Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et ea causa est, ut in uiginti duos libros lex Testamenti Veteris deputetur, ut cum litterarum numero conuenirent. qui ita secundum traditiones ueterum deputantur, ut Moysei sint libri quinque, Iesu Naue sextus, Iudicum et Ruth septimus, primus et secundus Regnorum octauus, tertius et quartus in nonum, Paralipomenon duo in decimum sint, sermones dierum Esdrse in undecimum, liber Psalmorum duodecimus sit, Salomonis Prouerbia, Ecclesiastes, Canticum canticorum in tertium decimum et quartum decimum et quintum decimum, duodecim autem minores Prophetae in sextum decimum, Esaias deinde et Hieremias cum lamentatione et epistula, sed et Daniel et Ezechiel et Iob et Hester uiginti duum librorum numerum consumment. quibusdam autem uisum est, additis Tobia et Iudith uiginti quattuor libros secundum numerum graecarum litterarum connumerare, Romana quoque lingua media inter Hebraeos Graecosque collecta; quia his maxime tribus linguis sacramentum uoluntatis dei et beati regni expectatio praedicatur: ex quo illud Pilati fuit, ut his tribus linguis regem Iudseorum dominum Iesum Christum esse praescriberet. nam quamuis multse barbarae gentes dei cognitionem secundum apostolorum praedicationem et manentium hodie illic ecclesiarum fidem adeptae sint, tamen specialiter euangelica doctrina in Romano imperio, sub quo Hebraei et Graeci continentur, consistit.
Consequens autem est, secundum octonarium hunc uiginti et duarum ogdoadum numerum eum, qui subiectus est in quindecim canticis graduum, psalmorum numerum [*](2 deputetur ex deputemtur m. 2 V 3 moysei V (cj. Neue Forment. J, 333) moysi (mosi R) rE 6 octauus Vr in octauum E 7 hesdrae V duodecimus sit Vr in duodecimum E solomonis r 8 aecclesiastea V ecclesiasten r 9 quartum decimum ex quartum decim V duodecim ex duodecimum V 10 minores scripiri Bened. adnotalione usus, ones V omnes rt, om. E (cf. Stud. 1886, 332) profetae V eseias r 12 hester ex ester V uiginti duum V XXII r uiginti et duorum o uiginti et dnum - 13 tobiae r 14 graecarum ex graecorum m. 1 r 16 qui his V 18 illut V 20 barbarae ex barae m. 2 V 21 illic hodie V eclesiarum V 22 in romano imperio Vr in Romani imperii E 23 coneistit Vr sede consistit E 24 octonarium numerum r 25 ocdoarum V ogdradarum r numerum h. I. om. r eum om. V". )
Quamquam uero haec a nobis secundum numeros et legis obseruatione conplacitos et in sacramento euangelico distributos ita dicta sint, tamen absolute uniuscuiusque numeri uirtutem ex superscriptionibus psalmorum et dictorum ipsorum intellegentia consequemur. sunt autem superscriptionum [*]( 1 contineri IV a, sed cf. supr. p. 12, o pos corr. m. 1 V 2 gradum V 3 ebdomadae scilicet ocdoade V epdoade ecilioet ocdoadea r 4 namque Vr nam E 7 hoc Vr isto E 8 nam et ez nam corr. m. 2 V 9 scandehant VrD conscendebant E 10 hebdomas Ed. Rasil. obdomades F1 ebdomades V2Υ ebdomada Dt a 12 cf. quae de hoc loco, qui nota ilIa verborum perturbatinne in nostris libris totiens obuia tUllde corruptus ent traditus, probabiliter ita sanando disputaui Stud. 1886 p. 33.5. quisque ille perfecte (perfectae r) credidisset in his perfectis et beatis et Banctia sanctorũperfectum hunc uerumque, qui in quindeoim graduum (gradum n cantico est, ebdomadis et ogdoadis (ocdoadis I') numerum (numero r) locaretur Vr quisque ille perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectum hunc uirum q i quindecim graduum catico est hebdomadis et ogdoadis numerfl locaret ad' quo usque illa (ille t) perfecte credidisset in his perfectis et beatis sanctis sanctorum perfectus in hoc utroque, qui in quindecim graduum cantico est, hebdomadis et ogdoadis numero locaretur tb 16 et legis ex et legis et m. 2 r et legis r in legis, sine legis Da 17 conplacitos r complacitos rDa. completos, distributus V 18 sint Vrd2 α sunt e absolute Tabsolutae r absolutius E ueri uirtutem J" uiri uirtutes r 20 intellegentiam Vr conseq. mur Vsuperscribtionum V. )
Finis est, cuius causa cetera sunt; ipsum autem nulli alii causam suam praestat. ob finem enim omnia, nihil uero aliud post finem. namque ad finem tenditur et ad finem desinitur. ita finis et anteriorum perfectio est et ex se nihil in aliquid aliud protendens propria in semet sui ipsa possessio est. psalmi igitur, qui inscribentur in finem, ita intellegendi sunt, ut ex perfectis atque absolutis bonorum aeternorum doctrinis et spebus existant: quia ad ea, quse in his dicentur, fidei se nostrse cursus extendat et in his, nullo ulteriore procursu, ipso suo optatae et adeptae beatitudinis fine requiescat.
