Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Dehinc, ne quid sibi uel carnalis Israhel uel uniuersitas gentium impiarum ex his pietatis scientiaeque dei meritis praesumeret, a quibus hic honor deo reddendus esset, ostendit dicens: super Israhel magnificentia eius, et uirtus eius in nubibus, super eum scilicet Israhel magnificentiam futuram esse demonstrans, qui iam ex conparatione nubium [*]( 1 Matth. XVIII, 18. 7 Ioh. Y, 25. ) [*]( 1 sepulchro R s = epulcrho P 2 sic V nisi quod habet solnta erint, legaueritis, legata; at RPE quaeoumque ligaueritis s. t., ligata erunt et i. o. et quaecumque solueritis s. t. aolnta erunt et i. c. 6 testatur ta V tractus est P 8 fili V 9 uiveH R potes V 11 uitam PE uias I* n in hominem animas reuocare V 12 naturae inbecillis — incorruptione k in marg. inf. add. m. 2 V om. P 18 perfecta R 14 absoluta e R absoluta Pb 15 ob = = quod R 16 date ex dete m. 1 R 17 tanti bonis P est add a m. 2 V 18 referremus ex referrena m. 2 V referemus corr. m. 'i R refe = rimus P referamus E cf. Hartel Lucif. p. 376 19 istrael r 20 scientiaque F 21 honor di P 22 istrahel r 23 scilice V 24 quia iam ex qui iam m. 2 V nuuiQ TM. )
Deinde id ipsum sequens sermo designat dicens: mirabilis deus in sanctis suis. in eos scilicet mirabilis, quos in uitae resurrectionem excitabit aeternos. mirabilis autem est, cum omnem beneficentiae suae in eos conferat uoluntatem, cum ipsos intra perfectionem caelestis gloriae conlocabit, sicuti [*]( 13 Ioh. V, 28 sq. ) [*](2 mereretur ex aereretur m. 2 V 3 his qui om. V 4 degetia V 5 aeream « 6 esset (t in ras.) R esse V 7 memini E 10 obsiderant V 12 gloriosos idem P gloriosus id e V glorioBUS id est RE ef. Stud. 1889 p. 319 14 omnia V 15 post monumentis 3—4 litt. supr. scr. eras. R 16 qui autem ex & qui autem R 17 in resurrectione R 18 di esset qui esset P 19 in nobib; R innocentes V adque VR ' 30 in uita R 22 id om. P 28 in eo VP in eis E quod in uitae P 24 terorrectione V excitabit ex excitabat R excitauit V 26 omne V beni uolentiae (i ex e corr.) P(e) conferet I e 26 conlocauit V. )
In finem pro his, qui commutabuntur, ipsi psalmus Dauid.
Saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam et reliqua.
Tertius hic pro his, qui inmutabuntur, est psalmus; qui etsi nihil sub historiae conmemoratione conplexus est, ut in quinquagesimo et nono inesse tractauimus, neque ut in quadragesimo quarto aliquid proprium in superscriptione praetulerit, ubi pro dilecto canticum praenotatur, in eo tamen, quod non illius Dauid, sed illi Dauid psalmus in finem praescribitur, in illum potius Dauid, qui et oriens et iustus et finis est legis, conuenire intellegenda prophetia est. per id enim non ab illo, sed in illo psalmus docetur esse cantatus. in his autem, qui inmutabuntur, euangelicae spei fideles significari docuimus, qui aut ex legis obseruatione aut ex gentili impietate ad cognitionem dei demutati, tamquam renascentes incorruptae aeternitatis candore florerent; quod idipsum psalmi fine tractabitur. non ambigitur autem psalmus ipse sacramentum passionis domini continere. nam