Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sic et bonitas dei atque clementia uasa irae, quae apta sunt in interitum, id est populum Israhel, indurat, uasa autem misericordiae, quae praeparauit in gloriam, quae et uocauit, hoc est nos, qui non solum ex Iudaeis sumus, sed etiam ex gentibus, non saluat inrationabiliter et absque iudicii ueritate, sed causis praecedentibus, quia alii non susceperunt filium dei, alii recipere sua sponte uoluerunt. haec autem uasa misericordiae non solum populus gentium est, sed et hi, qui ex Iudaeis credere uoluerunt, et unus credentium effectus est populus.
ex quo ostenditur non gentes eligi, sed hominum uoluntates atque ita factum est, ut impleretur illud, quod dictum est per Osee: uocaui non plebem meam plebem meam, hoc est populum gentium, et, quibus prius dicebatur: \'non plebs mea\', nunc uocentur filii dei uiui. quod ne solum de gentibus dicere uideretur, etiam eos, qui ex Israhelis multitudine crediderunt, uasa misericordiae et electionis appellat. clamat enim Esaias pro Israhel: [*]( 1 *Os, 2,24 10 cf, Verg. Buc. VIII 80 22 *Os. 2,24 25 cf. Rom. 9,23 ) [*](1 osee (— eae A) ΑΠDB uocabo AD,Bp.c.m2 3 eis B,om.A ubi A 4 secuntur IIØ si ex s; m2B 6 ut] et s 7 non] et non s est pat. D 8 bonitate Bp.r. suam s ɭ. B,om. D 9 sententias A 10 pr. alia om.s 11 caera 35 pr. et om.A cal. non est g 12 dei atque clem.] et clem. dei g dei om.s aptata J7 14 alt. quae] quos A q (s.l. e in ras m2) B et om.!; 16 ueritatem (— tēDΦ) Aa.c.DΦ 17 pr. alii s.l.II alia D suscip. Aa.c.m2ΒΦ alt. aliij add. autem D,Bs.l.m2 19 pr. et] etiam g hii.93D&B 20 ex] in D elegi AD,ΠΒΦa.c. 21 dictum] scriptum B per] in g 22 oseę IIDB oseae A uocabo IID 23 populus A 24 mea] add. uos IIs.l.DB uocantur A,Bp.c.m2 25 israhelitica D 26 esayas B isaias 23D$ )
hoc ipsum et in alio loco dicit Esaias: nisi dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus. cumque testimonia proposuisset, quibus duplex uocatio praedicitur et gentium et populi Iudaeorum, transit ad cohaerentem disputationem et idcirco dicit gentes, quae non sectabantur iustitiam, adprehendisse iustitiam, quia non superbierint, sed in Christum crediderint, Israhelis autem magnam partem ideo corruisse, quia offenderit in lapidem offensionis et petram scandali et ignorauerit iustitiam dei et quaerens statuere iustitiam suam iustitiae dei, qui Christus est, subici noluerit.
legi in cuiusdam commentariis sic respondisse apostolum, ut magis inplicuerit, quam soluerit quaestionem. ait enim ad id, quod proposuerat: quid ergo dicimus? numquid iniquitas apud deum? et: non est uolentis neque currentis, sed miserentis dei et: cuius uult, miseretur et, quem uult, indurat et: uoluntati eius quis potest resistere? sic apostolum respondisse:\' o homo, qui terra et cinis es, audes deo facere quaestionem et, uas fragile atque testaceum, rebellas contra figulum [*]( 1 Rom. 9, 27; cf. Esai. 10, 22 3 cf. Rom. 9, 28 6 Rom. 9,29; cf. Esai. 1,9 11 cf. Rom. 9,30—33 14 cf. Rom. 10,3 1SRom.9,14 l9*Rom.9,16 20 Rom. 9,18 22 *Rom. 9,19 ) [*](1 tamq.] quasi D 2 arena IIp.r.aB reliquie isrl B fiant A,Ba.c. 4 deus om,II equalitate D liberauit (P ut] et iP. 5 eos s.i.93,om.0 6 ipsud Aa.c.m2 et s.l.m2B dixit D esayas B isaias BDΦ. d̄s Φ. 7 sabahot II sabahoth B 8 fuissemus g gomora Aa.c.m2 9 essemus g quibus ex qui iP. 10 alt. et om. Φ transiit A 12 adprehenderunt ΠΒΦ quia ex qui m2A superbierunt Dp.c. 13 xpo A crediderunt Dp.c. israhel (is s.ɭ) Φ 14 offenderint A ignorauerint A,IIa.r. 15 quae(e B)rentes (tes in ras.m2B) AB suam stat. iust. IID suam stat. iust. suam 33 iustitiae] iusticie iusticia B 16 quaeIlD estxpsS3 noluerint ADB quibusdam Aa.c.m2Φ. 17 inplicauerit TIp.c.m2D implicarit A solueret D 18 enim] autem A dicemus ADB 21 pr. uult ex uIt Φ; add. ds A indo deus ? 22 quis ex quiA 23 qui de terra iP. fac. quaest. deo g 24 reb.-figm. om.A )
numquid figmentum potest dicere ei, qui se finxit: quare me sic fecisti? aut non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud uero in contumeliam? aeterno igitur silentio conticesce et scito fragilitatem tuam et deo ne moueas quaestionem, qui fecit, quod uoluit, ut in alios clemens, in alios seuerus existeret :
Quid sit, quod apostolus scribit in secunda ad Corinthios: aliis odor mortis in mortem et aliis odor uitae in uitam. et ad haec quis tam idoneus? — Totum loci huius capitulum proponamus, ut ex praecedentibus et sequentibus possint intellegi media, quae ex utroque contexta sunt. cum uenissem, ait, Troadem propter euangelium Christi et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non inuenerim Titum, fratrem meum, sed ualefaciens eis profectus sum in Macedoniam.
deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his, qui salui fiunt, et in his, qui pereunt, aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor uitae in uitam. et ad haec quis tam idoneus? non enim sumus sicut plurimi uenditantes uerbum dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex deo coram deo in Christo [*]( 1 *Rom. 9, 20-21 9 *II Cor. 2,16 13 *II Cor. 2, 12-17 ) [*](2 se om. Φ 3 ex] et B 4 al. quid. uas fac. 83 facere om.$ 5 uero om.D conticisce Aa.c.m25SD 6 scito] cito ØB deo ne] n deo 58 ne om.s 7 exsist. AØ,lla.r. 8 ad cor. in sec. epla TID corintheos 33D$chorintios B; add. epla B (s.l.m2) epistola 93 9 pr. alius D mortem] morte D et om.D 10 uitam] uita D et om.D si totum huius loci D 11 pcedent D insequentibus A 12 ex om.A 13 ait] au 58 inquit B troade IID throade 58 14 hostium ADB 15 spiritu Aa.c. in spiritu s 17 machedoniam AB machedonia 58 18 gratia g nos triumphat g triumphare nos facit B 19 odor D per nos man. g 20 quia ex qui A 22 mortem ex morti m2A 23 et aliis II aliis autem AB 25 uendentes A uenundantes B senceritatis s inceritate D 26 sed om.S3$ )
narrat Corinthiis, quae fecerit, quae passus sit et quomodo in cunctis deo agat gratias, ut sub exemplo sui illos prouocet ad certandum. \'ueni\', inquit, \'Troadem, quae prius Troia appellabatur, ut euangelium Christi in Asia praedicarem. cumque mihi ostium apertum esset in domino, hoc est plurimi credidissent, siue per signa atque uirtutes, quae in me operabatur deus, spes esset nascentis fidei et in domino succrescentis, non habui requiem spiritui meo, hoc est speratam consolationem inuenire non potui, eo quod Titum, fratrem meum, non inuenerim siue, quem ibi repperiendum putabam, siue, quem ibi audieram degere, uel. qui illuc uenturum esse se dixerat\'.
quae autem fuit tanta consolatio et quae requies spiritui in praesentia Titi, quem quia non inuenit, ualefaciens eis profectus est in Macedoniam ? aliquotiens diximus apostolum Paulum uirum fuisse doctissimum et eruditum ad pedes Gamalihel, qui in apostolorum Actibus contionatur et dicit: \'et nunc quid habetis cum hominibus istis? si enim a deo est, stabit, si ex hominibus, destruetur\'. cumque haberet sanctarum scientiam scripturarum et sermonis diuersarumque linguarum gratiam possideret-unde ipse gloriatur in domino et dicit: gratias ago deo, quod omnium eorum magis linguis loquor —, diuinorum sensuum maiestatem digno non poterat Graeci eloquii explicare sermone.
