Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
(2). His itaque sumptis, quibus et commemoratae suptrius blasphemiae subnexae erant, calumnia in eum, qui suscepit, intenditur. et tantus detectae fraudulentiae suae hypocritas furor subiit, ut periculum depositionis in\' eo constituerent. qui conuictae conscientiae dolor est deterreri quemquam agnitione ueritatis! si liber iste Ualentis et Ursacii non est fidei uestrae, quid eius dampnattoni non adquiescitis! anne non publico humani generis assensu inter omnes conuenit uenenum malum esse et caedem innocentis crimen esse et impietatem in dominum horrorem esse? sed quisque haec delata non dampnat, necesse est eorum se studii socium profiteatur, quia nemo est, qui non et, quae oderit, coarguat, et, quae non coarguit, probet.