Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Causam autem, cur adhuc caelum et terra et mare deum laudet, ostendit dicens: quoniam dominus saluificauit Sion, et aedificabuntur ciuitates ludae. et inhabitabunt in ea et hereditabunt terram. et semen seruorum eius possidebunt eam. et qui diligunt nomen eius inhabitabunt in ea. laus uniuersa ex rerum admirabilitate proficiscitur. tum enim aliquid laude dignum uidetur, cum opus ipsum ita magnificum atque praeclarum est, ut et prouidentiam ac uirtutem gerentis et gestorum decus usumque contineat. quod itaque sensum atque opinionem ingenii communis excellat, id per admirationem sui meretur et laudem: caelum ergo, quod tanto ornatu distinctum, inpletum est tantosque motus atque cursus incredibili constantia ac uarietate conseruet, ut annum inter hiemem caloremque temperatis autumni et ueris temporibus moderetur et finiat; terra autem. quae supernis inumbrata naturis uel conplexa in sese uel suscepta sinu semina et contineat et alat et fecundet. et secundum uniuscuiusque generis naturam usum maturitate consolidet; mare autem, quod, uitae nostrae modo, nunc hausto spiritu nunc refuso animetur et maneat motuque in tanta sui [*]( 3 genum V 4 q. add. m. 2 V in mari = erunt P(T) aqualibus V natatna ex natis R natatura PT natus « 5 in inferis PTE 6 intellegunt V1 .7 causa R adhuc cur Ve 8 laudent E saluifi- cabit RITE 9 aedificauit V1 iudae R Iudaeae Bened. in adn.fort. recte, cf. infr. p. 338,6 10 in e5 R 11 seruoruntm V et qui ex es qui V 12 in ea (eras. lineol.) R eam PTE 13 tunc. 16 prudentiam PTE uirtutum P genrentea V 16 adque VR 17 fort. excedat cf. p. 338,3 et laudet V 18 impletumque eat E 19 tantusque P 20 coneeruat Ta caloremque aestatis temperati. E 21 moueretur V t 82 conplexa in se uel PT cQpleza ait uel V 28 e contineat corr. m. 2 V 24 usu maturitate P usu ac maturitate TE 26 motumque b. ) [*]( XXII. HUar. Pict. para I. ) [*]( 22 )

338
uarietate rationibus se lunaris incrementi detrimentique moderetur et profunda infinitaque sui obice mentem humanae opinionis excedat, ut neque quid extra se neque quid intra sit sensu persequente capiamus. in his tamen tantis tamque admirabilibus rerum naturarumque uirtutibus in deo hoc, quod Sion salua sit ciuitatesque Iudaeae aedificandae sint, caeli, terra, maria laudabunt? humana utique opera et caduca et ipso tempore ac uetustate soluenda! quod si extructas esse eas laude sit dignum, non magis conseruatas esse eas, ne destruerentur, proficeret ad laudem?

Non ergo hae maximae utique praestantissimaeque rerum omnium uel magis, quibus uniuersae res contineantur alanturque, naturae maris, terrae et caeli ad inanium paene ac leuium operum laudem aduocantur: id est, quia Sion saluificata sit extructaeque Iudaeae ciuitates, quas post Babyloniorum Antiochique uictoriam bellum quoque Romani regis absumeret. dehinc ipsam hanc inopem impiamque sententiam rei quoque communis scientia et ratio condemnat. nam ob id aedificari ciuitates Iudaeae propheticus sermo declarat, ut in ea, quae salua facta sit, Sion inhabitent. quid hic secundum humanas extructiones ciuitatumque fabricas intellegentiae loci est, cum neque in aedificandis his laus ulla sit, quae sint postea destruendae, neque ratio et natura patiatur aedificari ob id ciuitates, ut inhabitent ciuitatem ? [*](1 lunaria ex lumen lumen m. 2 V 2 obici rl 8 ut om. F infra V 4 admirabilibus — naturarumque in marg. infer. add. m. 2 r ó in de dl hoc V 6 iudeae VP iudae T aeficandae sit V= dificande sint P L defigandae sint R terras V 8 quo si T extructas esse eas temptalli, extructa VR ex = tructa ea ut sit P(CI) extructas eas ut aint T exstruc. e tas eas esse ut sint e laude fit VPcx 9 nonne e 11 ha corr. m. 2 V maxime utiquae praestatiesimeque r 18 caeli animalium V a pene V poene R 14 laude V 16 post om. 1x babylloniorum VP antiocique V anthiocique RPl 16 uictoria V 17 res quoque Ir 18 scigtiae et V aedificare P ciuitas V 20 inhabitet VRPE et. quid V2RSPTE 22 quae sit R 23 et naturae patitur V id add m. 2 V lhabitet ciuitate V. )