habebat ergo Titum interpretem sicut et beatus Petrus Marcum, cuius euangelium Petro narrante et illo [*]( 15 cf. Act. 22, 3 16 cf. Act. 5, 38—39 19 cf. I Cor. 1, 31 etc. *I Cor. 14,18\' ) [*]( 1 narrat apls B2 corintiis B 2 agat deo grato II deo grato agat B1 grato agat deo B2 (deo s.Z.23) agat grato 581> ut] et D 3 troade llDØ throadae 33 4 praed. in asia £ 2 asia ex isaia$(seq. cum erasum) ap. esset hostium A hostium AB 5 hoc] id ΠΒΦ 6 deus] add. et B*s.l.m2,q spes ex sps CP,Bim2 nascentis eccłę fidei D 9 inuenirem p 10 reper. fs$ aud. ibi B2 ibi s.l.33 audiebam A degere] dicere ex digere m2A 11 qui] quae Afi quem B1a.c.m2B2 ill. uent. se esse II ill. uent. esse D uent. ill. (add. se esse s.l.) BS uent. esse ill. se g 13 quia non] quantum D inuenerit llD mached. 33-B1 14 uirum om.A 15 gamaliel A (ex gamiel m2) Π,B1a.c.m2B3 gamalielis Bp.c.m2 act. apost. B2 16 nunc quid] numquid B1 omnibus B2 17 ex] enim ex A distruetur 58 distruitur D sanct. scr. scient. fi2 scient. sanct. scr. g 18 quej qui ip 19 ipse om.A in dom. glor. DB2 20 eorum] uestmm 1783 ling. mag. IIDB1 magis om.A. lingua A 21 loquar B* maiestatem (alt. m exp.) A non pot. graeci el. digno D greco eloqui A 22 explicare om.A sermone B2 ergo] enim II )
hoc est enim, quod dicit: deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu — pro eo, quod est: \'triumphat de nobis\' siue \'triumphum suum agit per nos\' —, qui in alio loco dixerat: spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
denique narrat in consequentibus: nam cum uenissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi. foris pugnae, intus timores. sed, qui consolatur humiles, consolatus est nos deus in aduentu Titi, non solum autem in aduentu eius, sed etiam in solacio.
ergo propterea ualefaciens Troianis siue Troadensibus profectus est Macedoniam, ut inueniret ibi Titum et haberet interpretationis euangeliique solacium, quem intellegimus non ibi repertum, sed post tribulationes et persecutiones apostoli superuenisse. prius ergo, quam ueniret Titus, multa perpessus agit gratias omnipotenti deo in Christo Iesu, quem gentibus praedicabat, [*]( 7 Act. 16, 9 9 II Cor. 2,14 12 I Cor. 4, 9 14 *II Cor. 7, 5—7 ) [*]( 2 charactere g 4 et om.II 6 que om.IlB2 machedoniam 23-B1; add. a papho D,Bl in mg.m2 7 machedo S3B1 inuenire s 8 persequut. 33 probarentur D est s.l.B,om.Φ 9 enim] autem D,om.B2 autem] hoc Ø,om.B1 gratia g 10 nos in in ras.m2B1 in nos B* Iesu] add. et odorem notitiae suae spargit in omni loco. triumphat nos g 12 dixerit s 13 huic mundo ATIffip.c. pr. et om.D alt. et s.Z.S3 den,-cons, in mg. sup.B,om.Φ 14 uenissem (m ex t m2) A mached. 83 B1 15 nulla ip 16 ome D passi sumus g 17 timoris D sed deus B* 18 nos deus om.$ deus om.Ba 19 autem s.l.fd aduentum A 20 consolatione g Troianis] troi(a s.l.)dis s 21 perfectus ip estin g mached. S3 Bl et] ut s haberent ip 22 que eras.II 24 qua D uenisset g repressus ip 25 omnipotente s,om. g )
tnumphus dei est passio martyrum, pro Christi nomine cruoris effusio et inter tormenta laetitia. cum enim quis uiderit tanta perseuerantia stare martyres atque torqueri et in suis cruciatibus gloriari, odor notitiae dei disseminatur in gentes et subit tacita cogitatio, quod, nisi uerum esset euangelium, numquam sanguine defenderetur. neque enim delicata et diuitiis studens ac secura confessio est, sed in carceribus, in plagis, in persecutionibus, in fame et nuditate et siti. hic triumphus est dei apostolorumque uictoria.
sed poterat audiens respondere: \'quomodo ergo non omnes crediderunt?\' prius ergo, quam interroget, soluit avdvnocpOQav et iuxta morem suum, quicquid alius obicere potest, antequam obiciatur, edisserit. et est sensus: nominis Christi in omni loco bonus odor sumus deo et praedicationis nostrae longe lateque spirat flagrantia. sed quia homines suo arbitrio derelicti sunt - neque enim bonum necessitate faciunt, sed uoluntate, ut credentes coronam accipiant, increduli suppliciis mancipentur —, ideo odor noster, qui per se bonus est, uirtute eorum et uitio, qui suscipiunt siue non suscipiunt, in uitam transit aut mortem, ut, qui crediderint, salui fiant, qui non crediderint, pereant.