Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ob quod hic nunc sanctus et rex et propheta et deo ac domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas [*]( 12 Luc. XXII, 26. 14 Matth. XXIII, 12. ) [*]( 1 in se ipsū C in se ipso pb agendi supr. scr. C om. V intellegendi om. Cp 2 praecandique V predicandique C euangelium uerum m perfecte C 8 consumans R 5 aut seruet p 6 capud VRp suma V 7 ipsis ex ipsisque m. 2 V ab ipsis Cpb 11 unumquisque V esse aut om. Cp 12 esset ex est m. 2 V esse C ostendens om. C 13 omnibns C 14 enim om. V 16 fide V cf. Biicheler — IVindekilde Decl. p. 67 sed h. l. cum solus cod. V, qui totiens litteram Jinal. omittit, huius genetiui formae testis sit, eam in fextum recipere dubitaui nomina ex omnia m. 2 V et add. m. 2 V 17 obaedientes R obrepentes C a obrepentis (s eras.) p ipsii p humane V 18 rphibere Cp 19 magnifioentiam et miserationem V magnificentie et miserationi p(A) repotatfl Cp( A) 20 contineri C 21 propheta (om. et) Cb a domino C 22 secundum — seminia sui in marg. add. C origine VC deputatus om. R. )

531
sola ac tali ad dominum precationis suae ambitione proclamat: uide humilitatem meam et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. non regni opes, non spiritum prophetise, non alia aliqua humanae iactantise nomina conspici in se, sed humilitatem precatur. non enim aduersum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis inpatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni. sed sciens hanc diuinae uoluntatis esse sententiam: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus, non obliuiscitur legis dei in humilitate retinenda, sed eripi se ob id, quia sit humilis, deprecatur, memoriam legis dei in humilitatis conseruatione esse declarans.

Beseruans itaque omnia iudicio diuino et eripi se ob humilitatis meritum deposcens, qui in nullo aduersum dei constitutiones, aduersum odia humana, aduersum praesentium molestiarum patientiam moueretur nihilque in hoc nunc saeculo sibi de his iudicandum esse decerneret, consequenter haec addidit: iudica iudicium meum et redime me; propter eloquium tuum uiuifica me. magnae et securae conscientise uox est iudicii sui iudicium postulare, ut ad id, quod statutum a se sibique conplacitum est, etiam diuinae sententiae examen exoptet. non hic aut alios aut se ipsum diiudicans corrupti sensus opinione deflectitur, neque a ueri iudicio ira aut gratia aut odio aut amore decedit, non ignarus huius euangelici mandati: quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis.

Sed ne ille quidem iudicii sui iudicium pertimescit, qui ait: ego autem non iudicaui quicquam scire me, nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. in hac igitur iudicii sui securitate propheta tempus redemptionis [*](8 Rom. XH, 19; cf. Deut. XXXII, 35. 25 Matth. VII, 2. 28 I Cor. 2,2. ) [*]( 1 ad (a F) dID VCp 4 humanaet V1 5 aduersus V 9 et ego RpE 10 retinendae Cpb 13 diuino iudicio V 14 aduersus di V 16 inpatientia C inpatientiS p(A) 17 uindicandum VCr) decernere C 19 aeloquium et stc fere semper R saecurae V 20 iudicis ex iudicii m. ,? R iudiciis C suis C 23 iudicans Cp 24 deoidit C dicidit V 25 iudicio om. V 29 xpm ihm V iesum ohristum C ihm p 30 eui add. m. 2 V securitatem F. ) [*](34*)

532
exspectans redimi se et propter eloquia dei uiuificari precatur. uenumdati enim sub peccato per redemptionem et iustifica.tionem in sanguine domini liberamur. hoc legislatio, hoc omnis spiritus prophetiae, hoc patriarcharum spes, hoc angelorum uoces. hoc toto in saeculi tempore diuini eloquii sermo testatus est: ob quod redimi ac uiuificari se deprecatur.

Sed haec eadem eloquia dei, ut piis spebus uitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt. nam exspectationem prophetae haec de peccatoribus mox secuntur: longe est a peccatoribus salus, quoniam iustificationes tuas non exquisierunt non habet ueniam ignoratio uoluntatis, quia sub scientiae facultate nescire repudiatae magis quam non repertae scientise est reatus. ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt iustificationes dei, cum utique non ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad uniuersorum scientiam notionemque defluerent. sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus iudicia dei salus longe sit, iuxta tamen dominum esse his, qui recto sunt corde, secundum etiam illud apostoli: uos, qui eratis longe, facti estis prope, ne et ipse et ab ipso salus longe sit, cognitionem iustificationum dei expetit.