339

Est autem digna plane deo laus caeli, terrae ac maris confessione tribuenda, quod illa filia Sion, quae inuecta in Hierusalem tanto praeeuntium sequentiumque comitatu, salua per deum sit; in quam angeli concupiscunt, in quam creatura omnis gemens dolensque prospectat, in qua aeternitatis nostrae gloriam laudemque speculamur, in qua aedificatarum ecclesiarum ciuitates manebunt. Sion enim, licet colliculus templo, quod in Hierusalem fuit, iunctus sit, tamen secundum interpretationem ex hebraeo in latinum graecumque sermonem speculatio dicitur. in hoc ergo corpore domini, quo resurrexit ex mortuis, quo a dextris uirtutis consedit, quo in gloria dei patris est, spem nostram uitamque speculamur. et quia reuelationem nostrae in eo claritatis et ipsa in eandem liberanda creatura omnis expectat, salutem huius Sion sub significatione caeli et terrae et maris laudat; quia omnia in caelis et in terra pacificata et reconciliata per eam deo sint, quia in resurrectionis gloriam, cuius spem in ipso ex mortuis resurgente speculamur, peccatum, mors, corruptio a uita et inmortalitate deuorata sint et exhausta. nam . si super unius peccatoris paenitentiam magnum in caelis gaudium est angelorum, quanto magis in totius mundi reconciliatione laetitia sit?

Et quia in finem pro his, qui inmutabuntur, est psalmus, Iudaeae etiam ciuitates, ut in Sion inhabitent, aedificandae esse laudantur. et ciuitates ipsas conuentus hominum esse quis dubitet? ecclesiam uero ex conuentu plebium effici [*]( 1 dignae V1 2 quod inueta V 3 hierusalg (om. in) PT comitatus V fort. comitatu eat 4 in qua creatura R in qua natura V1 6 gloriam a gloriam di m. 2 V specularum V1 aedificatarum coni. Bened. cod. e R confirmata, aedificaturum r aedificata P aedificatae TE 8 fuit om. V 9 ex hebreo VR 10 quod resurrexit E quod a VE 11 quo in gloria R quoasin gloria T quod in gloria VP dei om. PT 18 et ipsa ex ipsa m. 2 V in eadem P 14 caeli terrae V1 15 et conciliata V 16 qui in V gloria 7' 17 resurgentes V et corruptio V 18 deuorata ex deuora P sit R 19 poenitentia T cf. Ps- ('XXI cap. 9 20 quanto maior VPTb 29 in fine VRP 23 ut in Sion — et ciuitates om. V inhabitarent b habitent PT 24 esse om. PT 25 ecleaiam I' ecclesias T plebium VRPT (Bened. adn. falsa). ) [*]( 22* )

340
notum est. in hac ergo Sion, quae in se etiam illam primitiuorum conscriptorum in caelis conplexa sit ciuitatem, habitatio nostra perficitur, qui ut semen Abrahae ita et semen Iudae manemus. non enim qui in manifesto Iudaeus, sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu. ob quod in his nostris conuentibus ciuitates quoque Iudaeae sumus.

