Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

rogo te, si fieri potest, ut inter nos quaeramus et disseramus aliquid, quo sine amaritudine discordiae corda nostra pascantur, fiat; si autem non possum dicere, quid mihi emendandum uideatur in scriptis tuis, nec tu in meis nisi cum suspicione inuidiae aut laesione amicitiae, quiescamus ab his et nostrae uitae salutique parcamus. minus certe adsequatur illa, quae inflat, dum non offendatur illa. quae aedificat.

ego me longe esse sentio ab illa perfectione, de qua scriptum est: si quis in uerbo non offendit, hic perfectus est uir. sed plane in dei misericordia puto me posse facile abs te petere ueniam. si quid offendi, quod mihi aperire debes, ut, cum te audiero. lucreris fratrem tuum. neque enim, quia hoc propter longinquitatem terrarum non potes facere inter me et te, propterea debes sinere errare me.