Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed diligens dei legem non in his tantum, quae per oboedientiam legis explentur, intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. et quo praeterea in officio sit, audiamus: septies in die laudem dixi tibi super iudicia ius tit i ae tuae. sanctus propheta primum, quod agit, diligit, opus scilicet legis, quia uitiorum omnium et usus reciditur et uoluntas. sed postea iudicia iustitiae dei laudat. haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant, quam agant, dum gesta ipsa notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut Hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus [*](1 principium C uicit C refort VI spolia om. C 9 euuangelia et sic fere. semper V legatum V in domum suam VC in doma sua p 4 in aecclaesiis dei R 5 c5 ex cil m. 2 V 6 potestate uictor Cp fidi p seu calliditatis Cp 8 non est V 9 in exsectationis V 10 quod erit optabit V 11 nititur R super om. C 12 abhominatus lnp 15 sed diligens dei legem om. V non in haec pb per oljydientiam V oboedientia Cp 19 iudicia add. m. 2 V 20 legis supr. scr. C 1 qua corr. m. 1 R qua pl(A) 21 et uoluntas ei' sed C 22 ammonuin mus R admonuimus ex Amonuimus C monuimus V significat r h agunt V 23 iesta C ipsa om. b nobis om. C 24 ebreue corr. m. 2 V haebreus R agnus C. )

538
quinquagesimus sub imaginis sacramentorum momentis intelleguntur. hoc ergo in die septies laudatur.

Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. haec enim eadem uel in die uel in puero uel in terra uel in anno atque annis sub sanctificatione huius numeri continentur, cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur. multa autem de numeri huius sanctificatione sunt cognita, ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno dei adstantium electio, ut spiritaliam potestatum et requiescentium gratiarum in domino plenitudo. certe iudicia iustitiae dei hoc in numero laudari a propheta conuenit, per quem et in quo earundem iustificationum uirtus et constitutio continetur.

Non alius autem nunc prsedicationis propheticse ordo est, quam fidei. nam et tolerantia persecutionum et formido uerborum et laetitia eloquii et odium iniquitatis et amor legis et laudatio iustitiae et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est in huius tantum praecepti obseruatione concluditur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus maius est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est. et ut corpus suum, id est ut se ipsum, amare, qui proximus sit. [*]( 17 Rom. XIII, 9. ) [*]( 1 qulquagensimus V et sic in seq. sub imaginis sacramento non para momenti esse intelleguntur Cp 8 ao non ex ac cum non m. 2 r qur R sit in ras. m. 1 R sit ex sic m. 2 V 4 uel in die om. Cp ini puero V puero R uel in terra om. C f< adque add. m. 2 T' sanctificatione ex sanctificationi m. 1 R sanctificationem V hnius ex nuius m. 1 R 7 sabbata sabbatorum p sabbatorum C 8 sane. tificationis C 9 constititio R ****entium electio V adstantium electorum R (in R ut angelorum — electorum supr. scr. m. 1) 11 iudicia om. C in numero prophetam (propheta C) laudare (laode p) conuenit Cp 12 per add. nt. 2 V 15 et tolerantiae V1 et tolerantia C 4 ad tolerantiap formido (om. et) Cp inter uerborum et et laetitia Cinser.: temperare pax ergo retinenda est cf. p. 539, 6 16 eloqui I71 eloqo* /• cocln amor laudis legis corr. m. 2 V et laudatio — omne om. C 18 dimur R concludimur V 19 diligis V tamquam te ipsum RCpE 511 curo aliis p qd christi p eaut C eet ut p. )

539
sequitur enim: pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est. adeo perfectse caritatis et pacis tenuit adfectum, ut ab ipso uitse communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. pax ergo retinenda est, et non quod unicuique, sed quod uniuersitati congruat, expetendum est, quia secundum euangelium utilius sit in uitam non uenisse quam scandalum minimis intulisse.

In his itaque pacis caritatisque prseceptis manens propheta. euangelicse spei desiderio detentus est. scit enim, in quo uel quis finis sit legis, cum ait: exspectabam salutarem tuum, domine, et mandata tua feci. salutaris Iesus est. hoc enuntiatio ex hebrseo nominis, hoc ad Ioseph angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace remittendus agnouit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. in eo autem mandata dei se profitetur fecisse, quod salutare domini exspectet, declarans omnia legis mandata aduentu dei unigeniti contineri.