praeter Iohannem apostolum, qui in potatione aceti consistere consummationem scripturarum [*]( 28 Ioh. XIX, 28. ) [*]( 1 benedicant VP et primogenitum add. m. 2 V primogenitum in r/U. a m. 2 P 2 dum ñ (n add. m. 2) V 3 amen om. V Explicit psalmns LXVII incipit psalmus LXVIII feliciter V Explicit psalmus LXVII incipit LXVIII R Finit psal LXVII inep psSl LXVIII P 5 quae i. I. V sed cf. infr. lin. 9 inmutabuntur R ipsi om. R psalmus om. V 11 quinquagensimo V 12 quadragensimo V superscribtione V 18 delicto R praenotat P 14 sed ipsi Tx in fine V RP 17 in illos V in illum E doceatur V 18 aeuangelicae V fidelis VP 19 qui autem ex V obseruatione ex obseruationem corr. m. 2 V 20 demutatio P m renascentis VP 21 Rorent P 22 abigitur corr. m. 1 V psalmus ex pulnii corr. m. 2 V 24 in putatione cantici P consummationem ex conaummationis m. 2 V consummatione P scribturarum VP. )
Salua me, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. infixus sum in limum profundi, et non est substantia. uiuendi omnibus finem mors in cunctos constituta praescribit. et quid sibi nunc oratio ista uult, quae se saluari deprecatur, cum lex mortis in omnes sit constituta? dehinc nunc orandae salutis haec causa est, quia intrauerunt aquae usque ad animam; introeundi autem aquis ad animam hinc facultas sit, quod infixus sit in limum profundi; defixi uero in limo profundi nulla substantia sit. ergo quia nemo nisi quod sperat precatur — sperat autem nemo se non mori — talis haec eius merito oratio est, qui, moriturus licet, morte non erat obtinendus. adsumpta ergo infirmitas habuit officium deprecandae salutis, diuinitatis uero conscientia spem tenuit salutis in morte sperandae. saluari se ergo orat, qui et dixerit: deus, deus meus, quare me dereliquisti? [*]( 2 Ioh. n, 17. 24 Pa. XXI, 2; Matth. XXVII, 46. ) [*]( 1 cum etiam VP subab apoatolorum R 2 praesamptum sit Pu zelua — comedit me in marg. a m. 2 V 3 ademit VP oni ad eam V õ infirmitates ex infirmitatis m. 2 V loquitur ex loquetur m. 2 P 6 ac dolet ipsi V ex necessitate timoris V 7 quae risuscepit V accomodans ex ascommodans m. 2 V 9 quaerellis VR quaere = lis P et om. P infirmitatis ex firmitatis m. 2 V ita ex itaui m. 1 V 11 in limo RP* 13 in ex m corr. m. 2 V perscribit ex prescribit m. 2 V et ex te corr. m. 2 V 14 salutari T 15 5nis F sit add. m. 2 V constituta ex constitue m. 2 V 16 quam intrauerunt V quia intrauerint PE animam mea R 17 ait in limo P* 18 uero in limum b 19 praecatur sperat add. m. 2 V 21 optinendus V 23 speranda VRI'a. (in R postea 2 litt. eras.) se ex set m. 2 V 24 df meus r. )
Introeuntibus enim aquis usque ad animam subiectus morti crucis fiebat, cum passionum uniuersarum impetus usque ad mortem animae perrumperet. in aquis autem insectationes populi motusque gentium significari solere non dubium est, cum dicitur: torrentem pertransiuit anima mea, uel illud: et pertransiuit anima mea aquam inmensam. sunt et aquae harenosam domum subluentes eamque in casum ruinamque pellentes. hae ergo nunc aquae usque ad animam intrantes ad precem eum orandae salutis coegerunt.
