Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

In quo corrigit iunior uiam suam? et reliqua.

In secunda consequentium octo uersuum littera ipse sibi propheta his, quibus responsurus sit, proposuit dicens: in quo corrigit adulescens uiam suam? ex proponentis persona sunt dicta. dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur: in custodiendo sermones tuos. contuendum autem est, secundum eum, quem in exordio habuimus, sermonem uera atque perfecta timoris dei instituta sub [*]( 2 Matth. VI, 13. 5 I Cor. 10, 13. ) [*]( r 2 ordine ex ordini m. 2 V 8 euffere V ferre RCpE possimus Cpb t 4 noni corr. m. 2 V 6 permittet C super quam RCp 7 Iob tempa n tationi deus C ac inri p 8 anime corr. m. 2 V 9 teptatiiue (ius in riU. 3) R temptanti iure C tentandi ius pa 18 et ualde — usque I>m. R usque ad pb 14 rellquat Vp derelinquatur e Beth V Finit. Beth R Finit lit. prima. Beth (Beht p) lit. secunda Cp(A) 16 In quo corrigit — dicens um. Cp(A) corriget R auam add. m. 2 (deinde haec uerba secuntur: et reliqua litterae octo uersuum) V 17 consequentium ex consequentiaum m. 1 V 19 corriget R suam add. m. 2 V pronentis V 20 dicta sunt E 21 subdicitur C 23 adque VR timor R. ) [*]( XXII. Hilar. Plet. pars 1. ) [*]( 24 )

370
his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis dei per ipsa infantiae rudimenta formamur. ergo intellegendus est propheta non otiose locutus esse: in quo corrigit adulescens uiam suam? omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui uitiis ad innocentiae studium transferri, quia sera licet emendatio utilis sit obliuione uitiorum. sed placiturum deo uirum propheta conformans non expectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina dei et praeceptis timoris institui, sed rudes a peccatis annos et aetatem adhuc criminum nesciam uult non modo studiis aliquando , sed etiam ipsa consuetudine inbui. difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet uinculum: et idcirco optimus ille erit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit uitiorum ignoratio innocentem.

Nouit Hieremias propheta aetatis huius beatitudinem dicens: bonum, inquit, est iuueni uiro, cum aufert iugum graue in iuuentute sua: t singulariter et tacebit. non expectat frigescentes senectute annos nec emortuam iam per aetatem uitiorum consuetudinem. uult longi praelii militem; uult eum Christi seruum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat nam in his, qui iam prouectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per [*]( 18 Thren. III, 27. ) [*]( 1 quasi ex que corr. m. 2 V 2 infantiae om. R sed. 1 lilt. eros. ) [*]( I 8 otiosae R elocutus est V 4 corriget RC 6 et qua C quia et pE aera ex aere m. 2 V obliuionem V 7 confirmans Cp(A) 8 ac ex ae V ac ex hao R consuetudinum V 9 rudens V 10 et om. C aetatum V 18 abstrahi (aba i. ras. «V) R abstrahere p 14 fuerit E 16 ipsa add. m. 2 V illa ex ille m. 2 V 16 uitiorum ex uiorum m. 2 V ignorantia Ce 17 ieremias V sed cf. praef. 18 bonum quid V cf. Acad. p. 16 uero V fert e auferet pb 20 frigescente C nec c mortuam V*Cp 24 iam om. VCp profectioris V orediderunt corr.m. 3 R in his est R donum gratiae per praeteritorum indulgetiam (donum ex bonum corr. m. 2) V 26 habent per C. )

371
naturam gestorum recordatio. bonum, inquit, iuueni auferre iugum graue. onus istud crudi ad oboediendum anni aegre ; ceterum aetas tenera grauis oneris molestiam per uirtutis incrementa non sentit. sed suscepto in iuuentute onere quid faciet? sedebit, inquit, singulariter et tacebit. rarus iste est, cum quo perfectio timoris dei per annorum augmenta concrescat; et idcirco singularis sedebit, lasciuos adulescentiae coetus derelinquens et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus; quia ei non conpetit dicere: delicta iuuentutis , domine, ne memineris. silebit etiam congruam fidei et iuuentuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola diuina sacramentorum cognitione occupatus et sermones dei tacita rerum atque operum obseruatione custodiens.

