Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Veritas ergo est in praeceptis dei. ueritas nihil falsum, nihil incertum, nihil inperfectum habet. persecutio autem iusto intentata iniqua est. iniquitas enim necesse est oderit ueritatis; sed auxilium a deo est ueritatis . graues enim meminit has esse persecutorum molestias, sed quia iusto utiles sint, non putat amouendas. periculosa namque fidei pax est, et faciles securis excubiis sunt. bellis autem exercitatum uirum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona deferatur. ob quod non orat adimi sibi causam certandi, sed tribui auxilium uincendi.

Meminit autem non in leui se temptationum esse pugna. sequitur enim: paulo minus me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. prope usque ad finem fidei iniustae persecutiones prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius diximus, spiritales in [*](2 II Tim. 3, 12. 8 Pa. XXXIII, 20. 12 Mfttth. X, 38. ) [*]( 1 et om. p persecntionem VCp1 2 cudicit R 4 tribnlationis V1 6 simulation V1 6 artae VR1 subrepit V 7 meminit V 8 iniquitates V et om. Cp 9 documentum RipE orat ex osaut m. 2 V a se om. p 10 remoueri E moneri C 8 = = iuuari p 11 praecatur VR deprecatur C euuangelici V 19 accipit RCpE 13 me add. m. 2 V 16 intSta V iniqua add. m. 2 V 17 ueritates praedicatori V 18 pert secutores V sed scripsi et cod. 20 ecuris corr. m. 2 V 28 sibi adimi E tribuit V 94 non om. C se om. p pugna om. V 26 derelinqui f 27 fidei ex ai di m. 2 V redigerunt V.)

456
caelestibus, nos ad corporalia uitia ingestis cupiditatum inlecebris instigant. igitur est propheta consummatus in terra, id est in corporum uitia et peccata deiectus. ut enim consummatio bonorum ita et malorum est. sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se mandata dei non dereliquit; et infirmata licet naturae suae inbecillitate in praeceptis dei permanet, hoc gloriosius in mandatis dei permanens, quo naturae infirmitas sit .

Concludit deinde modestiae et spei suae more dicens: secundum miserationem tuam uiuifica me, et custodiam testimonia oris tui. uiuificari se tamquam nondum uiuens precatur et custoditurum se testimonia oris dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur. sed cum uiuit in corpore, uitam ille non huius saeculi ; et cum testimonia dei in lege custodiat, tamen testimonia oris dei custoditurum se pollicetur, euangelicis innouata praeceptis non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes sola fidei sanctificatione consummant : per dominum nostrum Iesum Christum, qui et os et dextera et uirtus et sapientia dei est, benedictus in saecula saeculorum. amen.

LAMED.

In saeculum, domine, permanet uerbum tuum in caelo et reliqua.

Sermonem prophetae in humilibus ac peruulgatis demorari decet. sed semper excelsa et deo digna tractare, atque ita, ut, dum nos ad innocentis obseruantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intellegentiam diuinorum [*]( 2 poenae R in terra VCp 5 inimicis om. Cp 6 derelinquit Cjtb 7 hoc add. ne. 2 V 8 quo ex qui m. 2 V quod pE cf. quae dixi ephem. Austr. 1889 p. 125 9 modeste C modeste p 10 misericordiam Jib 13 nunc ortu V uiuat pE 15 testimonia — custodiat om. V 16 inouatur V 18 consumant RC 19 lhs xpm V qui et = os R qui ds r et dextera ex dextera m. 1 R 20 amen om. V Explicit littera undecima incipit littera duodecima felioiter r Finit R Finit litt. XI incip. Lamed lit. XII C Lamec p 21 Lab V 22 in aeternum h. I. rR sed cf. p. 4J7, 20 uerbum tuum in finem h. /. r sedcf. p. 457, 8 24 aut peruulgatis pb. 27 ingeniiq; nostri (' ingenii nostri quoque V. )

457
et inuisibilium sacramentorum extollat. nec sane humana infirmitas in caelestem scientiam se ipsa proueheret, nisi deo donum scientiae per doctrinam spiritus largiente ad cognitionem et inperspicabilis naturae erudiretur. uolens igitur propheta praestare nos ac perficere deo dignos et sciens repositum humanae spei esse, ut in caelestem gloriam, si disciplinam , accederet, ita coepit: in saeculum, domine, permanet uerbum tuum in caelo.

