Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
si autem pater consolator, et filius consolator et spiritus sanctus consolator; et in nomine patris et filii et spiritus sancti, quod intellegitur deus, baptizantur credentes. quorum unum diuinitatis et consolatoris est nomen, . ergo et una natura est. hic spiritus sanctus non solum in apostolis, sed et in prophetis fuit, de quo Dauid orabat dicens: spiritum sanctum tuum ne auferas a me. et Danihel spiritum dei habuisse narratur et Dauid in spiritu loquitur dixisse dominum domino suo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
nec sine spiritu sancto prophetauerunt prophetae et uerbo domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum; et, quicquid patris et filii est, hoc idem et spiritus sancti est et ipse spiritus, cum mittatur a patre et pro filio ueniat, in alio atque alio loco spiritus dei patris et Christi spiritus appellatur.
unde et in Actibus apostolorum, [*]( 4 * Act. 2, 4 6cf. Ioh. 3,8 7 cf. Ioh. 14,16.26 et 15,26 9*IICor.l,3 15 Ps. 50,13 16 cf. Dan. 4,5 18 Ps. 109,1 20Ps.32,6 25 cf. Act. 19, 1-7 1 dimittuntur eis IIDC detinueritis D detenta ΠDC 2 sunt IIDC discederent C de] ab IIDC hieru(o ZT)solimis ΠϐΦ iherosolimis B 3 sed ex et m2B spir.] patris TIa.c.DC,B in ras.m2 postea (ea del.) D post B quod] quam D 5 aliis linguis loqui A . loqui s.l.DB (m2) uariis Dp.e.m2C, Ba.c.m2 6 illis TIDCB 7 ubi uult spirat Π utroque loco paraclytum A.Πp.c.m2 paraclitum IIa.v.m2DΦΒ paraclitum—paracletum 93 9 inde A miserationis 93$ 10 totius s.l.\'.8 sin autem TLD; add. et TIDC 11 tert. consol.] add. est C 12 baptizatur D 13 consol. et diu. IID 14 ergo] eorum g hic s.l.\'.8 15 sed ow.$etiam C orat IID 16 danielCJS 18 dno ex do Π ad fQCB ponam] add. omnes AD,s.l.ϐ B 20 sancto spir. ϐ sancto om.B di A 21 fundati AB omnisque IIa,r. 22 patri s 23 pr. et s.l.m2Il,om.A ipse -spir. sanctus C mittitur Aa.c.m2II 24 pro om.C,Ba.c.m2 a s.l.m2B ueniat] mittitur g atque in s loco s.l.m2B ) [*](32* )
Quid significet illud, quod apostolus Paulus disputat ad Romanos scribens: qui d er g o dicimus? numquid iniqui t a sap u d deum? a b sit usque ad eum locum, ubi ait: nisi dominus sab a oth r eliqui s s et nobi s semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. — Omnis quidem ad Romanos epistula interpretatione indiget et tantis obscuritatibus inuoluta est, ut in intellegenda ea spiritus sancti indigeamus auxilio, qui per apostolum haec ipsa dictauit; sed praecipue locus hic, in quo quidam uolentes dei seruare iustitiam ex praecedentibus causis dicunt electum in utero Rebeccae Iacob et abiectum Esau, sicut et Hieremias et Baptista Iohannes eliguntur in utero et ipse apostolus praedestinatur in euangelium, antequam nascatur.
nobis autem nihil placet, nisi quod ecclesiasticum est et publice in ecclesia dicere non timemus, ne iuxta Pythagoram et Platonem et discipulos eorum, qui sub nomine Christiano introducunt dogma gentilium, dicamus animas lapsas esse de caelo et pro diuersitate meritorum in his uel illis corporibus poenas antiquorum luere peccatorum. multoque melius est simpliciter [*](5 cf. Act. 5, 4 8 *Rom. 9,14 10 Rom. 9, 29 16 cf. Gen. 25, 23 17 cf. Hier. 1, 5 cf. Luc. 1, 13-17 18 cf. Act. 9,15 ) [*]( 2 et in B 3 baptismum A spiro sancto etenim (enim C) IIDC enim spiro sancto g 5 annaniae ΠϐΦ saphirae Πϐ sapbyre$safyria (i m1 insertum)A 6 sunt A deo] desinitO 7 quid ex quod m2A quod s.l.m2B 8 dicemus Ap.c.B 9 locum om.D dom. ait nisi s 10 sabaot s sabahotD 11 fuissemus s \' 12 interpretationem D 13 obuoluta IIa,c.m2DB in 58Ø, Bs.l.m2 ad As.l.m2,om.IlD intellegendi IID intelligendam g 14 eam g apostolos IIa.c.D 15 hic om. Φ 16 reseruare A 17 rebecche B alt. et s.l.ϐ,om.Φ baptista s.l.II,om.D 18 eleguntur IIa.r.ϐDΦ apost.] add. paulus IIs.l.m2,ϐΦΒ praedist. (prod.Φ) AIIa.c.ϐΦ euangelio A58 19 nasceretur A 20 publ. in eccl.] in ecclesiastica s nec B 21 pithag. D pitag. B phytag. AØ phitag. ΙΙϐ xpano ex xpo m2B 22 gentium IIa.c.m2D de caelo esse IID esse s.i.93 23 diuersitatibus IID uel om.$ uel in g poenis s 24 diluere (di eras.) II )
dicamus igitur, ut possumus, et apostolicae uoluntatis sequentes uestigia ne puncto quidem, ut dicitur, atque ungue transuerso ab illius sententiis recedamus. fleuerat supra et dolori suo et conscientiae testem inuocauerat spiritum sanctum, quod fratres sui et cognati secundum carnem, id est Israhelitae, dei filium non recepissent, quorum fuit adoptio et gloria et testamenta et legislatio et cultura et promissio, ex quibus etiam ipse Christus secundum carnem de Maria generatus est uirgine, et tam continuo cordis dolore torquetur, ut ipse optet anathema esse a Christo, id est solus perire, ne omne Israheliticum genus pereat.
et quia hoc dixerat, statim uenientem e regione praeuidet quaestionem:\' quid ergo dicis? omnes, qui ex Israhel sunt, perierunt ? et quomodo tu ipse et ceteri apostoli et infinita Iudaici populi multitudo Christum dei filium recepistis?\', quam ita soluit: Israhel in scripturis sanctis dupliciter appellatur et in duos diuiditur filios: in unum, qui iuxta carnem est, et in alterum, qui iuxta repromissionem et spiritum. Abraham duos habuit filios, Ismahel et Isaac. Ismahel, qui secundum carnem natus est, hereditatem patris non accepit; Isaac, qui de repromissione generatus est ex Sarra, semen dei appellatur. scriptum est enim: in Isaac uocabitur tibi semen, id est: non, qui 25 filii carnis, hi filii dei, sed, qui filii sunt repromissionis, isti aestimantur in semine. [*]( 6 cf. Rom. 9,1—5 9*Rom. 9, 4 23 Gen. 21,12 et *Rom. 9, 7—S ) [*](2 refugire s effugere II efmgire D dum] diu s 3 hibeas s nemas Ba.c.m2 nemias Da.r. egy(i B)ptiaque DB aegyptiarumϐΦ 4 apostolorum Aa.c.m2 5 ueritatis II punctum g 6 unguem transuersum g 7 dolore ϐa.c.m2Φ doloris IIϐp.c.m2 sui IIp.r.,om.ϐΦ et om.A consc.] add.s.l.m2 que A consc. suae (sue s.l.m2B) TIDB 8 israheliticę Aa.c.m2 10 testamentum s 11 promissa AØB etiam et s 13 torquitur 93$est (st in ras.m2) B 14 israhelitico s e reg. uen. A 15 praeuidit AD dices s 16 alt. et s.l.m2B 17 mult. pop. A 19 carnem] repromissionem et spiritum IID ests.l.s et om.D in om.AD alium IID 20 qui s.l.ll,om.D repr. et spir.] repr. et spiro est B carnem estH carnem D abraam B 21 pr. hismahel$BDB Ismael j alt. his- mahel 93,$a.r. Ismael ç et ismahel B 22 accipit s de repr. gen. ex sarra est B de sarra ex repr. gen. est D generatus ex natus 93 23 sara II 25 hii Dp.c.$B his93 filii sunt] sunt filii g 26 promissionis A existimantur? )
et hoc non solum in Ismahel et Isaac accidisse conuincimus, sed etiam in duobus Rebeccae filiis, Esau et Iacob, quorum alter abiectus, alter electus est. et hoc totum dicit, ut in prioribus fratribus, Ismahel et Esau, populum Iudaeorum abiectum esse significet, in posterioribus autem, hoc est in Isaac et Iacob, electum populum gentium uel eos, qui ex Iudaeis in Christum credituri erant.
et quoniam hoc uolens adprobare proposuerat testimonium nascentium geminorum Esau et Iacob, de quibus scriptum est: maior seruiet minori et in Malachia legimus: Iacob dilexi, Esau autem odio habui, uenientem e latere quaestionem more suo proponit et disserit et hac soluta reuertitur ad id, de quo coeperat disputare. si Esau et Iacob necdum nati erant nec aliquid egerant boni aut mali, ut uel promererentur deum uel offenderent, et electio eorum atque abiectio non merita singulorum, sed uoluntatem eligentis et abicientis ostendit, quid ergo dicimus ?
