Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium uerbum dei et pulsat ostium animae nostrae et dicit: ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum. uult ergo semper introire; sed a nobis. ne introeat, excluditur. enim per haec corporis uitia animae nostrae aditum. quae si cceperit emundatis omnibus patere, ilico introibit modo solis, qui clausis fenestrae ualuis introire prohibetur, patentibus uero totus inmittitur. ipsi quidem semper, ut inluminet, promptum est, sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. est enim uerbum dei sol iustitiae adsistens unicuique, ut introeat, nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere. manet igitur hoc uerbum dei in caelis per indefessam caelestium . quo exemplo in sanctis quoque, qui caelestes secundum imaginem sunt, dei uerbum manere credendum est.

: ueritas tua. duplicem hanc sensus nostri intellegentiam, [*](1 I Cor. 15, 49. 10 Apoc. III, 20. ) [*]( 1 terrestria ex terrestrib corr. m. 2 V terrestri R imagine ex imaginem m. 2 V 2 portat V 4 lasoinia pE manet in nobis tamen a Bancto o habitationis e manet non manet tafi ex q habitationis peA) 5 inesse maneat V 6 commemora uitiam semper in manibus V 7 dignabitur fx dedignabitur R 8 proximo R 9 ad hostium R 10 post ante ortium eras. & R aperuerit R 12 ne add. m. 2 V cludimus VRCp cf. Acad. p. 24 olandimus E 14 ilico VRe illico b om. Cp 15 introire ex introirae m. 2 V 16 ipse Cpb inlumine V promptus est Vpb 17 si domus V excudit C 18 ds V 20 per indefessam ministerioru o obedientiam in his qq; qui caelestes secundum cet. peA) 21 caelestes a caelestem m. 2 V 28 in generationem et generationem (ex genemrationem) V in generatione et generationem R in generatione et generatione Cpb. )

460
qua uerbum dei manere ut in caelo ita et in sanctis hominibus existimamus, uersus hic, qui consequitur, confirmat. non enim ait: in generationem generationis aut a generationibus generationum, sed in generationem et generationem ueritas tua. utramque generationem simplici significatione conmemorat. duas igitur generationes in duobus populis , quorum unus est legis et prophetarum, alius est euangeliorum et apostolorum. ueritas ergo dei in solis his duabus generationibus manet. sed cum prior generatio ueritatem dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. erant enim plures generationes gentium atque populorum. et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua ueritas dei esset, hanc eandem dei ueritatem praeter eam, euangeliis credidit, non habet alia ulla generatio.

Sequitur uero: fundasti terram, et permanebit. conuenerat ordini, ut post caelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc, quod medium est, id est in generationem et generationem ueritas tua, ob eam causam interuenisse existimo. ut duplex illa de caelo, in quo uerbum dei manet. intellegentia confirmaretur. nunc ergo tamquam integer ordo seruatus est. cum post caelum, in quo permanet dei uerbum. fundata terra mansura est. et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intellegetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem deus per sapientiam fundauit. , cum sit aquarum naturae superiecta et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapientia et uirtute et spiritu dei fundata fuerit, ut permaneat. sed mihi propheticus sermo etiam de terra humani corporis uidetur locutus, ita fundata sit, ut [*]( 1 in post et om. C = omnib : C 2 qui add.m.2 I' confirmati r 8 in om. R in regeneratione C aut a I ~RC aut pb 4 in generatione et generatione Cpb 7 est et euuangeliorum V 9 habere I* 11 adque VR 12 exstitit ex exstit m. 2 r eandem ex eadem m. 2 r 18 euuangeliis r 16 terra nuncuparet C 17 in generatione ex generationerat m. 1 r in generatione RCp et generationem R et generatione VCp 20 et intellegentia V 28 intellegitur Ra quae secundum V 24 solomonem r salamonem C cu fluuidae V confloidae C cum fluida R 25 sint quarum r 26 sapientiae uirtute (i' 27 maneat T* ) .

461
in ea tamquam in uerbum dei maneat. caelum enim praeteribit: et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi forte fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est secundum saeculi huius constitutionem et ipsa mansura. sed si permansura est, quo uerbo significatur in perpetuum mansura, earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob ueritatem in his dei manentem caelestis horum nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. et absolutius id ita consequenti uersu poterit intellegi.