In musicis uero artibus hse sunt officiorum et generum uarietates. psalmus est, cum cessante uoce pulsus tantum organi concinentis auditur. can ti cum est, cum cantantium chorus, libertate sua utens neque in consonum organi adstrictus obsequium, hymno canorae tantum uocis exultat. canticum autem psalmi est, cum organo praecinente subsequens et [*](2 uel temporum VrDa aut temporum e 8 ali corr. m. 2 V in fine rct 7 in fine ex in fine m. 2 V 11 oausas praestarent amore tamen V oansas prarent amore tamen r 12 sermunonlum Vr sermonem e 14 ipBum aatom Vre ipse autem b 16 alint V et ad finem Vr eed in fine E 17 ex om. r nichil r in aliquit (om. aliud) V 18 ipsa Vr cf. Neue Fiirmenl. 1, 674, ipso ipee (om. eai) Da 19 inscribuntur rE SfO adque V 21 epeb. V (cf. Ps. LI cap. 1) speciebus rE adsistant J'r dicuntur E 92 se sup. lin. a m. 2 V nullo ulteriore procursu VrDe nullo ulteriore tendens procursu b 28 oanore V. )
In eo enim psalmo, in quo tantum psalmus inscribitur, fidelium operum et religiosorum gestorum aut doctrina aut confessio continetur, cum propheta commemorando, quae egerit, ad doctrinam nos gestorum similium instituit, motibus corporei organi nostri ad pios officiorum usus temperatis. at uero cum canticum tantum in titulo praeponitur, scientia in eo spiritalis et intellegentia caelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur, existit: cum non commemoratis fidei operibus solam doctrinam perfectae de deo cognitionis ostendit. non enim statim omnis scientia in bono opere est; neque rursum omne opus bonum ueram scientiam consequitur. ob quod est et illud, quod in tertio superscriptionum genere est, canticum psalmi, cum bonorum operum efficientise scientiae doctrina coniungitur. prius enim in bonis operibus uiuendum est, ut perfecta possit ea, quae deinceps succedet, diuini sacramenti esse cognitio, secundum id quod dictum est: desiderasti sapientiam? serua mandata, et dominus praestabit tibi eandem. praestat ergo dominus sapientiam his, qui per meritum operum gratiam intellegentise [*]( 26 Eccles. I, 83. ) [*]( 1 modoa V (f) r modum E psalteri ex psalteriu V 3 cantionis Ed. Basil. (cf. Ps. LXIV cap. 3; 11 cap. 31; LXVII cap. 4; CXLIIIcap. 6) canticum Vr cStatiSis a ymno V consonantis ex consonantes m. 2 V 8 superinecribtionis V 12 quae gerit Vr 13 motibne r motu V (?) E 14 usibus V temperatis Vr temperato E ad uero V 15 in ante titulo sup. lin. a m. 2 V epiritualis re 16 arohani ra 90 consequetur V 21 illut V generue cnrr. m. 1 V 24 succedet Vrsuccedit E 27 tibi ex obi corr. m. 2 V 28 qui ex que m. 2 V operum Vre bonorum operum b. )
Haec igitur musicae artis quadrifaria diuersitas psalmorum est diuersitatibus coaptata: ut psalmus per corporei organi motum in commemoratione gestorum sit, canticum uero per sapientiae cognitionem habeat in se doctrinae scientiam; canticum uero psalmi est, cum praecunti gestorum merito cognitio scientiae praestatur, psalmus deinde cantici, cum per adeptae scientiae cognitionem fidelium gestorum opera inchoatur et geritur. per has ergo superscriptionum proprietates intellegentiam psalmorum quaeri oportebit, quia unicuique generi prophetise in proprietate titulorum unumquodque genus musicae conparationis aptatum est. eos uero, qui sine inscriptione ulla significationis alicuius habeantur, ut est primus et secundus et ceteri conplures alii, intellegendum est ex doctrina spiritus sancti ad spiritalem cognitionem generalis scientiae fuisse cantatos, ut unusquisque ex his secundum fidei suse sinceritatem rationem intellegentise spiritalis expeteret.