Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostolicam doctrinam conmemorata sunt, ut, quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intellegatur, in quo et caelum nouum et terra noua et demutandorum corporum gloria et abolitis terrenorum uitiorum noctibus nostri luminis dies spei et expectationi nostrae , tamen et magnificentiam dei omnes huius quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata statutaque omnia sint, ut perpetuis, quibus manebunt, constitutorum ab exordio temporum cursibus perseuerent.
Sed propheta perseuerare se ut diem postulat seque iam seruum esse domini sui meminit dicens: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte perissem in humiliatione mea. frequenter admonuimus humiliationem id significari, cum temptationibus anima subiecta est et infirmitati derelicta humilis efficitur. lex ergo ei meditatio est: et nisi ei meditatio fuisset, forsitan in humiliatione perisset. non est ergo meditatio legis dei, cum tribulamur et . relinquenda, sed cum uariis corporum infirmitatibus , cum inter persecutionum bella uexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. urant enim licet in excidium fidei ignes. lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a deo corpora , dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. dicamus et nos patientes atque uincentes: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc [*](2 ut om. R 5 oblitis Re 7 praeparatar VCpb tamen ut VRC 8 mundi su b pedib: creationes C constitutiones V 9 cfl eras. R firmata funda = ta p fundata = = firmata r statutane V sunt R to a 10 constiturum R db R exordiorum V1 12 sed profeta peneuerare in nuxrg. infer. add. m. 2 V ut om. p 14 est om. Cp tunc forsitan e in humiliationem meam V sed cf. p. 463,1 16 significare Cpb cf. Acad. p. 17 17 ergo eni C 18 meditatio ei VE formtam in humiliationem V 19 con tribulamur C 90 sed uariis V 21 nexemur F1 22 legis debet esse V mediatio V urant (a ex corr.) R ignis Vlp1 28 lacerant pi effodient C fodiant pb 24 do a deo r 26 dioimus C nos om. V 27 est om. Cp.. )
Dehinc sequitur: in saeculum non obliuiscar iustificationum tuarum, quia in ipsis uiuificasti me. scit propheta secundum apostolum finem legis esse Christum, in qua iustificationum obseruatio constituta est, scit et in credituris legem esse , scit et iustum ei fide uiuere, scit et legem spiritalem esse, scit, quod qui ea, quae in lege sunt, fecerit, - uiuet, et idcirco ait: in um non obliuiscar tuarum; quia in ipsis uiuificasti me: ut, quamquam fides euangelica finitis legis sit operibus praedicanda, iustificationum legis tamen. quae sibi initium sit, inmemor non sit, quia legis iustificatio iustificationis fideique sit.
Constanter uero, cum sibi nulla iustificationum dei subrepere possit obliuio, id, quod consequitur, est professus dicens: tuus sum ego, salua me: quia iustificationes tuas exquisiui. non omnibus uox professionis istius conpetit, et rarus quisque est, qui se dei audeat dicere. audebit sane ille, qui dixit: mihi uiuere Christus est, et mori lucrum et: uiuo iam non ego, uiuit autem in me Christus. [*]( 3 Pe. I, 1 eq. 27 Phil. I, 21. 28 Gal. II, 20. ) [*](1 forsitam V forte RC in humiliatione (p ex corr.) mea RCp o beatiotodine V 2 iam om. Cpb 4 stetit et reliqua omiasis et in cathedra — nocte Cp 6 ac nocte RE 7 quisque V quisq; Cp in dei lege VCp 8 qua C quia pb 11 iustificationes tuas R 18 quo R scit et in ex scit in m. 2 V 14 euangeli = a (eras. c) R euuangelio (euuangeliis in diuogrophia) V pedagogam VR 15 quod quia quae C 16 uiuet = = et R 19 operis F1 iustificationenr V tamen ex si tamen m. 2 V 28 sequitur Cp rpfatus p 95 exquieibi V 26 audebat C 27 mihi uere C. )
Est autem in istiusmodi pios ac religiosos uiros ingens odium inreligiosorum. et scit propheta, uel saeculi hominibus uel diabolo et ministris eius eum, qui se dei profitetur, esse . hoc etiam consequenti uersu docet, quo ait: me exspectauerunt peccatores, ut perderent: intellexi. diabolo uel ministris eius pugna est, omnem gloriam uiri fidelis auferre et eum non ex portione dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium adsumere. longo itaque ac diutino proelio contra fidem prophetae dimicatur. sed memor ille mandatorum dei et testimonia eius intellegens restitit atque permansit. neque aliter spem eorum, qui perditionem suam expectabant, elusit, quam quod sibi in testimoniis dei intellexit esse doctrinam. arduum autem atque [*]( 2 est add. m. 2 V animae d5 ex animano corr. m. 2 V deo om. R 3 istud est ex iatu m. 2 V 4 esse om. V 7 iste nomen dei R 8 quomodo eni non V seruiat V 9 dii ex do m. 2 V sed paulo teste unus C 10 Ieeus Chrietus Cp 11 sernit ex sernut m. 2 V 14 iustitiam p exquirit om. C 19 piHm R pero = sum (ienur. e) p peroBum C(A)b hic V qui ait V ante me exspectauerunt in Y legitur odiom sum 20 perderent me RCE 21 tua domine intellexi E intellegi F1 pugnam et V 28 damnationem V 24 dicatur F1 25 eius om. p. )