In ait, quia scit in terris propter falsitatem - Dum non manere. et quomodo in caelo maneat, ipsa ueluti contemplationis fide cernitur. non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium. contueamur solis annuum cursum et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conuersiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis uicissitudinibus continentur? nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil neglegitur: sed in constitutionis manet lege et in indefessis ministeriis perseuerat.

Sed seruauit hanc desinendorum et officiorum propheta rationem dicens: in um, domine, permanet uerbum tuum in caelo. Latini quidam interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. nam quod apud illos est: ; , XVQVE, id nobiscum aeternum, domine translatum. accipi autem ita potest, ut intellegatur nullo id, quod aeternum est, [*](1 extollat OTII. C 2 nisi dono scientiae R 5 testare nos T' 6 in om. peA) 7 ascenderet p(A)b cf. Acad. p. 20 8 domine urn. R uerbum tuum permanet Cp svpr. scr. fn. 1 R 9 hominum ex hominis corr.m.2 V 10 in caelos V ipse T' 11 fidem T- 12 non otium lnoae iu mary. infer, add. C' 13 mensuum (sic) add. m. 2 V 14 conueroationes r 15 in finibus r termini ex terni m. 2 T' 16 differtor ex digeritur R deserit:- p 17 defessis R 19 seruabit F praeteritorum VRCa 21 quidem VCpe interpraetes VH 22 minus I rppa p minus rppatria C 23 nam quod graecitas habet p(.ł)b toce en eona U rl u eYSTONATUApe R EIC TON AlCuCEH Y eNA',WNA KIPIOY (sic) p om. ('a, )

458
fine desinere. saeculum uero, quod graece est, intra spatium definiti temporis continetur. non enim ait: in neque in , sed in saeculum uerbum tuum permanet. scit post hoc saeculum caelum et terram praeterire domino dicente: amen dico uobis, et terra praeteriet, uerba autem mea non praeteribunt. meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit caelum nouum et terra noua. idcirco ait: in , domine, permanet uerbum tuum in : quia post hoc saeculum transeunte caelo uerbum hoc constitutae in creaturis, reuelationem filiorum dei expectent, non necesse sit permanere.

Sed non idcirco non et in terris aliquando dei uerbum est, licet id tantum in propheta praedicet manere. nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat dei uerbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum beniuolus est, cum misericors est: in his enim cum sumus, manet in nobis dei uerbum, cum praeceptis eius bonarum rerum famulamur. sed subrepentibus turbidarum adfectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac cupiditatis accenditur, cum impetus commouetur, cum ebrietas desideratur, iam non est in nobis manens dei uerbum. est autem in his, qui secundum apostolum exuti uetere homine cum peccatis suis nonum induunt, qui commortui Christo et consepulti iam in nouitatem resurrexerunt et collocati sunt [*]( 5 Matth. XXIV, 36. 24 Coloss. III, 9. 25 Rom. VI, 4. ) [*]( 1 scdm uero p AIUNA R AIANA V AlCJnA Cp quod graece est (qaod repetilum) R 4 hoc add. m. 2 V & slIpr. scr. R caelum et om. C 6 praeterient E transient E 7 meminit autem Cp(A) 8 in saeculo R 11 expectant plE non om. CpE 18 fi = et p noa ei R 14 profetae V 17 beniuolus VRa beneuolus (ue in ras.) C beneuolens p(.-ł) 18 in nobis om. R 19 oboeditionem V obedientie p 90 adfeotionum ex adfectione corr. m. 2 V 21 lasciuiae V 22 cum iraA (& eras.) pectus commouetur R cum ebrietas desideratur om. Cp(A) 23 manendi uerbum dei R 24 ueterem hominS V ueterem hominem CpE 25 induerunt E 26 in nouitate Vtp. )

459
in caelestibus, qui terrestris imagine derelicta caelestis imaginem portant, in his enim tamquam in caelo uerbum dei permanet, in quibus hoc uerbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lasciuiis. nam etsi aliquando manet, tamen has cohabitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. si commemorata uitia semper in nobis erunt, ne quidem polluta corporum domicilia dignabitur.