Ac ne sibi Israhel impius in ciuitates Iudaeae gloriam eo, quod secundum carnem seruorum dei semen est, uindicaret, eorum hereditatem, eorum habitationem in Sion esse demonstrat, qui nomen domini diligant: ut pietatis magis sit, non generis electio, quia praestet omnibus caritas dei, quae in Cbristo est, et Petrum nihil aliud, quam utrum se amaret, interrogat dominus noster Iesus Christus dei filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LXIX.

In finem in rememorationem, quod saluumme fecit dominus.

Domine deus, in adiutorium meum intende et reliqua.

Alius hic in rememorationem psalmus est; nam tricesimo et septimo eadem inscriptio est. ex ipsa autem uerbi [*]( 4 Rom. II, 28 sq. ) [*]( 8 habraae V 4 qui in manifesto Iudaeus sed qui in occulto Iudaeus et qui in spiritu scripsi cf. Sabatier III, 603 qui in (in add. m. 2) occulto iudaena sed qui in occulto iudaeus sed qui in spñ V qui in manifesto iudaeus sed qui in occulto d' qui in occulto iudaeus sed qui in spiritu RPT qui in carne Iudaeus sed qui in spiritu E locus nota aberratione dcprauatus 6 iude supr. scr. R iudae PT 7 ac ne — iudeae (sic) in marg. infer. add. m. 2 V ac ex hac R impius ciuitates P tu impius ciuitatis T impius ciuitatum e impina ciuitatis b 8 secundurnem carne V uindicare V 9 eorum ex meorum V 10 generis ex gens P 11 in xpo est et petro est et petrum corr. m. 1 V 12 aliut V 13 in omnia saecula YPTE Explicit psalmus LXVIII incipit psalmus LXVIIII feliciter V et sic R omisso feliciter, Expl. psSl LXVIII incp psal LXVIII (sic) P Expl. de psalmo LXVIII incip. de LXVIIII T 16 in comemoratione h. I. V, om. titulum RPT 20 in rememorationẽ V in rememoratione RPTE nam in XXX et Vll V 21 in soribtio VP. )

341
huius significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intellegendum sit, docemur. nam rememorationis precatio ei conpetit, qui se incidere in obliuionem eius, a quo uel auxilium uel ueniam expectat, pertimescit et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt. et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de uenia et salute tractatum est, qui totus ex persona dolentis domini pro nobis portantisque peccata nostra consistit. in hoc uero necessitas poscendae ueniae non relicta est, quia iam superior et contiguus huic psalmus in salnificatae Sion aedificatarumque ciuitatum Iudaeae laude conclusus est. sed est in eo rememoratio in impios ultionis et retributionis in sanctos. et quia non illi Dauid, sed in illum Dauid psalmus in finem est, secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem ex persona domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

Domine deus, in adiutorium meum intende. piae confessionis haec uox est, adiutorium a domino et deo sperare; sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat. uideri enim id potest, qui in adiutorium positus sit super potentem, nunc in adiutorium, in quod positus est, ut intendatur orare. et quis hic sit. non ambigitur ex psalmo, in quo inest scriptum: posui adiutorium super potentem, exaltaui electum deplebe mea. inueni Dauid seruum meum. et ne aliquid in 15 [*]( 23 Ps. LXXXVIII, 20 sq. ) [*]( 2 edocemur VPT rememorationes V 3 et conpetit V incedere P i 4 expetat PTb 6 in anteriorem V 8 pro nobis don V 9 consistit ex constitit m. 2 V 10 psalmus saluificatae sion PT 11 iudae PTb conclusus est add. m. 2 V 12 in ea VBP rememoratione in T' et retributionis om. V 18 in sanctos ex in sancto R in sfo V sed in illum dauid om. V 14 in fine VRPT 15 nominis (is in ras. 3-4 litt.) R proprietatem V1 narrationem R 16 fine ex sine m. 2 V 19 hic num VP 20 auxili V auxilii ex auxilio m. 1 R sola m. 3 in ras. R potest ut qui Ve, an potest eum qui ? 21 positus sit- in quod om. V 28 ineat scribtum est 1* adiutorium meum super VRe sed cf. Abh. IV, 84 24 et exaltaui RPTE 25 et ne aliquid seruum in illud V. )

