Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Psallendum itaque ei iterque eius parandum est, qui ascendit super occasum. occasu autem uniuersa, quae ueniunt in uitam, intelleguntur aboleri. abolitio autem omnium occidentium secundum humanam communemque opinionem existimatur in morte. ei ergo psallendum eiusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis ascenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit. huic autem nomen est dominus, qui se ex forma dei exinaniens et formam serui suscipiens oboedientem se usque ad mortem crucis egit. propter quod eum exaltauit deus nomenque ei super omne nomen donauit, ut in eius nomine genu caelestia et terrestria flecterent et inferna, linguaque omnis confiteretur dominum Iesum in gloria dei patris. ascendit ergo super occasum, cui nomen est dominus, idque, quo occidunt uniuersa, transgrediens legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. huic itaque iter parandum est secundum illud: parate uias domini, rectas facite semitas eius. omnis uallis inplebitur et omnis collis humiliabitur, ut parato [*]( 16 Phil. II, 9 sq. 23 Eaai. XL, 3 sq.; Lnc. III, 4. ) [*]( 1 propositae V sit ia supr. acr. m. 1 R ac uia R 8 eius supr. ncr. m. 1 R 4 cui d5 (om. et) V estet V 5 adhibita sed cognitio per sup. lin. add. m. 2 V praecepta e 6 conlocare V 7 ei in raa. R 8 occasum autem V 9 in uita V intelligantur R oboleri V abo- Jetio V omnium om. V 10 occidentũ P secundum om. T 11 psallendum = R 12 ascenderit ex ascendit m. 2 V 14 dfis VRlT dno Rt P 15 oboedientiam (entiam in ras.) P se om. RPT usque ad e ex usque in m. 2 V 17 iusper T omne supr. scr. m. 1 R 18 ac terreatria PTE 19 confitetur R confiteatur PTb 20 in glam PTl ergo ndd. m. 2 V 21 dfis VT dominus ex domino m. 1 R domino PE itaque V 22 lege V aegressus T-'1 23 iter ex inter m. 2 V 25 replebitur PT ut om. VRPE parato ex paratio R. )
Sed hanc sanctorum laetitiam trepidatio eorum, quos cum mundo uicit, insequitur; id enim ait: turbabuntur a facie eius, patris or phanorum et iudicis uiduarum.. causam turbationis hanc docuit, quod pater orphanorum sit iudexque uiduarum — a facie enim patris orphanorum uiduarumque iudicis fugient — non relinquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in caelis diabolo patri renuntiauerint, easque uiduas, quae legi mortuae sponsum se secutae sunt, iudicans. uiduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit idque exemplum omne ad ecclesiam, quae legi se mortuam Christo postea sociaret, aptauit. est autem etiam secundum huius saeculi sortem sensus aptissimus. ut deus, qui aduocatum nobis a patre alium dedit, [*](19 Rom. vn, 8 aq.' ) [*](1 in nobis e cf. Stud. 1889p. 317 noa VRP apud nos T nostro db 2 conpraeaais VRl terrena (om. labis) R terribilia obieotionis Vr terrenae abiectionia coni. Bened. in adn. iturus Te ituros P 8 cum rectis aequatisque V cum rectis aequitatisq R cum rectis aequitatis PE uitaeque PE descendet E 4 ex aequitatia RlPe (ex iniquitatis corr. man. rec. R) 6 et ante. inaolentiae add. m. 2 V supr. scr. T inaolentia et moribus V liuidinum F1 6 in quos P 7 ascendit uitam R ascendit qui uitam PTE 9 cum add. m. 2 V 18 patres V orfanOrum VRP iudices V 14 docuit etiam quod E iudexqui V1 15 a facie — uiduarumque in marg. inf. en 'n Int odd. P 16 relinq s P relinquentis T 17 reniitianeri t V renuntiauer P se ewque tx eosque m. 2 V 18 lege R ae cutae corr. m.1 R sese secutae PTE sint T 21 legise mortua christo R legi ait mortua 5po Pe legi sit mortua ut christo T se sociaret PT se sociari a ae sociantem ed. Basil. 1550, Par. 1.572 22 aptauit et autg V 28 qui add. m. 2 V. )
