Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
omnibus enim patet aditus ad salutem et iter [*](1 Gen. 27, 21 5 Gen. 27, 22 11 Gen. 27,37 15 Gen. 27, 39 sq. ) [*](1 si tu si tu tduae priorcs uoces eras.)A 3 esset del. Lin 8 et] add. offerens Gam ut benedicatur (benedicat sibi uel se Fed) ingerente Lin ut benedie ∗∗∗∗∗∗ (c. 6 litleTae eras.) in gentem A ut benedicat in gentem Gam ut benedicatur gerente Pit; cj. injra 14: ut se benediceret (Uulg. Gen. 28, 38: mihi-benedieas) ei Hilar. in ps. 118 Satnech 6 p. 491, 3: his-se ingerentibus J6 desusum (r s. alt. s m3)A 20 dissentita se A 27 hystoriaA )
instinctus eum et saeculo reliquit et gladio permisit et seruituti fratris addixit. sed ne haec in perpetuum et sine reditu paenitentiae decreta existimarentur, benedictionem, quam postulabat, in id distulit, cum iugum eius dominaturi fratris deposuisset a collo suo. sui ergo relinquitur iuris iugum deponere, quia unicuique ad fidem ius propriae uoluntatis est liberum benedictione tum digno, cum se in fidei libertatem ex inreligiositatis seruitute transtulerit.
DE MOVSE.Editio rerum in Moyse gestarum coeptae quoque iam ab Adam praefigurationis ordinem tenuit. et dignum hoc misericordia dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum per-
fectionem eorum, quae in domino nostro consummanda erant, imitarentur. ea enim, quae in uno illo et per unum illum expleta sunt, per species et tempora et generationes praeformantur ex aliquo. neque enim tot saeculorum imitatio consequi potuit id, quod in uno illo est ueritatis, sed tamen nihil ita in singulis uel per singulos gestum est, ut non ea, quae deinceps aut per eum aut in eo consummata sunt, prope ipsam gestorum praesentium imitationem loquerentur.
Moyses etenim natus eo tempore, quo omnes masculini