Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
Uerum nos iterum illos atque iterum rogabamus, ne firma solidaque concuterent, nc subuerterent legem nec iura diuina turbarent, ne cuncta confunderent atque traditionem ecclesiae ne quidem in modica parte frustrarent, sed necnouam sectam inducerent aut Orientalibus episcopis conciliisque sanctissimis de Occidente uenientes aliqua in parte praeponerent.
at illi contra despicientes haec nobis minabantur et sese Athanasium et ceteros sceleratos uindicaturos pollicebantur, quasi uero aliud facere aut dicere possent, qui sceleratos omnes ac perditos in suum consortium receperunt. praeterea ingenti hoc tumore proponunt audacia potius ac temeritate quam legitima ratione possessi. uidentes enim, quod hi, qui damnatos recipiunt, in offensam crimenque incurrunt ut uiolatores caelestium legum, tali auctoritate iudicium constituere conabantur, ut sese iudices indicum dicere uellent atque eorum, qui iam cum deo sunt, si fas est, sententiam refricare.
nos uero rogabamus illos per plurimos dies. ut a sese damnatos abicerent et (se) ecclesiae sanctae coniungerent atque patribus uera dicentibus consensum accommodarent. sed illi se hoc facturos omnino negabant. [*]( 2 prophanis A 3 tenentes] add. regulam Cy regulae add. Fed; cf. p. 58,14 ilisciplinam Fed disciplinae ACγ nam del. Eng 4 consientia A cum scientia CmI; uoces consientia forte angustius scriptae sunt; scriba uidetur prius laeunam reliquisse eamque postea expleuisse 5 mala (sc. erat)] add. impediebatur Cm2 prohibebantur Cou qua Cou qua (forte ex quo = quoniam Eng) A sibi om. Cou metuebant Eng debaebant (aebant in ras.) A debebat C timebat susp. Cou ab aliquo quae com. Cou aliquando quae Eng alico qua A a quoquam Cm2 6 ac palam Cm2 palam Cou sic y sit A 7 eis .1 audebant A 8 quo ACml 13 in S2, om. ACy parte coni. Cou pace A 15 praeponerent y proponerent A 16 et sese Fed esse se A et se y 17 possent Cou possunt A possint Fab 18 reciperent C Fab 19 ingenti Fed (cf. p. 58, 28) ingente ACγ 20 professi Oberthiir hii C ii γ 23 iudicum C7 iudicium A 25 sese] se CY se add. y )
Altercantibus igitur nobis emerserunt quinque episcopi ex partibus nostris, qui superstates de sexto numero eorum, qui ad Mareotam directi fuerant, remanserunt. et talem illis optionem proponunt mittendos esse ex utroque concilio episcopos aliquos ad loca, in quibus Athanasius scelera flagitiaque commisit, ut sub testificatione dei cuncta fideliter scriberent et, si falsa inuenta
fuerint, quae concilio nuntiauimus, ipsi damnemur nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo conqueramur. quodsi uerum constiterit, quod ante diximus, ad numerum nostrum ex uobis quos elegistis, id est, qui Athanasio post damnationem communicauerunt, sed et eos, qui Athanasio et Marcello fautores defensoresque sunt, exponamus nec imperatoribus nec concilio nec cuiquam episcopo uestrum aliqui conquerantur..hanc optionem a nostris propositam Ossius et Protogenes omnesque eorum socii suscipere timuerunt.
Inmensa autem confluxerat ad Sardiciam multitudo sceleratorum omnium ac perditorum aduentantium de Constantinupoli, de Alexandria. de hinc, qui rei homicidiorum. rei sanguinis, rei caedis, rei latrociniorum, rei praedarum, rei spoliarum nefandorumque omnium sacrilegiorum (et) criminum rei, qui altaria confregerunt, ecclesias incenderunt domosque priuatorum conpilauerunt, profanatores mysteriorum dei proditoresque sacramentorum Christi, qui impiam sceleratamque haereticorum doctrinam contra ecclesiae
fidem adserentes sapientissimos presbiteros dei, diacones, sacerdotes atroci caede mactauerunt. et eos omnes secum collectos in suo conuenticulo habuerunt Ossius et Protogenes. quosque honorantes nos omnes diacones et sacerdotes dei despiciebant, quia nec ipsi uolebamus talibus aliquando coniungi. quique uulgo omnibusque gentilibus id. quod inter nos fuerat, referebant pro\'ueris [*](1 alter cantibus A emerserus A 2 superstitites .1 3 rcmanserant Cy 6 testificationem AC 10 delegistis γ 12 deponamus C p. c. ; et. p, 49, 17 et p. 57, 20 13 aliqui uestrum Cy 16 Sardiciam C sarditiam A (cf. p. 48, 9) SerdicamCoit 17constantinupolim A 18 Alexandria. de ita interpunrit Eng do hinc sc. aduenerunt de hinc Fed De hane (duae hae uoces tenuissima linea deletac sunt) A, om. Cy 19 spoliorum y 20 sacrilegorum Eng et add. C Cou 22 prophanatores A 23 que A hacreti quorum A doctrina A 25 atroci caede mactauerunt Fed atrocicae demactauerunt A atrociter dcmactauerunt Cy 26 hossius A quosque] eosque γ 28 quique] iique y hominibusque susp. Cou 29 gentibus CFab )