Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Post iudicium autem oris dei publicam et constantem id sequitur: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. non timet propheta testes, sed in his delectatur; et ei conscientia spectantium se et contuentium iucunda est. trepidat enim ad omnem intercessionem conscientiae metus; ceterum, ubi constans innocentis fiducia est, plurium testium interuentio grata est. sed non de communis consuetudine gaudii iucundus propheta est : delectatur enim sicut in diuitiis omnibus; non tantum in diuitiis, sed in diuitiis omnibus. sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in uestibus, sunt in domibus, sunt in agris eorumque aut uitibus ant oleis aut frugibus: sed domini propheta doctrinarum fruge perfectus est et legis ac prophetalium institutionum facultatibus diues est et, anterior licet tempore, non tamen euangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. nouit enim et has diuitias Paulus ad Corinthios loquens: gratias ago deo meo semper pro super gratia dei, data est in Christo Iesu: quoniam in omnibus [*]( 23 I Cor. 1, 4 sq. ) [*]( 1 iudioia — dixit om. p abyssus ex abyssos m. 2 V habyssus ex abyssus m. 1 R iudici R oris tui in ras. R 2 sicut 1. u. ineunte a add. m. 1R iudicia ex iudici m. 2 V 8 adnuntiaui ex adnontiaui C q; C esse om. C 4 et om. VC 6 iudicium scripsi, cf. de hac genet. pl. forma Stud. 1886 p. 340 iudioia VRC iudiciorum pE 7 praedicatione ex praeiudicatione V1 9 testis V ei om. R constientia R constantia V 10 contuentium supr. scr. p iocunda Cp trepidat corr. m. 2 V 11 constientiae R 18 sed non — propheta est om. V 14 in omnibus dinitiia (sic) — sed in diuitiis omnibus sicut (sic pro sunt) in marg. inf. add. m. 2 V 16 in ueste VCp 17 eunt in agris ex in agris m. 2 V ante uitibus C 19 et legaliu ac p institutionem V 20 anteriore Cpb 21 et in has diuitias V 22 Corintios V Chorinthios Cp 23 gratiam ex gratia m. 2 V gratiam Rp quae data est mihi in uobis in Christo leau Cp. )

376
ditati estis in ipso. in omni uerbo. in omni scientia. in his ergo diues est et in his delectatur propheta; ceterum non est existimandus opum conparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi diues in domino esse non potuit.

Delectatus autem in uiis testimoniorum dei opus delectationis agere debebat; et non ambiguum est, quin agat. ait enim in septimo uersu: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. exercitatione igitur et adsiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac, ne otii consuetudo subrepat, adsiduitas exercitationis adhibenda est. sed retentus etiam hic ordo rationis est. nam prius exercendus est in mandatis dei, tum deinde uiae eius considerandae; quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non adprehendetur. et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. uias ergo, secundum superiorem expositionem, legem, prophetas, omnia et apostolos esse existimamus: quos in mandatis dei se exercens propheta considerauit, ut nouerit.

Conclusit autem octauum numerum uersu: in iustificationibus tuis meditabor, non obliuiscar sermonum tuorum. a doctrinae perfectae ordine propheta non excedit. in iustificationibus, quas doceri se orauit, meditatur, sicut exercetur in mandatis. mandatorum enim ea est ratio, [*](1 litati i. ras. 3 R in omni uerbo ex in omnibus uerbo V et t omni scientia RC et in omni scientia pE 3 es eorr. tn. 2 V opus C o- Ó in dom esae V in dominum esae Rp eeae in domino C 6 deleotionis V 8 septimo uersu VCp 9 et om. Cp considerabo ex considerabor m. 1 F 11 gentiu V disidia V 12 hac RC otii ex otiia m. 1 V 14 exercendum est pE 16 adpraebendetur V adprehen- ditur C apprehenditur p 17 ante V 18 profetas ex profetae m. 2 F et omnia Ve 19 apostolus C quas C 20 considerabit V 21 octauum ex octauit m. 2 V iustificationibus ex iustificationum m. 2 V 23 ordinem ex ordine m. 2 V 24 excidit Vpe in iustificationibus dei e docere Cp1 orauit ex orant m. 2 V meditatur sicut exercetur scripsi (cf. quae praecedunt et secuntur) exercetur sicut meditatur VRCpE 25 enim haec est ratio Cpb. )

377
quae nos ad obsernantiam atque opus instituunt, ut illud est: non occides, non moechaberis et cetera his similia. haec ergo exercentur, quia in his operationis est usus per praesentium se exercitationem ad futura confirmans. iustificationes autem sunt, quibus Hebraeus puer sexennio seruus liber deinceps anno septimo fiet, et post sex annorum fructus ager otiosus relinquendus est, et cetera in iustificationum obseruantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum. atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae, meditatio autem se in id, quod nondum obtinuit, extendit, ut per meditationem id, quod expetit, ; meditatio iustificationis id consequitur, ne et promissionum subrepat obliuio.'

