Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
sicut ergo tu uis hic locum dare sententiae tuae, ut uelis subintellegi \'nisi fallaciter\', ita non inpudenter flagito, ut etiam nos illic intellegere sinas eis dictum \'si circumcidamini\', qui propterea uolebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo saluos esse non posse. hoc ergo animo, hac uoluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei omnino nihil proderat, sicut alibi aperte dicit: nam si per legem iustitiaergo.Christus gratis mortuus est. hoc declarat et quod ipse commemorasti: euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis.