Esai. 49, 8 et *II Cor. 6, 2 21 *II Cor. 6, 2 22 cf. Ps. 13, 3 ) [*](2 quid B 4 suntADB fuderunt 5 extiter B 6 potuitSsa.c.<P 7 et] ex Pa.c. in Aa.c.m2 temperabit D inuenire Aa.c.m.zØ 8 audiant s 9 ex uperioribus DB ex superibus s 10 tractaturi diens B apostulus $,om.g 11 quia] queB 12 patientia] pacientiam (m eras.)A; add. autem93 probatio uero AD 13 uero] autem AD confundat s 14 qui B dei] di e s effussus rp diffusa A sit 4>B 16 dix. deus 0 17 mirabatur AD 18 imp. et inf. AD 21 ecce nunc utroque loco ; 22 dies om.B 23 facere B 24 clem. inaud. AD mori non B 25 et pro bono B metu s 26 torrente B interdum potest f utow.0 pro re] p B 27 quam habait in nobis g quae in nobis est AD hic Dfi )
nonnulli ita interpretantur: si ille pro nobis inpiis mortuus est et peccatoribus, quanto magis nos absque ulla dubitatione pro iusto et bono Christo debemus occumbere! iustum autem et bonum non putemus esse diuersum nec aliquam proprie significare personam, sed absolute iustam rem et bonam, pro qua difficulter interdum aliquis inueniri potest, qui suum sanguinem fundat.