Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Contra uero in ligni sacramento, in quo dominus pependit, in quo secum omnia, quae humani generis saluti aduersabantur, adfixit, et iustificatio est, quia iustus ex fide est, et iudicia sunt, quia, qui non credit, iam iudicatus est, et temptatio est, quia per scandalum crucis salus est;
crux enim pereun-25 tibus stultitia, uirtus autem dei in salutem credentibus. itaque cum opprobrium crucis temptatio est fidei, cum infidelitas causa iudicii, cum fides iustificationis est merces, merito sacramento ligni aquam ex amaritudine in dulcedinem transferentis et iustificatio et iudicia et temptatio continetur. 311 [*]( S Deut. 28, 66 S Hier. 11, 19 17 Ex. 15, 25 21 if. Col. 2, 14 2:i cf. Kom. 1, 17 24 Ioh. 3, 18 25 cf. (Jal. 5, 11 cf. I Cor. 1, 18. Rom. 1, 16 ) [*]( 4,-5 In hoc—pendentem traditur etiam in B, de loco s. scriplurae u. Studien III 123 0 pendentem] ald. in ligno B 10 panem Lin pane A Gam 12 pllagū A a. c. 14 et (t corr. ex x) ex A etiam Gam 21 sacramcntn) .add. nOli, sed postea del. A 28 marito A )
Iam uero in coturnicum carnibus et mannae cibo quanta et quam absoluta rei spiritalis est ratio! populus, qui ex Egypto fuerat eductus, aduersus duces murmurat; carnes, quibus in Egypto uti solebat, desiderat. grex coturnicum uespere aduolans castra operit; earum carnibus populus alitur. matutino manna inuenitur.
sine discrimine aetatis aut sexus unicuique idem mensurae modus decernitur: plus colligens non abundat, minus recondens non eget. in his, quae ultra necessitatem erant, uermis ecferbuit. et quod de manna in campo relecta erat reliquum, sole incalescente contabuit.
die sexto duplum reconditur nec corrumpitur, die septimo manna abstinetur, quibusdam tamen in cassum expectantibus. ad postremum gomor singulis destinatum uase aureo reconditum futurae generationi in testimonium reseruatur.