Tractatus mysteriorum
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
quo postea reuertente ex agro atque uenatu et se patri tamquam primogenitum, ut benedic at sibi, ingerente et praereptione benedictionis comperta Ysahac non commouetur; quin potius in benedictionis ipsius confirmatione persistit dicens: si dominum illum feci tuum et omnes fratres eius feci illi seruos, frumento et uino confirmaui eum, tibi autem quid faciam, fili ?
quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret, deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit habitatio tua et a rore caeli desusum et in gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit autem, cum deposueris iugum ipsius a collo tuo.
Unde igitur haec conuersio uoluntatis est? et cur dissentit a se hominis affectus, nisi quod sermo scripturae et ad rerum efficientiam et ad spei expectationem temperatur? sollicitudinem [*](f. 1.7v) interrogantis! de affectu patrio habuit, demutationem benedictionis de spiritali scientia abnegauit.
illic rem naturae egit, hic praeformationis ordinem tenuit; illic pater in primogeniti sanctificatione sollicitus est, hic in benedictione populi iunioris prophetae spiritu perseuerat.
et rem gestam historia loquitur et spem praefiguratam suus ordo non deserit. sed ne in eo quidem prophetica ratio cessauit; quin peccator et prior populus benedictionem populi iunioris posset 30 sperare, si crederet.