Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
post synodum enim Seleucicnsem Constantinopolim uenientes, quid est, quod statim dampnatis hereticis uos iungitis, non differtis in aliquo tempus adeundi neque de prudentis ratione consilii aliquam uobis moram ad percunctandum impenditis? adeunt deinde uos non communicantes episcopis legati synodi Orientales, gesta omnia edocent, dominantem quoque haeresim demonstrant. nonne oportuisset uos saltem uel nunc adsistere et cunctarum disceptionum arbitros reseruari?