Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quamquam id ipsum ex singulorum psalmorum uirtutibus intellegi possit, tamen absolutissime in gestorum et temporum historia edocemur, psalmorum scilicet conlocationes secundum perfectorum numerorum esse efficientias ordinatas. psalmus enim tertius secundum historiam quinquagesimo psalmo posterior est; inscriptio namque utriusque multo interuallo temporis aetatisque diuersa est. nam ille, quse sub Uria et Dauid sunt gesta, conplectitur: ille autem fugam Dauid Abessalon filio suo eum persequente significat; sed uirtus ac sacramentum numeri perfecit, hunc et illum pro conpetentibus et sibi congruis numeris conlocari.
Inscriptio uero quinquagesimi psalmi secundum historiam quinquagesimi et primi psalmi inscriptione posterior est. sed quinquagesimi numeri uirtus exigebat et Doec Idumaei inpaenitens in Dauid odium postulabat, anteriorem postponi et posteriorem anteferri, ut remissio peccatorum in numero quinquagesimo conlocaretur et poena perfidiae numerum constitutae remissionis excedens careret uenia, cum et tempus et numerum psenitentise perdidisset. nam cum in quinquagesimo, in quo sunt sabbata sabbatorum, secundum iubelaei anni praeformationem peccatorum remissio sit constituta, conpetenter hic psalmus, in quo paenitentia lata peccatorum remissio postulatur, in ordine est huius numeri conlocatus.
Tribus uero quinquagesimis psalmorum liber continetur: et hoc ex ratione ac numero beatae illius nostrae expectationis [*]( 1 redegerunt ut in singulis r 8 pro ordinem deputantes r haec habet: uirtus intelligi possit 4 et quamquam — intellegi possit om. r 6 edocemur r docemur DE 7 efficientias r efficientiam DE 8 Incip. cod. V quinquagensimo V 9 inscribtio V 12 olim perseqaente e sed uirtus scripsi, et uirtas VrDe et tamen nirtua tb 13 perfecit Vr perficit DE pro VrDe sic pro t b 16 quinquagesimi primi rdx 17 uirtus exigebat Vr (if. Ps. LI cap. 2 numeri uirtutem) uirtus et perfectio exigebat DE doec idomaei V doech idumei r 20 numero r 21 carere V 22 in quo sunt r in quo est VE 28 iubelei V 25 lata Vr anlata D antelata B. )
Esse autem haec sabbata sabbatorum, septenarius numerus per septem in septuplum connumeratus ostendit; quem tamen ogdoas, quia dies eadem prima quae octaua, secundum euangelicam plenitudinem in ultimo sabbato adiecta consummat. et haec quidem sabbata sabbatorum ea ab apostolis religione celebrata sunt, ut his quinquagesimae diebus nullus neque in terram strato corpore adoraret neque ieiunio festiuitatem spiritalis huius beatitudinis inpediret; quod ipsum extrinsecus etiam in diebus dominicis est constitutum, qui ultra sabbati numerum per plenitudinem euangelicse praedicationis accedunt. namque cum in septimo die sabbati sit et nomen [*]( 1 et secundae deinde quinquagesimae et tertiae rursum t et secundae deinde quinquagesimae (quinquagensimae V) centesimum (centensimam V) psalmum et tertiae rursum Vr et secundae deinde quinquagesimae psalmum et tertiae rursum E 3 aduertit r prouidentia V 4 dispensatione ex dispensationem m. 2V 7 sitque ex sitquae m. 2 V 9 seruatum Vr reseruatum E consummatae r 10 fili V 11 intellegemus V intelligamus r intelligimus E 12 sub qainquageno numero Vr sub quinquagenario numero t sub quinquagenariae nomero e 13 dispositionis J'r dispensationis De 15 esse autem sabbata sabbatorum haec r 17 ocdoas V 18 adiectum Vx 20 religione ex regione m. 2 V regione t quinquagesimae es quinquagesime m. 2 V 22 spiritualis r 23 in diebus est dominicis r -0 namque ex namquae r. )