Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tertius iste secundae uersus est: abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. meminimus simile huic dicto legi solere, ubi dicitur: mysterium regis bonum est abscondere. meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide paruulos dei eloquia occultasse, cum dicit: uos potaui, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis. legimus et in euangelio in agro uberi atque fecundo repertum thensaurum eundemque empto agro occultari. nouimus neque margaritas ante porcos proiciendas esse, neque sanctum canibus dare oportere. ergo intellegimus nos cordis nostri secreto continere, diuulgata peccati culpam conparabunt. ita enim dixit: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: quia, cum cetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exercentur, tamen tum fierent in deum propria, cum, cordium essent condenda secreto, in cognitionis scientiam proderentur.

Contuendus autem est in quarto hoc, qui consequitur, ordo doctrinae. primus uersus de custodiendis ab adulescente mandatis dei constitit; sequens, quia in toto corde deum exquisierit, ne a mandatis dei apelleretur; dehinc quod sacramenta absconsa et occulta dei mysteria mentis secreto continuerit; quarto nunc id deprecatur, ut iustificationes eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato [*](3 Tob. XH, 7. 6 I Cor. 3, 2. 8 Matth. XIII, 44. 10 Ibid. VII, 6. ) [*]( 1 Becndae ex secude m. 2 V 2 pecarem C peccarem p 6 Chorinthios C Coritios V adhuc ex adhac m. 2 V paruolos V post paruulos add. gcribentem pb quendam V aeloquia R eloquio V occuluisse VCpE 8 adque V (add. m. 2), RC 9 occultari ex occultare m. 1 R 10 margaritas — neque in marg. inf. add. m. 2 V 11 dari a donari V 13 enim m ex lenim m. 1 V enim - C 14 peccare V* peccarem Cp 16 exererentur C exer = erent1 p cuq R 20 adoleacente = (eras. s) R td oleacente C 21 constituit V toto ex tototo m. 1 V dm ex diiu n>. 2 V 22 appelieretur R apellatur C repellatur pb pelleretur e sacramёtum V 23 oculta C 24 nunc ex repetito continuerit corr. m. 2 V depraecatur R iustificationes suas pE 25 depraecatnr V confesaio C. )

374
dicens: benedictus es, domine: doce me iustificationes tuas. de iustificationibus nonnulla aliqua anteriore sermone conplexi sumus, et superfluum est eadem frequenter iterare. maximus igitur et praecipuus labor est hanc iustificationum dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: atque ob id ut doceatur orat, quia diuinae bonitatis munus est, animi humani inperitiam ad congruam atque unicuique generi conpetentem officiorum obseruantiam temperare.

Succedit deinde etiam de iudiciis dei sermo, quo dicit: in labiis meis pronuntiaui omnia iudicia oris tui. quanta rerum et nuncupationum differentia est! primum a iuuentute mandata dei custodiuntur, dehinc deus toto corde inquiritur, tum dei eloquia occuluntur et iustificationes disci desiderantur, nunc praedicantur. sed propheta forte existimabitur a se excidisse et uel suorum, uel alienorum dictorum inmemor fuisse. in hoc enim psalmorum libro legimus: iudicia tua sicut abyssus multa. Paulus apostolus ait: inexscrutabilia iudicia dei et rursum propheta: magna enim sunt iudicia tua et innumerabilia: et quomodo audebit propheta dicere: in labiis meis omnia iudicia oris tui? sed nihil neque contra se, neque contra alium eiusdem spiritus propheta nunc locutus est. non enim ait: in labiis pronuntiaui omnia iudicia , sed ait: omnia iudicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse iudiciorum dei et iudiciorum oris dei. numquid cum ait: [*]( 18 Ps. XXXV, 7. 19 Rom. XI, 38. Sap. XVII, 1. ) [*](1 eet V 2 nonnulla & aliqua R 4 ac praecipuus Cp 6 consequetur V 7 adque ex adquae rerum corr. m. 2 V doceatur ex docetur m. 1 V 8 unicuique tenendi conpetentem Cp 10 qui Cp 19 quanta ex quantu m. 2 V noncupationum C differrentia V 18 custodiunt V 14 tunc V aeloquia R occultentur R 15 desiderantur ex diserantur 11t. 2 V 16 existimatur R et ex ets V1 18 abyssus ex abyssos m. 2 V abissus p 19 inscrutabilia RCpe sunt iudicia pb 20 inenarrabilia pe 22 se neque contra odd. m. 2 V 23 alium ex ne alium m. 2 V post spiritus 1-2 litt. (p?) eras. R elocutus est Cpb non ex nunc m. 3 R 24 in labiis meis CpE 26 siens C 26 numquid tum p. )