iniquus est deus ? secundum illud exemplum, quod loquitur ad Moysen: miserebor, cui misertus . fuero, et misericordiam praestabo, cuius miserebor, si hoc, inquit, recipimus, ut faciat deus, quodcumque uoluerit, et absque merito et operibus uel eligat aliquem uel condemnet, ergo non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei, maxime cum eadem scriptura, hoc est idem deus, loquatur ad Pharaonem: in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te uirtutem meam et adnuntietur nomen meum in uniuersa terra.
si hoc ita [*]( 2 cf. Rom. 9,10—13 9 Gen. 25, 23 10 *Mal. 1, 2-3 13 cf. Rom. 9, 11 16 cf. Rom. 9,14 17*Rom.9,15; cf.Ex.33,19 21 *Rom; 9,16 23*Rom. 9,17; cf. Ex. 9,16 ) [*]( 1 isaac et hismahel 5sa.c. hismahel 33 D hysmahel B alt. et om. <P accedisse ϐD,Φa.c. 3diciturB utom.<P itij duobus add.D,IIinmg.m2 4hismahel33 Ismael g ismahele IIB hesau B abi.] et abiectus$5 prioribus [JD hoc est in om.B alt. in om.93<5 6 gent. pop. IlDB 7 uoluerat A adprobrare s 9 malachie B malachi <P 11 uenientemque Tla.r.D e] a AD questionem ore Ap.r. questione o(eras.)more B 12 de quo (seq. ras. 4 litt.) II quod (eras.) de quo <P quod e quo 93a.c. de quod loqui D 13 erant aut II nec al. eg. om.s egerant (a s. ras.) 71 egissent 58 14 pr. uel s.lSd,om.A<!> etadd, m2B electi A 15 abiecti A elegentis ϐDΦ 16 quod Φ dicemus Ap.c.m2D,<I>a.c.B est om.A illum Φ 17 quo ς sequitur A miserebo D cuius A cui D 20 pr. et s.l.m2B,om.<& elegat ϐa.c.DΦ )
quam ualidam quaestionem scripturarum ratione contextam et paene insolubilem breui apostolus sermone dissoluit dicens: o homo! tuquis es, qui respondeas deo? et est sensus: ex eo, quod respondes deo et calumniam facis et de scripturis tanta perquiris, ut loquaris contra deum et iustitiam uoluntatis eius inquiras, ostendis te liberi arbitrii et facere, quod uis, uel tacere uel loqui.
si enim in similitudinem uasis fictilis te a deo creatum putas et illius non posse resistere uoluntati, hoc considera, quia uas fictile non dicit figulo: quare me sic fecisti? — figulus enim habet potestatem de eodem luto et de eadem massa aliud uas facere in honorem, aliud uero in contumeliam -, deus autem aequali cunctos sorte generauit et dedit arbitrii libertatem, ut faciat unusquisque, quod uult, siue bonum siue malum.
in tantum autem dedit omnibus potestatem, ut uox impia disputet contra creatorem suum et causas uoluntatis illius perscrutetur. sin autem uolens deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia uasa irae apta in interitum, ut ostenderet diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quos et uocauit nos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus, sicut [*]( 7 Rom. 9, 20 13 *Rom. 9, 20 15 *Rom, 9, 21 20 *Rom, 9, 22^26 ) [*]( 1 israhel$irl 58 2 quaeritur 7T93 alt. fecisse om.A 3 ipsius g 4 elegere Ba.c. Φ abiecere Aa.c. 5 resistere s.l.m2A non potest D ad quam DB 6 contesta D 7 serm. accedens B quis] qui s 8 et est-deo in mg.58 alt. respondis AD,Ba.e.m2 respondeas 5sa.c. 9 et] eis3a.c.0 10 inquiris 93a.c. incusas g libere D arb. esse D esse (s.l.m2) arb. B 11 et—loqui om.D pr. uel] et 0 in om.<I> 12 uasi A te om.Il 14 sic om.g et de] aut D 15 eodem s in hon. fac. D 16 uero om.A equales D 17 noluntatem A 19 impie (e in ras.) A 20 si A,Tla.c. deus uoJ. AD 21notumØ 23 aptata II in] ad D ostenderit Φ 24 misericordia s 25 quos] qua TIp.c.m2 non sol. nos AØ non sol. B )
si, inquit, patientia dei indurauit Pharaonem et multo tempore poenas distulit Israhelis, ut iustius condemnaret, quos tanto tempore sustinuerat, non dei accusanda patientia est et infinita clementia, sed eorum duritia, qui bonitatem dei in perditionem suam abusi sunt. alioquin unus est solis calor et secundum essentias subiacentes alia liquefacit, alia indurat, alia soluit, alia constringit; liquatur enim cera et induratur lutum et tamen non est caloris diuersa natura.