Verum ineuntium harum passionum non aliunde quam ex adsumptione carnis et uirtus est et potestas. non enim incidere in deum hic infirmitatum nostrarum terror ualebat, aut exerere se nisi in carne corporis nostri, tamquam in subiacente materie, potuerant passiones. porro autem haurienda fuit natura caelestis, ut exinaniens se ex dei forma in formam serui hominisque decideret. et ideo usque ad animam aquae penetrant, quia substantia ei non sit infixo in limo profundi. non utique substantia ea non erat, quae adsumpta habebatur, sed quae se ipsam inaniens hauserat. nullo autem modo se caruit, qui se ipsum exinaniuit euacuans; nec tamen idipsum uidebatur exstare, quod iam in aliud se euacuando concesserat. non est ergo substantia per id, quod infixus est in limo profundi. primus enim homo de limo terrae; et secundus Adam in huius limi profundum de caelis descendens se ipsum tamquam ex alto ueniens defixit. euacuans ergo se, quippe cui substantia [*](5 Pa. CXXIII, 5. 6 Ibid. ) [*]( 2 crucis ex crocis m. 2 V 8 insectationis V motasque V 5 quod dicitur P pertransibit V sed cf. infr. CXXlII, cap. 6 mea add. m. 2 V 6 pertrasibit animS meam quam V 7 arenosam PE domum add. m. 2 V subruentea ex subluentes m. 2 P 8 pellStis V hae ex heae m. 2 V hae = (eras. o?) R haec P 9 intratis T* coeperunt V 12 incidere in deum ex incidere in diim in deum R incedere in dm V 18 se a add. m. 2 V carne add. m. 2 V i tubiacentem materie V subiacente materiae R in subiacente materia E 14 passionis VP porro aut V 15 forma in om. V 16 hominesque decederet V 17 paenitrant P1 penetrarit V infixa (ex infixo m. 2 P)P'e infimo V 18 ea non supr. scr. m. 1 R 19 inaniens = = - erat P 20 exinaniuit ex exinabit m. 2 V 21 euacuando (om. se) ex seuacuamdo m. 2 V 28 de terrae limo VP adham V1 25 ueniens deficiens defixit V. )
Sequitur enim: ueni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. imitator ille et dominicae mortis et temporis Ionas mari mersus cetoque susceptus non tam in mari se, quam in inferno positum testatur: clamaui in pressura mea ad deum meum, et exaudiuit de uentre inferorum clamoris mei. et quamuis eum cetus ad speciem infernae mortis hausisset, ait: introiuit caput meum in scissuras petrarum, descendi in terram, cuius serae tenaces et aeternae. sancto etiam Iob post illum uniuersarum passionum gloriosissimum bellum, cum dignus iam esset eloquio diuino scientiaque naturae, post confracti intra se maris portas rugientesque eius in matris suae uentre terrores, rursum quid etiam in mari significaretur, dominus reuelauit dicens: uenisti autem super fontes abyssi, aut in uestigiis maris ambulasti? aperiuntur autem tibi prae timore portae mortis, in uestigiis utique maris, tamquam [*]( 13 Ion. II, 3. 16 Ibid. 7 (LXX). 28 Iob XXXVIII, 16 sq. ) [*]( 1 non iam om. V uerbCL etiam V 2 discendit V in eo P 4 terraenaeque R terraeneque V 5 uirtute in ras. m. 1 R uirtutS P 6 conexionis (e in ras.) P conixionis V1 non om. V 7 potiotrS ui Ul tamquam V potiore uita quam R potiorem uitam quam P confixam P 8 poBS & per corr. m. 1 R inferna (om. in) V 9 discendens V. 12 mersus ex mensus P oetoque ex cytoque P coetoque ex coetuque R estcoetoque ex estoque m. 2 V n tam supr. scr. P 13 quam in ex quam m. 2 VP positus V 16 clamoris mei V cf. Sabatier II, 937 clamorea mei R clamores meos PE 16 introibit r capud VR 17 discendi T senae VRP 18 tenacis V et supr. scr. R om. V etiam ionae (nae add. m. 2) V illum V ilIil R illud PE cf. Stud. 1889 p. 318 21 rugientiaque V matris ex maris R terroris V is fontis V1 aut in ex autem in m. 2 V 25 itaq maris R. )
