Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
At enim dixit idem apostolus: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. decepit ergo Timotheum et fecit ei nihil prodesse Christum? an, quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit ? at ipse hoc non posuit nec ait \'si circumcidamini ueraciter\' sicut nec \'fallaciter\', sed sine ulla exceptione dixit: si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit.