Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed declaratio uerborum mysticorum per euangelia praestatur, ubi legis occulta et abscondita prophetica mandata domino in corpore manente panduntur. ex quibus primum fides discitur. ubi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. cum uirgo parit, cum deus uerbum est et uerbum caro fit et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci uident, cum dsemoniaci curantur, cum mortui resurgunt, declaratio haec uerborum dei nostram ac naturse obscuritatem fidei luce clarificat. tunc enim intellegimus resurrectionis gloriam, iudicii potestatem, aeternitatis honorem. et intellegimus hsec paruuli, uel ad innocentiam renati uel per ignorationem inperiti. hsec declaratio uerborum dei et intellegentia paruulis praestita cuius temporis aetatisque res esset, dominus ipse in euangeliis demonstrat dicens: confiteor tibi, domine caeli et terrae, quia abscondisti hsec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. ecce declarationis et inluminationis et intellegentise [*]( 2 Dan. XII, 9. 4 Esai. XXIX, 11. 21 Matth. XI, 25. ) [*]( 2 danihelum Rp danielem C uade — esaias om. VRC 4 soiStes V1 5 dicitur RlC hoc — legere in marg. infer. add. m. 2 V haeo E respondebit (bit alio liquore scr. p) pE 7 euuangelia V 8 ubi legis om. C occulta abscondita et C abscondita et occulta pE mandata om. VCpE t 9 fidis V 10 ibi pE 11 ds VRC dominus pE 12 fiat G et babitauit p et inhabitauit R loquuntur VC loquntur R locantur p 13 audiunt ex sunt rn.2V clodi VCp1 .14 daemonitici R 15 surgunt C nostram ac VR nostrae ac C nostrae hanc pE/ort. recte. cf. Acad. p. 27 16 lucet C clarificat VR illuminat pE om. C nunc pE 18 et om. pe haec om. R paruoli V 19 di add. m. 2 V 20 paruolis V huius p aetatis e & (ut p) dns Cp 21 ipse om. CpE demonstrans C confitebor. R 22 domine pater caeli Rb fori. scribendum domine pater domine caeli cf. Abh. IV, 83 qui V 28 a om. C et intellegentibus CRpE 24 paruolis V. )
Denique id ipsum sequens sermo subiecit dicens: os 6 meum aperui et adtraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam. non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur; absolutius uero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat. sed os scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. corde enim per fidem patente et desiderio ad hauriendum hiante intellegentia doctrinae caelestis accipitur. non animae hoc, sed cordis officium est. apostolus enim ait: animalis autem homo non percipit, quse sunt spiritus: stultitia enim est ei. et idem doctor gentium ait: lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus. hoc ergo os suum propheta pandens adtraxit spiritum; non enim ultro ingruit. expetendus est, adtrahendus est et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum. ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi psalmo alltiudinem: dilata os tuum, etadinplebo illud, et in lege scriptum sciat: describe hsec in latitudinem cordis tui; corde enim dei praedicatio, non ore suscipitur. et secundum euangelicam prsedicationem uerbum dei ex corde malus abripit, quod ultra mel et fauum in ore [*]( 16 I Cor. 2, 14. 17 H Cor. 8, 3. 28 Ps. LXXX, 11.. 24 Prov. VII, 3. ) [*]( 1 bucnsq; est in (supr. scr. i Sr) p haec om. b 8 fiuntquae V1 o fiunt Cpe 7 huni C 8 quod per aliut R 9 offici V 10 auditu oris RCp auditu auris e 11 sed hos Ra 12 solita ^ -- est R 18 deaiderio C desiderium VR per desiderium pE 14 intellegentiam V1 16 apostoluB — ait in marg. infer. add. C animalis enim homo pE 18 lapidib; C 20 expetendus et C 22 08 add. m. 2 V 24 scit p in latitudine RCpE (hri rb jrAaros LXX) 25 di praedicatio ex praedicatio m. 2 V dei uerbum C 26 sed secundum V 27 arripit RC. )
Sequitur deinde: aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum. ad id quod dixerat: respice in me mox addidit: et miserere mei. scit enim dominum etiam in ultionem impiorum p“namque respicere. respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum et conligauit axes curruum eorum. etrursum: respexit dominus super Sodomam et Gomorram. respicit uero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cura dicitur: aspiciens in terram et faciens eam tremere. propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum iudicium diligentium nomen eius.
