Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et quia, ut superius commemorauimus, legis et prophetarum atque euangeliorum hominem in se propheta demonstrat, ait in consequenti uersu: super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quoniam in mihi est. mandata dei prudentius propheta quam inimici eius intellegit. sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est dei, qui non solum ne mediocriter quidem conperta habent, uerum ne initium saltim cognoscendi consectantur? et quid magnum, si inimicis suis in mandatis dei propheta prudentior sit? quando enim inanimantia saxa et aut metalla aut ligna uenerantes consequi aliquid de uiuentis atque aeterni dei cognitione potuissent, ut his conparatis fieret propheta prudentior? sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen cum lege et prophetis et apostolis respuit, retractat, horrescit.
Sed ueros habet alios propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis dei est eruditus. mandatum [*]( 1 in amorem pE incedere C obsequelae CpE 2 nimo V a potest non subesse Cpb potest et subesse (et add. m. 2) V 5 exercuit V 6 enim ex fuit m. 2 V quam diligit VCpE diei V et om. Cp 7 diuersa V ,8 nec in eum — tantus om. Cp 9 cogitationis e fort. recte 12 et om. C 14 in consequenti uersu b in consequenter VR in consequenti Cpe 16 in saeculo V 18 qui ea non pb. ne om. C 19 saltim VR saltem CpE 20 et quidem magnum V si inimicis — sit in marg. infer. add. C 21 saxa (xa in ras. m. 1) R 22 etaut RY* et Cp aut VlE 23 com paratus pb 25 illQ V retractat VRCcf. Gellius XIV, ■i, 4 detrectat pE 27 sed uiros VC sed inimicos p alios habet V profeta ex profetis et apostolis m. 2 V scos C inimicos om. Cpcf. Acad. p. sl. )
Atque ut hos inimicos significasse intellegeretur, id, quod consequitur, adiecit: super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. didicisti, o Dauid, a Moyse legem, et Aaron tibi omnium doctor est, Iesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud, quod loqui ausus es, quod super omnes te docentes intellexeris ? sed superior uersus, super quos omnes docentes se intellegat, ostendit, id est super inimicos. et rursum hic, qui nunc est uersus inferior, qui inimici sint, declarat, id est omnes docentes. claues enim se caelorum habere profitentur et doctores esse se legis gloriantur. et cum omnia legis testimonia aduentum domini nostri Iesu Christi testentur, super doctores suos propheta [*]( 1 dei om. Cp et ante in lege om. C heretici VR 2 mandatatum ex mandatum m. 2 V -4 auctorem — circumciBio om. V 5 -pcederit C 6 dfa R dnS V dominum Cpb opes V opus C 7 liminum (om. et) VCpb 8 azima R 10 legente nesciente R 11 xfrnnus V intelleget R 13 salutarg Cjps salutS p1 mortem V .17 super docentes intellexi C 19 moese V 20 diotor V1 91 samuhel RC unguendi RC ungenti p laoramento C profetae et ex profeta est m. 2 V 28 docentes te Cpb super uersus r 24 se om. Cp id est om. V 27 seculorum habere C oaelorum habere V caelorum se habere E 99 ihm xpi V.. )
Et quia interdum ex diuersitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro, tamen hoc ipsum diligentiae et studii esse demonstrat. ait enim: super seniores intellexi: quia mandata tua exquisiui. intellegit et super seniores intellegit, doctrinae atque suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est populi ante se anterioris significans . in quo utrumque conuenit, ut et antiquior sit et se putet esse doctorem. sed super eum ille intellegit, qui et docetur et iunior est; intellegit uero, quia mandata dei exquisierit, quae doctor, dum se docere credit, ignorat.
Consequens autem est, ut, qui super seniores et doctores intellegit, fructum reddat, scilicet, ut ea, quae cognita et perfecta habere , exerceat. et uideamus, an hoc ipsum in consequentibus sit. ait enim: ab omni uia mala prohibui pedes meos, ut custodiam uerbum tuum. perfecta haec et euangelici uiri uox est, ab omni se uia abstinere et, tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum, per quam nequitia adeatur, incedere.
Sed altius nescio quid in eo propheta significat, cum dicit: prohibui pedes meos. natura corporis nostri [*](1 quia Cpb testimonio V 8 mirabilis Rb 4 profeta V om. R 8 esse eum pb se om. R 10 et quia et interdum V accedere C 12 suae istud esse ex suae essestud esse m. 2 V 18 quia ex qua 1n. 2 V 14 intellexit V et super seniores intellegit om. V intollegensuiae officium V 16 antiquioris V 18 quia et V 19 mandata ea di VCp doctor om. V 21 qui se super C 28 in hoc V 26 euuangeli V 27 mala uia C 28 nequitiam V 29 significat om. V 80 naturae Y. )
Qualis autem custodia uerbi dei esse debeat, sequens uersus docet. sequitur enim: a iudiciis tuis non declinaui: quia tu legem posuisti mihi. haec est igitur uera custodia, nullam in partem a dei se iudiciis deflectere neque leui saltim declinare decessu, sed intentum semper et semper inmobilem in eo, in quo institit, permanere.
Non declinat autem, quia legem sibi deus statuerit. legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero orauerat dicens: domine, constitue legislatorem : sciant gentes, quoniam homines sunt. ea enim lex, quam Moyses scripserat, nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores intellegit, quia legem euangelicam, Moysi lege continetur, intellegit. haec ergo per dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam dei erudiuit. et idcirco ad id, [*]( 22 Ps. IX, 21. ) [*]( 1 ferimus in C ferimL in p ferimur in b 2 hac V1 4 prouooauit V et optinendtl C et obtinendO p 6 si quia VC ai que p instinotu eo V instinctu suo Cp trahamuss V 7 nosraa R 9 ut post sit V di nerbum Y neque enim — custodiet in marg. infer. add. m. 2 V 10 prohiberi se V 12 obseruat E 14 autem om. C uerbfl C 15 aequitur sup. lin. a m. 1 V 18 saltem CpE et semper om. V 20 aibi dominus pb 21 idem ex eadem m. 2 V 24 pedagoga VR 25 intellexit quia VCpE 27 nostrum om. V 28 in om. V ad supr. scr. m. 1 R. )
Et huius euangelicae dulcedinem in consequentibus propheta testatur. ait enim: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super in ore meo! in ore, non etiam in faucibus dulce est. extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. sed dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: - non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia. ubi cognitionis et prudentiae et sensus est. et ideo eloquia in faucibus et in ore dulce est. sed ut per aegritudinem aestumque febrium ea, quae acciderint oris amara, mitificat, ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus deuorentur.