Ceterum ut ad ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intellegi, continuo subiecit: deus in loco sancto suo: deus inhabitare facit unimores in domo, educens uinctos in fortitudine, similiter eos, qui exacerbant, qui inhabitant in sepulcris. hic ergo locus deo sanctus est, ubi sit uidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac uoluntatis pacificus unanimisque conuentus — erat enim secundum Actus apostolorum credentium anima et cor unum —. ubi qui uincti sunt educentur in fortitudine. ligato enim prius intra domum suam forte eos, qui peccatis suis uinciebantur, absoluit, ut Abrahae filiam [*]( 5 I Tim. 5, 11. 19 Act. ap. IV, 32. 21 Luc. XIII, 16. ) [*]( -nt 1 orbatoni ex orphanorft T iudexque (ue add. m. 2) V 2 quia et (ut supr. scr. mare. rec.) P et infantiae V 3 uiduarumquae quae V et. uiduarumq: quae (et supr. scr. man. rec.) P uiduarum quoq iudex quae R adquieuer = int P 4 plereque R plerique ex plerequae q m. 2 V plereque (q supr. scr. m. 2) P sunt uel (om. quae) RPTe 5 deliciatae V-Te delic: - atae Pdelicatae V*RA cf. Stud. 1889p. 321 Sabatier III, 815 Roemch Ital. p. 155 Paucker Suppl. p.178 nolent VPl 6 et qa s et quae VRPT proposito ex propositae m. 2 V 8 deiudicit P equidem V 9 secudum (dum add. m. 2) V 11 ad supr. scr. P ecleaiae V 12 possit VPT intelligit V 18 inbabitari V unimoris VPl uniua moris ptTe 14 uinctos ex uictor m. 2 V 15 exai ceruant V exacerbabant E 17 in aaeculo V unus corr. rn. 2 V ac ex hac R 18 unianimiaque V 20 legato VPl suam om. V forti PTE if. Neue Formenl. II, 33 21 adaoluit V habrahae Vabtaae RT. )
Verum haec qui in nobis deus super occasum ascendens per uirtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad huius spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege, ut non alius prophetarum, alius euangeliorum deus possit intellegi. atque ideo erga nos quoque paribus haec momentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, inpleuit. nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moyse in mari baptizati sunt et in similitudinem caelestis panis manna e caelis decidente saturati sunt et Christo aquam petra praebente potati sunt; [*](11 Luc. IX, 60; cf. Matth. VIII, 22. 12 I Tim. 5, 6. ) [*](1 otto (sic) R septem VPTE legatam V 2 edux̃ pr.l. supr.scr.R ante PiE exaceruabant V 3 iudicet V 4 eiue supr. scr. m. 1 R 5 instituti VRP 6 gentium om. R cf. Addenda apiorilP praefecit RPTE exacerugtes V 7 in sepulchris RT in sepulcris ex sepulcris m. 2 V inde est V 10 et om. V morti V no putanti corr. m. 2 V nuncupati R 11 sine V cf. Sdbatier III, 308 sinite RITE 12 apostolus ex apostoloa R quosdam (o in rlJl. m. 3) R mortuos R 18 dum uiuentes etiam V mortuos (o in h ras. 3) R os omnes corr. m. 2 V hos homines PTe 18 prophetarum aline om. R 19 adque VR ergo V haec monentes V 20 ex aegipto R ex aegyptao corr. m. 1 V patres ex patris m. 2 V 21 anne V1 in moysen Tb a moyse = P et in mari V 22 e supr. scr. m. 1 RP23IHFaquaPTprebenterpraeennte.RPT RP 23 Christo om. V aqua PT prebente V praeeunte RPT (error ortus ex praeuente, cf. supr. nuue pro nube sim. et de h. loci explicatione Stud. 1889 p. 317). )
Sed transiens ad desertum dens, id est ad gentilium arida et desolata quondam corda transcendens felicem illam bonae uoluntatis pluuiam segregauit. segregauit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum: quia. quos et praesciuit, hos et praedistinxit. hanc etiam eloquii praedicationisque pluuiam et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiauit dicens: et descendit sicut pluuia in uellus et sicut stillicidia stillantia supra terram. et aliquibus nubibus ne super uineam pluerent meminimus esse praeceptum. sanctus quoque Moyses, qui sub uelamento uerborum communium ingentia caelestis spei sacramenta condebat, uerba sua excipi a t pluuiam imbremque cantauit, pluuiam inrigantem desertam et aridam et praeparatam deo hereditatem. atque ideo sequitur: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati [*]( 11 Gal. I, 15. 12 Rom. VIII, 29. 15 Ps. LXXI, 6. 17 Esai. V, 6. 19 Dent. XXXII, 2. ) [*]( 1 erant ex erat m. 1 V 2 & iam (& 1 in ras.) R ut iam e pinguiscent V pinguescerent e pingnesoant Tb 3 mannam V populos V si om. V 4 est per angelos E 5 a supr. scr. m. 1 P 6 caelis = ex caeles = P expletum esse non est dubium estque idem Te expletum esse non dubium est et quidem R expletum esse non dubiil S qui idem P expletum est non dubium est qui idem V 7 est panis ait qui R t 8 fuera V fuerant R 9 ad desiderium R gentium PTb 11 pluuium V1 12 in supr. scr. m.1 R 18 praedestinauit RPTE etia supr. scr, P I i aeloquii R ir loq P praedicationis V 14 solomonari ad spei V 15 descendet PTE 16 super RPTE 18 quae sub e 19 ingentia caelestia V ingenita caelesti R 20 deserta et arida PT E 21 dõ hereditatem VR di hereditatem PE dei hereditati T adque VR 22 segregabit V. )
