Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In prouerbiis Salomonis scriptum meminimus: inintellegenti sapientiam interroganti sapientia deputatur. quo sensu id ostendi uidetur, quod, qui non intellegat et sapienter interroget, sapere credatur. hoc itaque eo proficit, quia propheta in lege manens et secundum apostolum

ex octauo die circumcisus et secundum genus ex tribu Iuda et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et Christus et secundum sacramentum natiuitatis dignus, cuius filius Iesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat: da mihi intellectum, et scrutabo legem tuam et seruabo eam intotocorde meo. nondum ergo seruat, nondum scrutatus est, nondum intellegit. non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est, propheta. sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis, quod non intellegit, sapienter interroget, ut, quod ignorat, intellegat: idcirco intellectum ut accipiat rogat: sciens uero adepto spiritu intellegendi studio opus esse ait: et scrutabo legem tuam. autem fructum in repertae rei custodia esse cognoscens dixit: et seruabo eam. intellegens uero perfectam diligentiam in toto esse cordis officio consummauit omnem sermonis sui ordinem dicens: da mihi intellectum et scrutabo legem tuam et seruabo eam in toto corde meo. [*]( . 1 Prov. XVII, 28 (LXX). 6 Phil. III, 5. ) [*]( 1 solomonia V inintellegenti sapientiam scripsi ἀνοήτῳ ἐπεϱωτήϭαπι ØOIpls. LXX) inintellegentia pientiam V inintellegendo sapientiam Rb inintellegendum sapientiam C intelligendo sapientiam p ignorando ... int sapientiam e 2 roganti C sapient roganti p(A) sapienter interrogantibus e sapientia deputatur ex sapientiam corr. m. 2 V 8 quod ex quid V 4 sapere credatur in marg. infer. add. C profecit r 6 octaua die E octaui diei VC circumciso C circumcisio V 7 gratii V gratia R 8 et sacramejito Cpe 9 lhs xps V christus R 11 sorutabor RCpE 12 inter ergo et seruat 4-5 litt. eras. R 14 in qua eruditus est V profetat VR 15 ut quisque V non add. m. 2 V sapientes b et quod RpE 16 ignorabit V (fort. legendum ignorauit) 18 et om. V scrutabor RCpE cf. Sabatier II, 235 19 fructum repertae rei custodiam esse b fructum (fructus C) huius rei custodiam esse Cpe r et scrutabo eam R 20 perfecta V 21 consummabit 'R omnis C. )

403