Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
consecuta rei familiaris damna uastationem totius barbaro hoste prouinciae et in communi depopulatione priuatas tuarum possessionum ruinas, abactos armentorum ac pecorum greges, uictos occisosque seruulos et in unica filia, quam tibi tam crebrae orbitates fecerant cariorem, electum nobilissimum generum, ex quo, ut omnia taceam, plus maeroris quam gaudii suscepisti. hic est catalogus temptationum tuarum, haec cum Iuliano, tirunculo Christi, pugna hostis antiqui. quae, si ad te respicias, grandia sunt, si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. beato Iob post malorum examina uxor pessima reseruata est, ut per eam disceret blasphemare; tibi sublata est optima, ut miseriarum solacium perderes.
aliud autem est sustinere, quam nolis, aliud desiderare, quam diligas. ille in tot mortibus filiorum domus suae ruinam unum habuit sepulchrum et scissis uestibus, ut parentis monstraret affectum, procidens in terram adorauit et dixit: nudus exiui de utero matris meae, nudus et redeam. dominus dedit, dominus abstulit; sicut domino placuit, ita factum est. sit nomen domini benedictum.