Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
In omnibus igitur uitse nostrae operibus circumspecti et ad deum patentes esse debemus; primum, ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere; deinde, ut nos in diuinitatis suae sinu agere credamus neque eum abesse, cum irascimur, cum csedimus, cum contemnimus, cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum diuina et humana neglegimus, maiore contumelia eius, intra quem haec agimus, peccantes.
Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua ueritas est. nihil illic anceps, nihil dubium, totum ueritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negleguntur, quo magis ueritatis praecepto sunt constituta.
Quatenus autem id propheta cognouerit, subdidit dicens: initiis cognoui de testimoniis tuis, quia in seternum fundasti ea. haec licet propheta de se dicat legem dei ab exordio ipse cognoscens, uniuersse aetati tamen congruunt, qu?e ab institutione mundi doctrinis dei sit erudita. qui enim statutam Adae uoluntatis legem meminit, qui ipsam illam Euae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum uitse lignum Cherubim flammeo gladio conuertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem sciet, [*](3 ita ubique Vpl ita ubicumque este si in clausas E 4 fenestrae F1 incedet V 5 obseruata R obscurata Cp 6 uestrae V 7 patientes R 8 cordisb. V 9 uti VCp 11 contempnimus RC eõtendimus YCr) maledicemus V maledimus C 18 eius om. VRC quam R 14 accidit C 15 illic ex lic m. 2 V 17 praecepta E 18 subiecit Cpb 19 in i initiis (ihitiis R') RE qua V 21 uniuersa tamen C uniuersae tamen eccte p(A) 23 statutam madae R statuta adae V 84 euuae VRl quia maledictionem C 26 audierit om. Cp cherubin in V cherubin Cpt 26 et conuertibili VE et čuentibili p scierit E. )
Vide humilitatem meam et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus et reliqua.
Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla, per quae [*]( 14 of. Ephes. II, 20. ) [*]( 1 et in Cain — reputet in marg. add. C chain p cham e lamec V et qui Y 2 enoc C qui ex a qui m. 2 Y 3 iafet VRp melchisedec V 4 habraham V ilectum V1 isac V promissam V1 6 iosef V moyse V 6 post om. V sacramento F1 7 et in iesum C proinissae om. Cp(A) 8 intellegit Cp 11 commemoratorum V iestis C actu p 13 inhibuimur V sed cQ p sed in C 16 extruitur RC 17 ille V domos V 18 elictorum V 19 diuini lapides V 30 exsurgentes C Explicit littera nona decima incipit littera XX feliciter V Finit R Finit litt. XVIIII incip. Khes (Res p) litt. XX Cp 23 humilitatS ex utilitatS m. 2 V 26 toto proposuit (posuit p) in psalmo Cp. ) [*]( XXII. Bitar. Plet. part I. ) [*]( 34 )