Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non est uero ambigendum, ea, quae in psalmis dicta sunt. secundum euangelicam prsedicationem intellegi oportere, ut ex quacumque licet persona prophetise spiritus sit locutus, tamen totum illud ad cognitionem aduentus domini nostri IesuChristi et corporationis et passionis et regni, et resurrectionis nostrae gloriam uirtutemque referatur. sunt autem omnes prophetise'ad mundialem sensum et prudentiam saeculi clausae atque obsignatse?, secundum illud Esaiae: et erunt uobis uerba omnia haec tanquam eloquia libri huius signati. quod si qui dederint homini scienti litteras dicentes: lege ista, et dicet: non possum legere, signatum est enim. et si dabitur liber hic in manus hominis nescientis litteras, et dicetur ei: lege hunc. et respondebit: nescio litteras. imperitia legendi et intellegendi librum prophetise sub persona utriusque hominis monstrata est, cum intellegentia docti ad legendum, signaculum clausi mysterii non adeuntis, illius indocti ignorationi per communem utrique intellegendi inopiam comparatur. sunt enim uniuersa allegoricis et typicis contexta uirtutibus: per quse omnia unigeniti dei filii in corpore et gignendi et patiendi et moriendi et resurgendi et in aeternum cum conglorificatis sibi, qui in eum crediderint, regnandi et ceteros iudicandi sacramenta panduntur. et quia scribse et pharissei dei filium natum in corpore non recipientes omnibus prophetiae [*](8 Esai. XXIX, 11 sq. ) [*]( 1 non est uero ambigendum R non est ergo ambigendum e non est autem ambiguum r 3 prophetae r inter locutus et tamen litt..sp svpr. scr. R 6 refertur r sunt enim r 7 alem — clausae om. r 8 omnia uerba haec rE 9 quod si qui dederint scripsi (cf- quae dixi Stud. 1886, 331) quod si quiderit R ut uidetur, quod si quidem rE 10 dicentes Ra dicas r dicetur E 11 et dicent R dicet rE 12 hominis om. r 14 et respondet R et respondebit ei r respondet E pro imperitia lacunam habet r 15 liber r 16 mongtrauit r cum intelligentiam docti ad intelligendum r 17 claustri misterii R non adeuntes illos r 18 utrique R utriusque rE comparentur r 19 contexta RE conscripta r 20 omnia illa nnigeniti r 21 et in aeternum conglorificandi r 22 et regnandi r 28 post panduntur des. fol. 1 R; quae secuntur usque ad uerba sub gestorum historia in hoc cod. desunt, quia aliquot folia interciderunt. )

7
intellegentiae aditum denegarent, sub denuntiatione p“nse ita a domino arguuntur: use uobis legis doctores, qui abstulistis clauem scientiae: ipsi non introitis et introeuntes non «initis introire. negantes enim Christum, cuius aduentus opus est prophetarum, clauem scientiae abstulerunt; quia cognitionem legis, quae aduentum domini corporeum pradicauit, fides corporei aduentus abnegata prsecludit.

Et hoc quidem ex omni scripturarum propheticarum genere dictum esse intellegendum est, ut, nisi in aduentum domini ex uirgine in hominem procreandi intellectse et recognitae fuerint, intellegentise earum uis obsignata habeatur et clausa. tamen nequaquam psalmorum librum nisi per fidem aduentus eius posse intellegi, ita beati Ioannis Apocalypsi docemur: et angelo Philadelphise ecclesse scribe: haec dicit sanctus et uerus, qui habet clauem Dauid, qui aperit, et nemo claudet; qui claudit, et nemo aperiet. clauem igitur Dauid habet, quia ipse hsec septem qusedam signacula, quse de corporalitate eius et passione et morte et resurrectione et gloria et regno et iudicio Dauid de eo in psalmis prophetat, absoluit, aperiens, quod nemo claudet, et claudens, quod nemo aperiet; quia per hanc, quae in illo expleta est prophetia, aperiet, quod nemo prsecludet, et contra expletse in eo prophetise fide abnegata claudet, quod nemo possit aperire. nullus enim nisi ille, in quo hsec prophetata sunt et expleta., clauem intellegentise huius impertiet. denique id ipsum in consequentibus docuit, dicens: et uidi super dexteram sedentis in throno librum scriptum de intus etde foris, signatum signaculis septem; et uidialterum [*]( 2 Luc. XI, 52. 13 Apoc. III, 7. 26 Apoc. V, 1 sq. ) [*]( 3 ipsique r 11 intelligentiairũuis α intelligentiarum uis D intelli- Rentia, earum (om. uis) rt 16 et nemo olandet et claudet et nemo r 17 haec septem quaedam scripsi (cf. quae dixi Stud. 1886, 339 et infr. p. 8, 14) per haec septem quaedam rdlb per hoc in quedam d* per haec ui quadam e 20 abeoluit DE absoluet r aperiens om. r et claudens DE et claudet r 21 quia per haeo q a 22 prophetia rDx prophetiam e 26 in consequentibus r consequenter DE cf. Stud. 1886, 332. )