GIMEL.

seruo tuo, uiuam: et custodiam sermones tuos et reliqua.

Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista prophetae uoce non possunt: retribue seruo tuo. si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus. satis autem est, si cui uel haec saltim fiducia gratulandi ad dominum fuerit: non secundum peccata nostra fecit nobis, 23 . CII, 10; 11; 12; 14. [*]( a 1 que corr. m. 2 V que C quo e quia pb 2 illut V cociders corr. h. ) [*](m. 1 V 8 ec corr. m. 1 R in hia pb exercetur pb est unus V 4 exercitationum VC 5 hebreus YR sexSnii reex annis E sernus i tz serui R 6 fet corr. m. 1 V 9 adque VR 10 exeroeat1x (eat1, in a te ras. m. 3) R exerceatur e qui exercitatione retinet C 11 in id,e corr. m. 3 R 18 quae — consequitur om. RCpe Explicjt littera II incipit littera III felioiter V Finit R Finit Beth lit. seounda incipit Gimel lit. III Cp(A) 16 et uiuam RE 18 emudati ex et mudati m. 2 V 19 praecari r post seruo tuo R add. & uiua 21 ac ex hao R poenis supr. scr. m. 3 R 22 est autem E eni est Cp sicuti V cni R saltem CpE 23 dm VC 24 reddidit ex reddit p reddit C. )

378
nobis. quia secundum altitudinem caeli a terra a nobis iniquitates nostras, quia ipse cognouit figmentum nostrum. magnum est in se dei misericordiam recognoscere et scire consuetudinem criminum procul se abesse et dignum dei misericordia se esse . propheta autem hic, in cuius scilicet corpore habitatio dei digna est, qui sancto spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis eius est, ut oret: retribue seruo tuo.

Sed forte insolentis istud est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est in uili atque humili sorte esse meminisse. exclusit autem propheta omnem de se uanitatis ac opinionem. nam cum dixisset retribue ex innocenti», seruo tuo ex seruitutis officio et ex condicionis suae confessione subiecit. constanter igitur haec postulat, qui se dei seruum, non peccati esse meminit; quia omnis, qui peccat, seruus est peccati.

Viuam, inquit, et obseruabo sermones tuos. uiuam atque obseruabo non praesentis temporis res est, sed significatio sermonis eius in futuri se tempus extendit. scit enim propheta, quando beata illa et uera uiuentium sit uita. nunc enim et in puluere mortis manemus et in mortis corpore sumus, a quo se liberari apostolus orat dicens: miser ego [*]( 17 Ioh. VIII, 84. 24 Rom. VII, 24. ) [*]( 1 sicat = altitudinS C a ex ac R 9 elongauit ex elongatnit V longauit RE prolongauit ('p(A) nobis (om. a) p 8 figurationem nostram RE in se tanta dei misaericordia R 5 procul se abesse F1 procul abesse R procul a se abesse PCjp et dignum — se esse om. ('p(A) misericordiam sese coepisse V 6 hinc cui uiuus scilicet (poster. c in scilicet add. m. 2) V 7 digna ex digno m 2 V quia sancto Vp i noncfl mun a C 8 cogitans haec effatur V cogitat aeo effatur p liber tatis eiua os ut oret p libertas eius aos ut oret C 10 insoletis sit at audacia est V 11 obtasse C 12 atque in humili Cp esse om. p 13 ac ex hao R iactantiae ex iactantium m. 2 V 17 meminisset V pecoat ex peccati m. 2 V 20 adque VR 91 significatio sermonis ez significationis m. 2 V huius JPJ RICpE in futurum se tempus CE 22 uita sit VCpE 23 et om. p in puluerem V 24 liberare C ego ex ergo m. 1 t'. )

379
homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quse mortis legi et peccati obnoxia est; et in huius caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex eius consortio mutuamur, ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore uerae in nobis non potest esse natura. audiamus eum, qui se meminit in corpore mortis habitare, dicentem: quia uita nostra absconsa est cumChristo in deo. cum apparuerit, uita nostra, tunc et uos apparebitis in gloria. hanc ergo retributionem sibi propheta orat, ut uiuat, futurae huius tempus in loco altero docens, quo ait: et placebo deo in regione uiuentium. scit hanc mundi istius sedem regionem non esse uiuentium; scit nos adhuc secundum legis emundandos esse. nunc enim admiscemur : et in lege quisquis mortuum contrectat, inmundus est.