: omni consummationi uidi finem. frequenter admonuimus, non posse satisfactionem ex latinitatis translatione praestari. alia enim uis dicti huius est ex graeco enuntiati; ita enim est: . id, quod cum Graecis nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum neque aliquo, ut desinat, continetur, sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. quod autem nobiscum scribitur in , fine eo, qui significatur, existimatur id, unde agitur, contineri. sed propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intellegit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum deus in corpore contuendus sit: sed ultra hanc consummationem uidet; uidet etenim spei tempus. sed et huius quidem consummatio non ignorata ei est; ultra id enim oculos extendit. namque et resurrectionis consummationem uidet; scit uero et [*]( 1 est om. p cognitionem V1 2 intellegentiam V 6 omni consamationem V cf. Sabatier 11, 241 nide VCb fidem V1 7 satise. fationem R satiefactione V 9 grego .C enuntiat V ITA HCYNTE NEIAA ITEPAC V ITATHCYNTENET bATerAr (infr. script. alio liquore ITATefmTenel bATEpAC) R TTAC H Y NTenel xunepxe c nACNYNTeNEIAANePAC p ex quibus elucere nidetur Hilarium legisse etda (de qua forma cf. Kuehner gr. I, 807), I/on tltfov, qttod in editionibus post a inuenitur 10 ITEPAC V ITSPAC (supr. scr. ITerAf) R TTepXC C TlepXC p nuncupaturum V1 13 eo quo Cpb existimabitur Cpb 14 agimus V 16 contuetur scit consummationem om. V 17 esse om. R legis om. p(A) 18 temporis Cp I corporum V 19 uidet et om. V et om. C qui uerba uidet enim — cons. uidet in marg. add. 20 consummationem VlC non um. C' ignota E 21 ei om. Cp est add. m. 2 V 22 scit enim E. ) [*]( XXII. Hllar. Pict. para I. ) [*]( 30 )
Ait enim: latum mandatum tuum uehementer. latum plane est, siue quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit, quod multa sunt, in quibus dei praeceptis obtemperetur atque placeatur secundum diuisiones et munera gratiarum. non enim ab omnibus omnia exspectantur. neque uniuersi uniuersa ad summam placendi inplere possunt. alius ieiunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius uitia eleemosynis redimit, alius se caritate consummat; sicut alii curationum concessa uirtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. latum igitur mandatum dei est et in omnia spei nostrae genera diffunditur, ut non difficile sit, si uoluntas adsit. praecepto dei obtemperare, cum latum et diffusum sit ad placendum religionis uarietate. neque solum latum. sed uehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa super- 35 adiectione monstrata. amen. [*]( 2 I Cor. 15, 23. Ibid 51. ) [*]( 1 demutationi V 2 unusquieque eni C in om. VRC 8 motabuntur V* 5 prouehimur VR inexquisita ex quiaita in marg. corr. C exquisita V 6 transferemus V 7 et haec pb 8 cognitionis diuinam diuinus R infuderit R 18 atque obtemperetur secundum pb cJ. Acad. p. 87 16 ad sumant V 16 alius uitia — redimit om. V 17 aelemosinis R alius oaritatem V 19 data est om. V 90 lacum V1 94 latam post uehementer om. V infinitae V superlatiua Cpb 25 adfectionem r constrata V amen om. VCp Explioit littera duodecima incipit littera XIII feliciter V Finit R Finit littera XII incipit Mem (Men p) littera XIII Cp. )
Quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi.
Utile hoc nobis ac necessarium prophetae opus est, quod ad perfectam dei cognitionem atque oboeditionem edocemur. duabus rebus maxime nostrae congruis instituit: ut et deum, qui ignoratus sit, nouerimus et mandatis eius secundum decreti sui obtemperemus. perfectum enim legis, prophetarum et euangeliorum uirum in omni psalmi istius corpore propheta conformat uel ex sua uel ex alterius, quem instituat, persona, cui in fiducia sit, haec de se, quae sunt, praedicare. est autem dignum contueri, qua uerborum diligentia, qua intellegentise absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus propheta confirmet.
Dicit enim in tertiae decimae litterae uersu: quomodo dilexi legem tuam, domine! tota die meditatio est mihi. promptum utique fuerat dixisse: quomodo feci legem tuam! sed quia maius meritum est, amantem aliquid potius agere quam timentem, idcirco ait: . differt enim longe obsequium amoris a timoris officio; nec habet gratiam uoluntatis necessitatis operatio. non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt. quae, quamuis opus suum inpleant, tamen, quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. uult igitur propheta opus suum dilectionis potius quam terroris esse, et ex caritate obsequium suum, non ex metu suscipi. multi ieiunant, dum a nobis obiurgari timent. multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari inreligiosam suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et neglegentiam erubescunt. sed non omnes id, quod , et [*](1 Men (?) V 9 ut dilexi h. I. VC 8 mea 5 C 4 quo ad pE 5 perfectum V 6 duabus nos rebus pb maximis V instituti Ve 7 eius ex ius m. 2 V 8 optemperemua VC 9 et prophetarum VCp psalmi supr. scr. m. 1 R 10 confirmat Cpe 11 oui fiducia C 19 prae- dicere C 18 obsolutione V U confirm at p 18 meritatfl 5 C aliquod V ... 27 multi enim aliquid corr. m. 2 V 29 eclesiam V ecclaesiam R aecclesiam p 30 non om. V. ) [*]( 80* )