342
illum Dauid Iessae referri posset, adiecit: et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae. ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a deo regni trahi posset, id, quod soli domino Iesu Christo proprium esset, ostendit dicens: et sedis eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum et testis in caelo fidelis.

Nunc ergo, qui aduersum potentem positus sit adiutor et qui intendi in adiutorium suum precatur, poenam in eos, qui sibi aduersantur, expostulat dicens: confundantur et reuereantur, qui quaerunt animam meam: auertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. auertantur statim erubescentes, quidicunt mihi: euge euge. ex uerbis loquellae sermonisque nostri diuinus sermo pendendus est. pudor et confusio ex dedecore est, auersio ex repulsa est; reditus uero non in alia loca magis quam in ea est, unde digressio est. qui quaerunt ergo animam sancti huius, qui in adiutorium suum orat intendi, primum confundentur, post etiam auertentur, dehinc auertentur non in alia, sed retrorsum. et idem est dictorum ordo, qui et rerum. confundentur enim eius animam quaerendo, quem cum peremerint, scient eum uiuere: quia deus uitae et resurrectionis est dominus. dehinc postea auertentur, ne occurrant cum sanctis obuiam Christo in nubibus raptis. postremo auersio non in [*]( 1 Ps. LXXXVIII, 28. 5 Ibid. 88. ) [*]( repes 1 iessae V iesse RPTE possit h. I. V R sed cf. lin. 4 2 gentes R = = ac snper (eras. in?). R 4 soli om. PT 6 sedes RPT 8 aduersũ (.wpr. scr. m. 3) R 11 reuertantnr pro reuereantur coni. Bened. in adn., sed cf. p. 343, 15 12 retroreli — auertantur in marg. add. R retroraam om. VPT qui nolunt mihi R 18 uocibrn auertantur statim T in marg. infer. a adscr. reuertentL retrorsQ 14 loquae = lae (eNU. 1) R loquelae PTE sermonisque ex sermonis m. 2 V nostrae V 16 auersi ex se repulsa est V 17 qui ergo quaerunt ergo corr. m. 2 V 18 qui adiutorium V orat add. m. 2 V 19 non alia V 20 qui = = rerum (re m. 3 in ras. 3-4 litt.) R qui rerum VT 21 peremerint ex peremerent m. 1 R 24 rapti PTe auersi non in RPT auersi non ibunt in e. )

343
alia quam retrorsum. resurgentes enim ex mortuis rursum ad poenae ultionisque iudicium in infima terrae. unde emerserant, reuertentur. omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur; et unumquemque in carne siue bona sine mala, prout gessit, recipere constitutum est. ergo et quaerentes animam et mala cogitantes et euge euge dicentes et confundentur et auertentur et reuertentur resurrectione confusi, ab occursu repulsi, in inferna reuocati. euge euge autem inridentium uox est, eorum scilicet, qui dixerint: saluos fecit alios, se ipsum saluum facere non potest.