Non tamen tacitus eorum, qui se ipsos diabolo praebituri erant uelut ministerii arma peccato — quippe qui et nonnumquam consilia initae mortis suae exprobrauerit et stans in templo saepe clamauerit et eleuatis ad deum frequenter oculis intenderit, ut ad unumquodque diuinitatis suae opus maximum adspectarent — intellegitur ad patrem; ob quod sequitur: laboraui clamans, raucae factae sunt fauces meae: defecerunt oculi mei, dum spero ad deum meum. infirmitates nostras suscipiens portansque peccata usu et consuetudine [*]( 5 Pa. XLI, 8. 9 Ion. II, 4. ) [*]( 1 altitudine P latitudinem V 2 n5 cum profundo maris V ne- 'r cesge est in profundo mortis R 4 in add. m. 2 V pofnndum R profundo ex profundus m. 2 V 8 aeris ex serris R serris VP cetus ex cytue P cytua V coetus R haud ex haut P aut VRl 9 conquaestus est VRP suspgsionis V 10 fluctus auiassi (ass in ras.) super r transiebant VRP et ed. uet. usque ad Par. 1.572 transibant ed. rec. 11 maria ipsius P demersus (om. est) V 12 aduersariaque V aduersariumq; a aduersariarumque Pb depraessus VP est om. P d 13 tacitus (tacit in ras.) R tacitu V taciti P tactu a iabolo curro m. 2 V 16 exprobauerit V 17 ut ad unum ut ad quodque r adspectarent coni. Bened. aspectaret P adspectare VRe 18 intelligeretur Re hoc ad et patrem V ob quod (hoc supr. scr. m. 2) P 20 speraui dm V spero in deum PE infirmitatis VI 21 consuetudine (consuet add. m. 2) V. )
Sed illo uel paterni nominis magnificentiam testante uel humanae salutis opus moliente odia in eum multiplicantur in cassum. sequitur enim: multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. conualuerunt, qui persecuntur me inimici mei iniuste; quae non rapui, tunc exsoluere repetebar. numerus odientium ultra capillos capitis est multiplex, siue ob impiorum copiosam multitudinem, siue quia indigni sint dei cura — nam apostolorum capillos, quia tanta eorum deo cura est, scimus esse numeratos — siue quia infidelium numerus ultra numerum sit fidelium. nam cum decus capitis in capillis sit, et ecclesiae. quae corpus est Christi, in apostolorum decore omnis ornatus sit, super hoc capitis sui decus odientium est multitudo. oderunt autem eum gratis, id est causam odii non habentes. et [*]( 6 Ioh. XII, 44. 8 Ibid. XI, 41. ) [*]( a 1 humane corr. m. 2 rom. R defatigationis ex defitigationis P dee fetigationis ex defatigationis m. 2 V 2 laasitudinis V ommiserit r esuritionis ex tesumtionia m. 2 V 3 fauces om. V itaq, eras. R i e rauce corr. m. 2 V 4 maximae ex maximes R maximi - han T* 6 eum (om. in) R 7 misit me P 8 rursum V quia audisti R 11 mon liente ex molie m. 2 V odia supr. scr. m. 1 R 14 persequutur P iniustae VR que non ex qui non P 15 axsoluere V1 18 capillos o tanta (om. quia) V de corr. m. 2 V di P est sed scimus r esset scimus e 19 numeratoB = = = = quia (eras. siue ?) R 20 cum om. V 91 omnes V1 ornatus est PE 23 eorum gratis V odi corr. m. 2 V habentis F. )
In quo quia magnum diuinae sapientiae consilium explebat, crucisque mors in deo stultitia gentibus uidebatur, magnaque in eo caelestis terrenaeque spei expectatio inerat, subiecit: deus, tu scis insipientiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita. non confundantur in me, qui expectant te, domine uirtutum: non uereantur super me, qui quaerunt te, deus Israhel. insipientiae suae deus conscius est, et delicta sua abscondita ab eo non sunt: poenas scilicet insipientiae et delictorum, quas non rapuerat, repetebatur exsoluere. usque ad crucis autem stultitiam — id est, quia stultitia sit gentibus peccata nostra sic suscipiens — ut peccator et stultus gratis iniusteque uexatur. sed quia stultitiam atque delicta propter sapientiam nostram uitamque susceperat, ut et principem saeculi iudicaret et de peccato condemnaret in carne peccatum — cum quando in se, in carne scilicet corporis sui, in qua nihil inueniri poterat peccati, secundum quod ait: ecce ueniet princeps mundi et non inueniet inmequicquam, ueniens hic mundi princeps nihilque inueniens peccati tamen poenam, id est ius mortis, exeruit, per quod humanae mortis auctor, quia in auctorem uitae peccati nescium mortem [*]( 6 Rom. VID, 8. 23 loh. XIV, 30. ) [*]( 1 conualiscentis V 9 rapuerat ex rapuerunt m. 2 V 8 expetebatur V exsolnere ex exsoluerunt m. 2 V 6 est om. V 7 in carnem V ft 8 explebat consilium Pb 9 mortis P etultiti corr. m. 2 V 11 tui scis V 12 absconsa R expectant te ex expectate m. 2 V 13 ante domine eras. dne R 14 querunt V iatrahel V 15 poenascilicet R 16 rapuerat ex rapuerunt m. 2 V 17 quia stulta V quia stultum PE 18 auscipi ut (pi ut in rcu. P) PE 19 iniustaeque VR uexetur ex uexatur P 20 ut principem Pb 21 et peccato V 512 peccatom V1 is in quam V 26 nihilque ex nihil m. 2 V & nihil ex nihil m. 3 R 26 id est istius mortis R. 97 neaciuit R. )