Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Proinde illud, quod in extremo epistulae tuae posuisti, cum magni desiderii suspirio uel lego uel recolo. utinam, inquis, mereremur complexus tuos et conlatione mutua uel doceremus aliqua uel disceremus! ego autem dico: utinam saltem propinquis terrarum locis habitaremus, ut, si non possunt misceri nostra conloquia, litterae possent esse crebriores!
nunc uero tanto locorum mterualio absumus a sensibus nostris, ut de illis uerbis apostoli ad Galatas iuuenem me ad tuam sanctitatem scripsisse meminerim et ecce iam senex nondum rescripta meruerim faciliusque ad te exemplaria epistulae meae peruenerint nescio qua occasione praeueniente quam ipsa epistula me curante. homo enim, qui eam tunc acceperat, nec ad te pertulit nec ad me retulit. tantae mihi autem in litteris tuis, quae in manus nostras uenire potuerunt, apparent litterae, ut nihil studiorum meorum mallem, si possem, quam inhaerere lateri tuo.