Quae autem hereditas sit, non obscurum est, ea scilicet, quae data est poscenti, cum dicitur: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. gentes itaque animantium et pecorum ritu non intellegentes — et ideo, cum cura pecorum deo nulla sit, hereditas illa in hac segregata uoluntaria pluuia est - in ea habitare monstrantur. sequitur enim: animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. habitabunt ergo animalia uel in hereditate dei uel in pluuia uoluntaria; et haec in dulcedine pauperi uel hereditas uel pluuia est parata. eloquia enim dei in sanctorum faucibus dulcia sunt, et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum. animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. haec ergo omnia in usum hereditatis, uel . uoluntariae pluuiae ministerium sunt segregata. [*]( 11 Ps. II, 8. 13 I Cor. 9, 9. 19 Pe. CXVIII, 103 20 Matth. V, 8. ) [*]( 1 eum V eam ^ = (eras. In) R i in duloedinem (ex dulcitudinem) tuam V = iz dulcedine tua P dulcedinem tuam RT sed cf. irifr. 8 pauperi d3 prouidus R 4 praesciendi V quae add. m. 2 V infirmata TE 6 motus (om. est) Te fort. recte 6 cum ter b ne om. R t timen corr. m. 1 P 10 ea add. m. 2 V scilicet = quae R 18 ritu i intellegentes V et ideo — pluuia est in marg. add. T o3 aupr. scr. m. 2 P 14 d5 supr. scr. m. 1 R om. T nulla sit hereditas ex nulla sit hereditas nulla sit hereditas m. 2 V illa in hao sit segregata sit corr. m. 2 V uoluntaria pluuia (pluuia supr. scr. m. 2) e ea P uoluntaria pluuiaea V uoluntariae plnuiae R 15 monstratur R 16 in dulcidine V 17 post pauperi inser. dS m. 1 R 19 enim eloquia V sanctorum (om. in) b 20 dulcia n runt V 21 qffl ipsorum R 22 cum om. V 23 ministerio V (sed postea in uerbis pluuiae — sunt dittogr. repititis ministerium). )
Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi uel ecclesiae congregatio, quae hereditas deo est, uel apostolicae praedicationis significatum esse intellegeretur eloquium, subiecit: deus dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutibus multis, rex uirtutium dilecti, et pulchritudini domus diuidere spolia. segregatae itaque pluuiae ad euangelium inrigandum dominus dabit uerbum, idipsum in sensum nostrum et ora diffundens, secundum illud: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. sed uirtutes multae euangelizantes sunt, quibus dabit uerbum, ut sit in Paulo uirtus, in Petro uirtus et in lohanne uirtus et in ceteris uirtus, multasque ob id euangelii praedicandi significet esse uirtutes; quibus quamuis deus et dominus et rex dabit uerbum, uirtutes tamen istae dilecti sunt, id est eius, qui regi et domino et deo sit dilectus. laboriosius autem id et obscurius, dum conlocationes uerborum non demutat, translatio latina declarat. ceterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet deum et dominum nostrum regem earum, quae dilecti sint, esse uirtutum: ut uirtutes ad apostolos, dilectus uero referatur ad Christum, cuius uel in his, uel hi omnes intellegantur esse uirtutes. oportuit autem propter ea, quae secuntur, [*](8 Matth. X, 20. ) [*]( 1 adque VR dulcidinem V1 2 cograegatio V dei e 3 praedicatiooes V significatam ex significatfl m. 2 V intellegitur V eloquium u udi (punctaaupr.etsubdiprivaacriptaposteaerasa)R4euan- geliszantibus corr. m. 1 V 5 rex uirtutum dilecti in marg. add. m. 1 R nirtutiam V cf. F. Neue Formenl. /, 269 uirtutum RPTE pulchritudine (h mpr. scr. m. 1 R) VRP sed. cf. infr. et Sabatier //, 132 adn. 6 segraegatae V 8 defendens R 10 uirtutis T multaeteaangeliszantes corr. m. 2 V 11 sunt sunt quibus Re 12 in iohanne (om. et) V 18 uirtutes quib. V uirtutea hae autg uirtutes quibus R 14 dauit V uirtutis R isti R 15 dilecti ex dilecte P ei' T ei VRP 16 & laboriosius R id et ex id est m. 2 V id eat R obscurius ex obscuriosius o m autem V 19 dn B V dominum nrm Re dominum PTb 20 ut ex 4 m. 1 R uirtutis V ad ex ab m. 2 V dilectum VP 22 q. secuntur V q secuntur (ex parte in ras.) R.- )
Ad has enim easdem uirtutes, quae ad pulchritudinem domus uel spolia diuident uel ipsae sunt spolia, diuinus sermo se rettulit dicens: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in uiriditate auri. prophetiae uota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus diuisa spolia exoptat, ut usque ad consummationis suae diem — quia significari mors soleat in somno — in domus pulchritudine perseuerent. qui quidem sunt in usum praedicationis tamquam deargentatae pinnae columbae, id est sancti spiritus munere ornatuque pretiosi. in his autem, quae post eos sunt, in auri uiriditate consistent, ut his post praedicationem euangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri uiriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem et in uiriditate uigor aeternus ostenditur. posteriora itaque dorsi, quae interscapilia magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora [*]( 1 sps supr. scr. m. 2 P nomerosarfl P1 2 qui ad V 3 ipse uirtuti V ipse uirtutia PTE ipsae uirtutes coni. Bened. in adn. diuiderent coni. Bened. aeclesiae V 4 diabolo — ex his om. V et ante gentium supr. scr. T om. E 6 ad miniateriia VP 8 sint R dilecti ex dilecte P 10 ipse R ipsa V sermo ex sermo sermo R 11 retulit VlRPTE inter medios ex in medio m. 1 R 12 pennae RPTE 18 uiriditate ex uiditate PT prophetae Te 14 diuisa ex diuinae m. 2 V 16 domus ex domos P pulchritudinem V 18 pennae PTE sp̃s sSs V 19 praetiosi VR post supr. scr. T 20 honor eius et V 92 et aurum ex et in aurum R 28 uiriditate (om. in) Tb uiriditatis ex uiritate m. 2 P uictor V 24 interscaptia R interscaplia (scapli in ras. P) VPTE 25 id ex isd m. 1 V quae add. m. 2 V atq. honoris atlpr. scr. T adquae honores l r. )
Ut autem haec ad pulchritudinem domus spolia diuisa, quibus ut inter medif)s cleros dormirent, id est. ut morte tales consummarentur, optatum est, ad principes ecclesiarum, per quos pulchritudo domus consistit, relata possint intellegi, continuo subiecit: dum discernit caelestis reges super eam, nine dealbabuntur in Selmon, monte dei, monte uberum; mons consecratus, mons pinguis. dum itaque hos caelestis super eam reges discernit, id est, dum dominus de caelis descendens eos, qui spolia fuerint, constituit in reges et super eam domum, quae per eos pulcherrima est, unumquemque disponit: in Selmo niue dealbabuntur, in pace scilicet, quia Selmon interpretatio pacis est, gloriam aeternitatis accipient. hic enim dei mons, in quo pax dei nominis ipsius est significata uirtute, et uber et consecratus et pinguis est. reges autem esse eos non obscurum est, de quibus dictum est: iam sine nobis regnastis et utinam regnaretis: ut et nos uobiscum conregnaremus. dominus ergo caelestis — quia qualis caelestis, tales et caelestes [*]( 20 I Cor. 4, 8. ) [*]( 1 sunt tempore I' honore VR sint (in ras. 3 11) VRPe 2 deargentatae ex deargentatum m. 2 V pennae PTE 3 conscientiae ex conscientiamne.2Y6murteumortalesPsrelatapossintscripsi ut cf. St. 1889, 318 relatu possit VRE esse relata possit T relatfl possit (ut supr. scr. m. 1?) P 9 regin V eum V sed cf. infr. lin. 12 10 monteuberum montem di V monte dei monte ubere R mons dei mons uber PTE cf. Sabatier U, 132 Thalhofer Ps. p. 331 11 mone consecratus om. V 12 eam ex eum m. 2 V discernet Rb 18 constituit in (uit in ras.) R constituit eam in V 14 eam ex eum m. 2 V 15 disponet T niue dealbattl T 16 interpraetatio V pacis e (e in ras.) P 17 in om. R 18 est — significata R 19 pinguis (om. est) V ee post autem supr. scr. m. 1 R 20 regnastis (ex regnatis m. 1 P) VP regnatis RTEcf. AM. IV, 84 utinam (om. et) PT 21 ut om. R nos ex non V cogregnaremus V 22 qualis ex quales VR et caelestes ex et caelestis m. 2 V. ) [*]( XXII. Hllar. Pict. para I. ) [*]( 19 )