Ait enim: ordinatione tua perseuerat dies, quoniam omnia seruiunt tibi. dies iste, qui nunc est, non perseuerat, interuentu noctis exemptus. aut si de huius diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri conuenerat, quae pari, ut dies, dei ordinatione persistit. sed quia dies lux est et sanctus quisque mundi istius lumen est, huius ergo luminis dies non ambigue ordinatione dei perseuerare creditur et perseueraturus, quia omnia deo seruiant. nunc enim non omnia deo seruiunt. numquid et peccatores deo ? numquid et hi seruiunt, qui adhuc scabello domini pedum subdendi sunt ? dixit enim Dauid: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scamillum pedum tuorum. et secundum apostolum: oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius. ergo tunc dies, id est sanctorum lumen permanebit, cum deo uniuersa seruire. [*]( 1 Matth. XXIV, 35. 21 Ps. CIX, 1. 24 I Cor. 15, 25. ) [*]( 1 etenim V 8 nisisi V in hoc ex in haec corr. m. 2 V tantum mfbit V 4 inter et et ipsa 1-2 litter. eras. R 5 uerbo ex ueurbo m. o 1 Vmp(A) 9 obBolutius V 18 exeptus peA) de om. V 15 quia om. V 16 et om. Cp istius mundi V 17 rare — perseuere add. m. 2 V 18 credetur m. 2 V crederetur C nunc — seruiunt om. Cp 19 et peccatores — numquid in marg. supr. add. m. 2 V 20 adhuc seruiunt scamillo V di Cp eubdendi ex Bubdendum m. 2 V 21 dif ex di5 p dicit C autem dauid b 23 scamillum V suamnelld e scabellum RCpb cf. Abh. IV, 94 25 sub pedibus suis Rpb 26 cum add. m. 2 V in uniuersa V. )

462

Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostolicam doctrinam conmemorata sunt, ut, quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intellegatur, in quo et caelum nouum et terra noua et demutandorum corporum gloria et abolitis terrenorum uitiorum noctibus nostri luminis dies spei et expectationi nostrae , tamen et magnificentiam dei omnes huius quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata statutaque omnia sint, ut perpetuis, quibus manebunt, constitutorum ab exordio temporum cursibus perseuerent.

Sed propheta perseuerare se ut diem postulat seque iam seruum esse domini sui meminit dicens: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte perissem in humiliatione mea. frequenter admonuimus humiliationem id significari, cum temptationibus anima subiecta est et infirmitati derelicta humilis efficitur. lex ergo ei meditatio est: et nisi ei meditatio fuisset, forsitan in humiliatione perisset. non est ergo meditatio legis dei, cum tribulamur et . relinquenda, sed cum uariis corporum infirmitatibus , cum inter persecutionum bella uexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. urant enim licet in excidium fidei ignes. lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a deo corpora , dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. dicamus et nos patientes atque uincentes: nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc [*](2 ut om. R 5 oblitis Re 7 praeparatar VCpb tamen ut VRC 8 mundi su b pedib: creationes C constitutiones V 9 cfl eras. R firmata funda = ta p fundata = = firmata r statutane V sunt R to a 10 constiturum R db R exordiorum V1 12 sed profeta peneuerare in nuxrg. infer. add. m. 2 V ut om. p 14 est om. Cp tunc forsitan e in humiliationem meam V sed cf. p. 463,1 16 significare Cpb cf. Acad. p. 17 17 ergo eni C 18 meditatio ei VE formtam in humiliationem V 19 con tribulamur C 90 sed uariis V 21 nexemur F1 22 legis debet esse V mediatio V urant (a ex corr.) R ignis Vlp1 28 lacerant pi effodient C fodiant pb 24 do a deo r 26 dioimus C nos om. V 27 est om. Cp.. )

463
forsitan perissem in humilitate mea. et beatitudinem meditationis huius iam in exordio psalmorum propheta meminit dicens: beatus uir, qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. sed in lege domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die et nocte. et uere beatus erit, quisquis in lege dei meditabitur, qua meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione seruabitur.

Dehinc sequitur: in saeculum non obliuiscar iustificationum tuarum, quia in ipsis uiuificasti me. scit propheta secundum apostolum finem legis esse Christum, in qua iustificationum obseruatio constituta est, scit et in credituris legem esse , scit et iustum ei fide uiuere, scit et legem spiritalem esse, scit, quod qui ea, quae in lege sunt, fecerit, - uiuet, et idcirco ait: in um non obliuiscar tuarum; quia in ipsis uiuificasti me: ut, quamquam fides euangelica finitis legis sit operibus praedicanda, iustificationum legis tamen. quae sibi initium sit, inmemor non sit, quia legis iustificatio iustificationis fideique sit.