Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

nunc Susanna nobilis fide mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum replente seruata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per gladium est.

Tandem ergo ad feminam uindicandam populus armatur. omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod uidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum caterua glomeratur.

e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat, erumpens et canitiem inmundam perfuso puluere [*]( 5 cf. Dan. 3, 23-27 7 cf. Dan. 6, 16-23 et 14 (= Bel), 30-40 9 cf. Dan. cap. 13 (= Sus.) 20 Verg. Aen. XII 611 ) [*](1 ut in ras. m2 B secari 2 2 condiretur Ds mandaretur L,I (in mg. m2 at conderetur) o om. Ds res in. S 5 huc alt.] 8. I. I, in ras. m2 B 6 edicere K chorum D horum s 7 sarabarum ZDs saraborum L saraballa Q lusit sQ 8 daniolis L,Q a,e.m2, B quam Ds 9 timuerat L,2 (an ex a) nunc] huc sp.r. 10 nobis LDs fidem L.2 (m eras.) omn. sub. mentibus S hominum B 11 spir. sancto S per puerum Q,B (corr.) aaluata B 13 indicem KD (corr.) 15 iudicandam Q,Bp.c m2 16 coetO LDs cetum (m exp.) B 17 coeuntem L,2a.r., Ds quo euntd (— eras.) B coeunte exclamat S paene] penitus Ds,2p.c. uidet Q.Ip.c. m2, Bp.c. turbatus LDs 18 urbis K 19 quem] quendam D,s (corr.) 20 canitiem] saniem K sanie Zp.c. m2 inmunda LDs,Sp.r. perfusa L turbans Km2,2 turpans quin S, )

7
turpans: \'meum,\' inquit, \'o ciues, petitis caput, me illi uicarium datis! si misericordes, si clementes estis, si uultis seruare damnatam, innocens certe perire non debeo.

\' quo fletu uulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor insinuat et mirum in modum uoluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante defenderant, pietatis uisum est genus, ut paterentur occidi.

Nouus igitur ensis, nouus percussor adponitur. stat uictima Christo tantum fauente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio uulnerata prosternitur et — o diuinae potentiae sublimanda maiestas! — quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum uisa est mori. ne pro ea periret innoxius.

Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadauer obuolnunt et fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu occasum petit et misericordiam domini celatura nox aduenit.

subito teminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad uitam: iam spirat, iam uidet, iam subleuatur et loquitur, iam in illam potest uocem erumpere: dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi homo. [*]( 20 *Ps. 117, 6 ) [*]( 1 petistis L2Ds petite B (corr.) 2 date B (corr.) pr. sij add. estis S estis] in ras. m2 2 essetis LDs 3 damnatum LZDs quod Ds. 4 se per] semper 2 (corr.), Q torpore 2 5 fuisse L,2a.c.m2,Ds 6 defenderat L.2a.c.m2,B pateretur 2a.c.m2,Ds,Bp.c. 8 ensis] add. in L,2 (in eras.) opponitur L2Ds 9 xpm L,2a.c.m2 cone. it. rep. om. Ds 10 repetita] in mg. m2 at repercussa 2 11 et o] et hoc (c exp.) B o LZDs subleuanda B (corr.) 12 neu L (corr. m2) post paululum S .13 per eam 2a.c.m2 14 clerecus (clerecip.r.) K qui 2a.c.m2 . id in officio 2p.c. m2 linteum L linteis 2 15 humo B (corr.) 16 tumulorum Ds misericordia s 17 cçlatura Q,2p.c. celeratura B (er exp.), 2a.c. celeriorem naturae D celeriore mature s celeriore cursu, naturae S .18 lumen S 19 inspirat D _uidit Ds 20 dominus] add. deus s 21 mihi fac. B. )

8