Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed in quam hanc legem orat institui? scilicet at exquirat eam. lex erat iustificationum per Moysen scripta, et hanc propheta operibus exercebat non ergo hanc statui sibi orat, iam statuta erat et ab eo religiose agebatur, sed eam, quam optat inquirere. quid ergo optat inquirere? finem scilicet legis. et quis erit finis legis ? apostolum audiamus: finis enim legis Christus est. sed per has iustificationum uias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere, neque solum exquirere, sed semper exquirere. ait enim ita: exquiram eam semper. officium exquirendi' non suffecerat per uoluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur. [*]( 8 Matth. XIII, 63. 21 Rom. X, 4. ) [*]( 1 depraecatnr R praecatur V 4 perfeotam ex fectam m. 2 V uiam teneri C ó hereticorQ VR probant CpE 6 scimus etiam E 8 dinitis ex de dinitis R patrisfamilie se exemplo Cp 9 noua et uetera V niae legem — instifioationll in marg. add. m. 1 R 10 desideaiderat V1 11 finis F1 12 exoidentes R opinionis V 18 erat om. R 20 et qui C 22 optat perquirere V 28 ita enim ait VCpE 94 ut quiram C et exquiram pE 26 per uoltitatum V1 26 pE post gereretur inser. D. 34: da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et Beroabo eam in toto corde meo. ) [*]( UII. HlUtr. Plct. pari I. ) [*]( 26 )