Sed absit istud, ut quicquam horum in lege corporaliter intellegatur. tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat inmundus. Ioseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit, Eliseus mortuo, ut eum uiuificaret, incubuit, dominus ipse mortuos manu in uitam retraxit: et contrectatio mortui si inmundum effectura fuisset, nequaquam neque a tantis uiris neque a domino uiolata lex esset, ipso dicente: legem soluere, sed implere. sed quia lex [*]( 7 Coloss. III, 8 sq. 11 Ps. CXIV, 9. 15 Num. XIX, 11. 24 Matth. V, 17. ) [*]( 1 liberauit V 2 autem eras. C matheriam R 8 infirmeque Ce 4 corraptionem V ac ex hac R 5 in natura R in nobis ex nobis m. 2 V 7 quia ex quiha m. 1 V 8 cum Christo deo R 9 et nos apparebimuB p(A)e cum ipso in gloria E 12 placebit R d5 VRC domino p 18 regionem ex religionem p adhuc ex adhuncp 17 apsit V istut V ut om. V quisquam V 19egyptum V 20aduexit T'auexit C euexit pe heliaeus RCp eum om. R 21 mortuum V adpraehen- C 808 ex adpraehaeneos R adpraeheBum V apprehensos pE contratatio R 22 nequaquam neq a tantis uiris R nequaq neq; a tantis niris p nequaquS neq: tantis uiris C nequaquam nep tantis nobis V nequaquam a tantis o uiris E 28 a don m. 2 V a d5 (J) 24 adimplere pE. )

380
umbra est futurorum bonorum, idcirco per hanc significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem caelestis emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura.

Et forte si quis existimet sibi in sacramento baptismi perfectam illam innocentiae et caelestis uitae dignam redditam puritatem, Iohannem Baptistam dixisse recolat: ego quidem baptizo uos in aqua ; qui autem uenit, fortior me est, ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni; ipsum autem dominum baptizatum a Iohanne, cum adhuc esset in corpore, meminerit locutum: adhuc habeo aliud baptisma baptizari. est ergo, quantum licet existimare, perfectae emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita, quae nos sancti spiritus sanctificet aduentu, quae iudicii igni nos decoquet, quae per mortis iniuriam a labe morticinae et societate purgabit, martyrii passione deuoto ac fideli sanguine abluet.

Et idcirco sanctus propheta uicturum se dicit esse, cum uiuat, per hanc scilicet umbram ad ueram illam regionem uiuentium transferendum. secundum quod exemplum, ut dixit: uiuam. ita et: custodiam sermones tuos. custodiuntur interim apostolum Paulum pro parte et per speculum. sunt enim multa saeculi scandala, prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. taceo de naturis corporum, [*](8 Matth. m, 11. 12 Luc. XII, 50. 23 I Cor. 13, 9; 12. ) [*]( 1 praeformatum V flposl posse eras. 2 lilt. (nt ?) R 4 per demutationem Cp 5 glorioaore V gnatura V 6 si om. Cp extimet p 7 et om. C caelesti uitam V caelesti uita Cp cf. Draeger Synt. 1,478 9 in s. s. m. 1 R qui m autempostmeuenitE 10 baptizabit E in om. b 11 do corr.m. 2 r h 12 abeo R abeo p 13 aliut baptiama V alio baptismate C alio bapne tismo pjE. baptizare V 16 sui spiritus Cp 16 ignos corr. m. 1 R decoquat E 17 deuota Cpb 19 sps propheta C 20 per hec C uiuetium ex unetium m. 2 V 21 transferendum ex transmunendum m. 2 V 28 parte (a in raspost r eras. a) R 24 saeculi scandala ex scandala saeculi corr. m. 1 R prohibet V 95 mandatorum rr mandaturum m. -i R. )

381
quse nos interim aut per aut per incentiua uitiorum inperfectos esse conpellunt. at uero morte uicta et aculeo eius obtuso et cum facie ad faciem audiamus atque cernamus, tunc uere et uiuemus et dei mandata seruabimus.