Redit deinde ad personam suam propheta, ut id, quod superius dixerat. significasse de se nosceretur, dicens: in toto corde exquisiui te: ne repellas me a mandatis tuis. conpetere bonitati dei non uidetur, ut a mandatis suis quemquam repellat; sed sermonum adiectio et uirtus uerborum, ex perfecta caelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet qui ergo secundum prophetam mauult peccatorum quam mortem, numquid est a mandatis suis quemquam repellere? procul sit [*]( 9 Pa. XXIV, 7. ) [*]( 1 recordationem C post iuueni una liti. eras. R auferre ex auferri m. 2 V 2 iugum gratiae R istud crudi r ietute rudi V istud rudi R istud rudes Cp(A)b istud maturi e cf. Acad. p..59 ad ex ab V oboedieudu ex oediendu corr. m. 2 V egrae R 3 honeris V uirtutis ex uirtutea m. 1 R 4 honore V 5 inquid C inquit ex inquid R 6 perfecti V 7 lassus V 8 coitus C 9 consessu ex consesso m. :ł R consensup conpetit ex petit m. 2 V dicere ex diceret m.2 V 10 domine om. R memineris ex memor eris p 11 cogruam ijitur (ex igtitur V) VCp fidei ex fide m. 2 V iuuentutis C 13 cognitione ex cognitionem m. 2 V 14 sermonis V adque VR 18 corde meo RE 20 repellat ex rerellat m. 1 V 21 perfectae V. ) [*]( 24* )

372
istud existimari. sed neque hoc nunc propheta sensit, maxime qui in toto corde deum perquisierit.

Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus uidetur existere. propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. legimus scriptum in Hieremia: maledictus, qui facit opera domini neglegenter. legimus et in euangeliis scriptum: omni enim habenti dabitur et abundabit; et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo. ergo habens abundabit; non habens uero ipso illo, quod habet, indigebit. propheta non est obnoxius maledictionis condicioni, quia non neglegenter opera dei egit eum toto corde perquirens. deinde confidenter petit, ne a mandatis dei apellatur, quia eum toto corde perquirat. secundum euangelia enim habenti dabitur, et ei, qui non habet, etiam id, quod habet, auferetur. deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellit nisi neglegentem. adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo uero non uult quemquam non habere, uti non habenti ipsum, quod habet, adimat.

Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi neglegentem reicit. hanc enim propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis dei precaretur, quia non ex parte neque per desidiam deum, sed toto corde quaesisset; per quod intellegimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis inuidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis. [*]( 6 Hierem. XLVIII, 10. 7 Matth. XXV, 99. ) [*]( 1 istnt V existimare pE sensit ex eentit p sentit E 2 diim Cp quaesierit R 8 absolutius V requirendum V 5 scribtum V 6 legimus ex legeimus m. 2 V 8 et abundabit om. V 9 auferetur habeo C non habens — indigebit om. Cp 10 noxius C 12 toto ex tototo m. 2 V 13 apellatur ex appellatur m. 2 V appellatur R repellatur CpE qui V eum ex cum m. 3 R 14 etiam id quod habet add. m. 2 V, om. R etiam quod habet E 15 anfert VCe 16 repellet p adeo (i. ras. R) autem RCp om. V 17 habundantia R muneret Cp 18 adeo autem R ut E 20 obtinentem C pellit V 21 qur R 22 praecaretur VR 28 dum Cp totum V 24 a add. m. 2 V 25 inhibendis C inuidiam ex inuiam m. 2 V. )

373