Sed post hanc de impiis precationem, quia rememorationis erat psalmus, pro sanctorum quoque fuit spebus orandum. sequitur enim: exultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te, et dicant semper: magnificetur deus, qui diligunt salutare tuum. ut confusio et reuerentia iusti animam quaerentibus, ita exsultatio et laetitia quaerentibus deum, quia secundum prophetam resurgent alii in confusionem, alii in laetitiam. et ut retrorsum erubescentes auertantur, qui mala cogitant, qui dicunt euge euge, ita qui salutare dei diligent ad confessionem magnificetur dei proficiunt, ut ex gratia indultae sibi a deo exultationis laudis confessio augeatur. non enim aliquo deus, qui idem atque aeternus est, indiget, aut quicquam in rerum naturis et mentium opinionibus est, quod expectet. quod enim incremento demutabile est, id detrimento saepe demutatur. deus autem, qui idem origo et causa gignentibus est, ad aeternae beatitudinis naturam sibi ipse sufficiens [*]( 3 I Cor. 16, 51. 9 Maro. XV, 81. 17 Dan. XII, 2. ) [*]( 1 ali V retrorafl supr. tcr. m. 3 R et retrorsum V enimpoenae om. R 2 indicitt V iudicio R infima ex infirma R 6 animam insti et E male R 7 resurrectione R et reseurrectione corr. m. 2 V 8 k in inferna R 11 de post V praecationem V R praedioationem W rememorationea V1 14 dS VP dominus Rb 16 deum est b 17 qui R 18 et om. R auertentur TE 19 diligunt P'T 20 ad confewione V nt om. P indulgSti sibi d5 V 512 aliquid PT idem i adq. V dem adque R om. PT 24 post detrimSto repetitum demutabile tkl. ro. 2 V 26 mutatur VPTe quidem R quide P qui et T 26 ad add. m. 2 V. )

344
nihil extra, quod sibi desit, ne aliunde expectet, derelinquit. magnificatur autem per beneficiorum suorum incrementa nobiscum, cum magnificentia eius et commodorum nostrorum sensu ac iucunditate et referendae gratiae laude cumuletur. ergo quotiensque magnificetur dicimus, totiens aut optandi nobis a deo muneris uota sunt, aut sumpti perceptique confessio est, magnificentiae eius laude nobiscum per commodorum nostrorum incrementa nascente.

Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. sequitur enim: ego autemegenus et pauper sum; dominus adiuuat me. adiutor meus et liberator meus tu domine, ne tardaueris. neque regis dignitati neque regni opulentiae paupertatis atque inopiae professio congruit, sed ei, qui, ut nos ditesceremus, pauperem se praestitit, cui ne ad paschae quidem cenam nisi quaesita et aliena domus fuerit adiuuari se itaque rogat. in forma enim serui oboediens usque ad crucis mortem factus est. citum quoque auxilium, ut liberetur, orat, ne quae rememorationis tarditas sit, qui et ipsas illas passionis moras non ferens proditori dixerit: fac, quod facis, cito, dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis uirtute festinat dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 20 Ioh. XIII, 27.- ) [*]( . 1 nec quod aliunde expetat dereliquit T aliumde V1 expectat R 2 suorum om. V 5 quotiens (eras. q) . R quotienscumque TE cf. Acad. p. 29 optandi ex optande m. 1 R 7 esius corr. m. 1 V 8 iucrementa ex incremente m. 1 R noscente TrRP 9 in fine est VRPT . •/. 11 egenus su R deus adiuua me E 12 meus es domine R 14 inopiae add. m. 2 V ei qui T eius qui VRP eius uox est qui E 15 pasche T pascae R 16 caenam R coenam PTE quaesitam V 17 serui ex saeui m. 2 V 18 nt er uelut m. 2 V neq RT ne qua ex ne q. m. 2 V ne qua P cf. Acad. p. 29 et F. Neue Formenl. 11, 224 19 qui add. m. 2 V 20 uerens V cito om. VRPT 21 liberari ex liberarem m. 2 V post maturatae dtsitl. f. 65 T, f. 66 incip. prolog. in cantica quindecim graduum: Psalmorum tituli Če'. dominua nosteramen om. RPe Explicit psalmus LXYIIII incipit psalmus XCI feliciter m m V Explicit psalmus LX VUII incip-t psalmus CXVIII alleluia aiF R] deest subscriplio in P, ubi in fol. seq. 104 legitvr: Exposicio quindęcim gradvv beati Hylarii pictauensis episcopi. Psahnorum tituli cet. )