8
angelum ualidum. prsedicantem in uoce magna: quis est dignus aperire librum et soluere signacula eius? et nemo potuit neque in cselo neque in terra neque infra terram aperire librum. neque uidere ipsum. et ego flebam multum. quia nemo dignus repertus essetaperire librum. neque uidere ipsum. et unus de senioribus ait mihi: noli flere. ecce uicit leo de tribu Iuda. radix Dauid aperire librum et septem signacula eius. liber iste et praeterita et futura in his. quse in:ro et foris scripta erant. continens a nemine dignus est aperiri: et apostoli fletus ob desiderium intellegenti» et dolorem difficultatis exoritur. sed uicit leo de tribu Iuda et radix Dauid. librum et signacula eius aperire: quia solus septem illa, quae superius docuimus, signacula, quibus liber clausus est, per sacramentum corporationis suae et diuinitatis absoluit. id ipsum autem dominus post resurrectionem testatus est, dicens: quoniam omnia oportet inpleri. quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me. per haec ergo omnis prophetiae liber et signatus et clausus est: quia creditis his, quae inpleta per eam sunt cuncta illa. quae signata et clau.<a sunt, et aperientur et absoluentur.

Et quam quam omnia a diuino spiritu per Dauid dicta esse ipsa domini professione noscamus. tamen etiam id ipsum prophetise huius species docet supernse et ca-lesris in eo doctrinae [*](17 Luc. XXIV, 44. ) [*]( 1 in uoce rD (cj. Tischendorf Son. Test. Vat. p. 262 ,) uoce E 4 neqae infra terram om. r 5 et ego flebam multam r (cf. Tischendorf L c.) et flebam DE quia nemo — uidere ipeum om. r 7 ait rcflE dixit dl 10 intro r intus DE 11 dignos est rE est dignus D apostoli rDt apostolo b 12 exurit quia nicit r de rb ex De 14 pro uoce solus lacunam habetr illa∗∗superius ∗ ∗∗∗signac ∗∗∗∗liber; linea quae hanc lacumasamsequituruacat r 16 absolnat ipsum ut autem r 17 quoniam omnia oportet impleri D quoniam oportet inpleri r quoniam oportet omnia impleri e quoniam oportet impleri omnia b 20 est signatus et clausns r ∗∗∗ditis his ∗∗∗∗ pleta per **** cuncta ***** signa Un. «7. uaca' r 83 a re om. Da 25 docet rb edocet Da doctrinae scientiam r doctrinam scientiae DE. )

9
scientiam extitisse. eo enim organo prophetatum est, graece psalterium, hebraice nabla nuncupato, quod unum omnium musicorum organorum rectissimum est, nihil in se uel peruersum continens uel obliquum, neque quod ex inferioribus locis in sonum concentus musici commouetur: sed in formam dominici corporis constitutum organum sine ullo inflexu deflexuue directum est, organum ex supernis commotum et inpulsum et in cantionem supernae et caelestis institutionis animatum, non humili et terreno spiritu, ut cetera terrae organa, personum. non enim ille humilia atque terrena in illo corporis sui organo praedicauit, sicut ipse testatus est: qui est de terra, de terra est et de terra loquitur, qui autem de caelo uenit, quae uidit et audiuit, testatur. per hunc ergo supernum spiritum deus cantatur in psalmis, in forma domi- Dici corporis, in quo caelestis spiritus est locutus, forma quoque terreni huius et musici et ex supernis concinentis organi conparata.

Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos numerum esse psalmorum, sed sine ordinis adnotatione esse conscriptos. non enim illic primus aut secundus aut tertius aut quinquagesimus aut centesimus praenotantur, sed sine discrimine aliquo ordinis numerique permixti sunt. Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos et pro auctorum ac temporum diuersitate dispersos in uolumen unum collegit et rettulit. sed septuaginta seniores, secundum Moysi traditionem ad custodiam legis doctrinae in synagoga manentes, postea quam illis a rege Ptolomaeo transferendae ex hebraeo in graecum sermonem totius legis cura mandata est, spiritali et caelesti scientia uirtutes psalmorum intellegentes in numerum eos atque ordinem [*]( 11 Ioh. III, 31. ) [*]( 2 psalterium r psalterio DE nuncupatum r 10 in illo r in ipso DE 14 in forma rDe in formam b 19 numerum om. r fort. et sine 21 praenotantur r die praenotatur d'b sed eine discrimine aliquo rb sed sine prescriptione aliqua De 26 ad custodiam legis doctrinae scripsi (if. Ps. 11 cap. 2) ad custodiam legis et doctrinae d't» ad custodiam legis et doctrinam r ad custodiendam legis doctrinam dIe 27 illis om. r a rege Antiocho rd1 28 spirituali r. )

10
redegerunt, singulis quibusque numeris pro efficientia sua et absolutione perfectis perfectorum et efficientium psalmorum ordinem deputantes.