Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed hic ea ratio seruata est, ut dormitare se, non dormire dicat; quia qui dormit, in ipso somni opere est, qui autem dormitat, antequam dormiat, dormitat. quae et in alio loco ratio seruata est, cum dicit: ecce non dormit neque dormitabit, qui custodit Israhel. sed et illic, ubi meminit: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, dormitationem palpebrarum, somnum uero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient. propheta igitur, etsi dormitat, non tamen dormit; atque ob id, ne dormitans obdormiat, subiecit: confirma me in uerbis tuis: id est ut per omnium iustificationum, quas superius memorauit, intellegentiam confirmatus non modo non dormiat, sed iam sine aliqua dormitatione peruigilet.