Est quidem ex bonitate dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae, ut respiciat in nos, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Iacob, qualiter in Ioseph, qualiter in Iob, qualiter in Moysen. scit enim ad haec misericordise suae opera deum solere respicere, cum dicitur: dominus de caelo respexit in terram, ut audiret gemitum uinculatorum et soluat filios interemptorum, et rursum: et respexit super filios pauperum et non spreuit deprecationem eorum. [*]( 9 Exod. XIV, 24. 11 Gen. XVIII, 16. 18 Ps. Cm, 82. 28 Ps. CI, 20. 25 Ibid. 18. 1 per hos R cibos VCpE 2 ita per Cpe animam om. V 3 adtraota VRCpe 4 et non pb adhibunt Cp 5 aspice ex aapice pos m. 2 V 7 respice ex respi m. 2 V 8 mei om. Vpb dffi V 9 recipere V 10 axas C currum V 11 dš VC sodaomS corr. m. 2 ĮP 12 gommorrS V 18 ad terram VR aspicies CpE in terra r et faoies VCpE 15 sed cum miseratione respiciat in marg. add. p om. R respiciat supr. scr. C respiciat neque cum miseratione add. M. 2 V 19 est om. V a om. V in nos respiciat E 20 isac Ix isabao C qualiter in ante ioseph om. R et m. 3 supr. scr. & 21 iosef V in moyse VR 22 dfio V 28 in terra V 24 et ex ex V solueret E 25 respexit (om. et) RCpE. )
Dehinc sequitur: gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et nedominetur mei omnis iniustitia. incedit quidem propheta ex uoluntate sua iustitiae gressibus, sed scit undique sibi iniustitise dominationes inminere. superius orauerat, ut in se deus respiceret ac misereretur secundum eos, qui diligunt nomen suum. misericordise autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi uias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis uoluptates, sed secundum eloquia dei. si nihil inpedimenti usquam occurreret, si aduersantes sibi non undique adessent, suis ipse uiribus in ea, quse agere uellet, confirmabatur. sed ubi insidise sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis iniustitia.
Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. scit per temptationes ad gloriam perueniri. meminit Abraham et peregrinationis iniuria et amittendae uxoris metu et per immolandi filii dolorem fuisse temptatum. scit Iob omni temptationum esse militia perfunctum. recolit Ioseph, cum a fratribus uenditur, cum a domini sui coniuge ad adulterium conpellitur, cum carcere p“nse reseruatur, gloriam maximse fidei per haec iniustitiae temptamenta meruisse. dominationem iniustitise propheta [*](1 diio V dfii Cp 9 respiciat CpE 3 spm ac V 4 conspicit CpE 5 est dignus V 7 ac ne RCpE iniustitia add. m. 2 V 9 undique s ubi Kb 11 misericordia C IZease seu greasua C ui V qui R dirigatur C diriguntur RS 18 saeculum V1 14 uoluntatea Cuoluntatem V sed om. V eloquium CpE 15 occurreret ex occurreretquam m. 2 V 16 essent V 17 confirmaretur E 18 post omnis del. in m. 2 V, deinde desunt ibi uoces iniustitia — ne dominetur, quae a m. 2, ut uidetur, in margine super. nunc putrefacto additae erant 20 peruenire C et ante peregrinationis om. R 21 iniuriam V 22 filio V dolore ex dolorem R fuisset V1 temptatum add. m. 2 V scit iob — perfunctum om. R 23 militiam V iosef V uinditur V 94 ad om. V 25 poenae seruatur V ponere seruatur C maxime V iniustitiaeC iniusta R. )
Post quse id consequitur: redime me a calumniis hominum, et custodiam praecepta tua. humana temptatio grauis non est apostolo dicente: temptatio autem adhuc non adprehendit uos, nisi humana; sed calumnia grauis est. calumnia autem ea est, uel cum bono operi facinoris mali nomen adscribitur, uel cum specie blandiente internae malitise uirus occulitur.. neque enim eius directae maliuolentiae opus est, sed fallax et subdolum et sub specie bonae uoluntatis malitise operatione desseuiens. et difficile est cauere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub unanimitate coniugum ineuitabile malum sunt. Abel iustum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe deo probatum Cham filius eius inrisit. Esau Iacob exulem esse a paterna domo fecit. ualidissimum diaboli pr“liatorem Iob sola uxor eius temptauit inflectere. hunc ipsum sanctum prophetam quae calumnise hominum fefellerunt? quotiens Sauli proditus est? quotiens, quibus in locis ageret, nuntiatus est? ubique ei calumniantium insidise adfuerunt.