375
iudicia tua sicut abyssus multa, dixit: iudicia oris tui sicut abyssus multa? nunc autem ait: iudicia oris tui adnuntiaui. ea ergo, quae cognita esse per prophetas uel ex dei uerbis iudicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur.

Post iudicium autem oris dei publicam et constantem id sequitur: in uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. non timet propheta testes, sed in his delectatur; et ei conscientia spectantium se et contuentium iucunda est. trepidat enim ad omnem intercessionem conscientiae metus; ceterum, ubi constans innocentis fiducia est, plurium testium interuentio grata est. sed non de communis consuetudine gaudii iucundus propheta est : delectatur enim sicut in diuitiis omnibus; non tantum in diuitiis, sed in diuitiis omnibus. sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in uestibus, sunt in domibus, sunt in agris eorumque aut uitibus ant oleis aut frugibus: sed domini propheta doctrinarum fruge perfectus est et legis ac prophetalium institutionum facultatibus diues est et, anterior licet tempore, non tamen euangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. nouit enim et has diuitias Paulus ad Corinthios loquens: gratias ago deo meo semper pro super gratia dei, data est in Christo Iesu: quoniam in omnibus [*]( 23 I Cor. 1, 4 sq. ) [*]( 1 iudioia — dixit om. p abyssus ex abyssos m. 2 V habyssus ex abyssus m. 1 R iudici R oris tui in ras. R 2 sicut 1. u. ineunte a add. m. 1R iudicia ex iudici m. 2 V 8 adnuntiaui ex adnontiaui C q; C esse om. C 4 et om. VC 6 iudicium scripsi, cf. de hac genet. pl. forma Stud. 1886 p. 340 iudioia VRC iudiciorum pE 7 praedicatione ex praeiudicatione V1 9 testis V ei om. R constientia R constantia V 10 contuentium supr. scr. p iocunda Cp trepidat corr. m. 2 V 11 constientiae R 18 sed non — propheta est om. V 14 in omnibus dinitiia (sic) — sed in diuitiis omnibus sicut (sic pro sunt) in marg. inf. add. m. 2 V 16 in ueste VCp 17 eunt in agris ex in agris m. 2 V ante uitibus C 19 et legaliu ac p institutionem V 20 anteriore Cpb 21 et in has diuitias V 22 Corintios V Chorinthios Cp 23 gratiam ex gratia m. 2 V gratiam Rp quae data est mihi in uobis in Christo leau Cp. )

376
ditati estis in ipso. in omni uerbo. in omni scientia. in his ergo diues est et in his delectatur propheta; ceterum non est existimandus opum conparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi diues in domino esse non potuit.

Delectatus autem in uiis testimoniorum dei opus delectationis agere debebat; et non ambiguum est, quin agat. ait enim in septimo uersu: in mandatis tuis exercebor et considerabo uias tuas. exercitatione igitur et adsiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac, ne otii consuetudo subrepat, adsiduitas exercitationis adhibenda est. sed retentus etiam hic ordo rationis est. nam prius exercendus est in mandatis dei, tum deinde uiae eius considerandae; quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non adprehendetur. et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. uias ergo, secundum superiorem expositionem, legem, prophetas, omnia et apostolos esse existimamus: quos in mandatis dei se exercens propheta considerauit, ut nouerit.