Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Quod ipsum uidetur sequens sermo conplecti, cum dicitur: ut intinguatur pes tuus in sanguine: lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. diuinae autem ultionis ira sub humanae uindictae significatur exemplo. ex Basan enim in profundum maris conuersus ob id est, uti pes intinguatur in sanguine atque ab ipso sanguine, qui ex inimicis est, canum quoque lingua tinguatur. haec uero accidere solent omnibus bello consumptis et captiuitate deletis et pro uictorum arbitrio atque ultione punitis. per humanae itaque, ut dixi, consuetudinis morem. cum gladius, cum arcus, cum sagitta, cum framea, cum reliqua pcenarum ac mortium [*](] ad ama mea P sum ex sem. :2 V in limil V in limo Re 3 non ambigendum est V 4 ipse ille VRP adque elimentorum V 5 originis V 6 hano ex hac m. 2 V conuersus ex conuersum m. 2 V & 7 ultime confesion == i ES s sio corr. m. 2 V crucis add. m. 2 V 9 potestatisque (que add. m. 2) V aeris ex heriB m. 2 V 10 aeternae (aer"nae P) poenae PTe 11 passus (om. et) PT mortus V t destinare corr m. 2 V 13 discendisse (se add. m. 2) V 16 quod id t u uu ipsum V 16 incinganntur V tis V 17 can = u P 18 ultionea V 19 enim add. m. 2 V conuersum V ut ipse R sed qf. mfr. u i 20 tinguatur VPTE 21 tingatur V tunguatur T ex uiro accidere (re add. m. 2) V 22 bella V 23 per humana uidictae itaque V. 25 sagittas V frammea V mortium V mor -= tium R. )
Et quia sub his, quae in ludaeae populo temporibus legis expleta sunt, uniuersarum fere gentium ad speciem futurae misericordiae salus est inchoata, ut per id. quod tum gestum est, id quoque, quod postea gerendum esset, doceretur, cum ipsos illos, in quos illa tum gerebantur, et inumbratio nubis et iter maris et mannae spiritalis cibus et spiritalis potus ex petra in spe euangelica fideque concluderet: nunc quoque, ut semper, in his ipsis noui ac ueteris testamenti per prophetam facta conexio est, cum dicit: uisa sunt itinera tua, deus, itinera dei mei, regis, qui est in sancto. praeuenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuuenum tympanistriarum. in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel. ibi Beniamin iunior in pauore, principes Iuda duces eorum, principes Zabulon, principes Nepthalim. dei quidem itinera sunt uisa, cum coactis in glaciem aquis praeeunte eo in columna ignis et [*]( 1 diuinae memoriae seueritatia V et quidem (et add. m. 2) I" 4 et incidentium V incedentium (om. et) PTe 6 et tantum lingua V 8 et qui P indue V iude P iudaeorum E 9 sunt ex sui m. 2 r 10 quod tum gestum est id om. PT 12 quos (om. in) Papud quos T iumbratio nobis V inumbrationib: P 13 nmaris V spiritalis ex spiritales (his) m. 2 r cibus et spiritalis om. R 14 spe (om. in) V non quoque V ut et semper PTb 16 connexio TE 17 in soc V h 19 tympanistriarum (h supr. scr. m. 3) R tymphanistriarum V in eoclesiis benedicite om. V don V dfim dfim PT dominum deum E b cf. infra 20 istrahel V ubi ueniamin V in pauore RP 21 principes — eorum in marg. sup. add. m. 2 V diabulon P (sic et infr.) 92 principis V nepthalim ex neptalim m. 1 R neptalim PTa uisa om. V 23 cum a coactis corr. m. 2 r. . )
Sed quia quae ante praeformata in Pharao et in Israhel. fuerant, in diaboli suorumque clade et populorum omnium salute perfecta sunt, non ad synagogae confessionem, sed ad ecclesiae benedictionem nos cohortatur propheta, ut, quibus dei et regis in sancto itinera essent uisa, firmaret, dicens: in ecclesiis benedicite dominum de fontibus Israhel, ei initiis scilicet legis atque adumbratione gestorum doctrinam ecclesiae defluxisse commemorans. ac ne quid benedicentibus ecclesiis ambiguitatis existeret, quis hic maximus euangelicae spei praedicator futurus esset, ostendit dicens : ibi Beniamin iunior in pauore, in ecclesiae scilicet fontibus Beniamin iunior in pauore mansurus; post consternationem enim pauoris in euangelium Christi de tribu Beniamin Paulus electus est, matutino deuoratas carnes ad uesperum diuidens in salutem. [*]( 5 Ps. XXIII, 9 aq. 23 Gen. XLIX, 27. ) [*]( 1 tymphanistriarum V 2 iuuenis psalentes V gloriosae VRP1 3 sed nouiseimi = a (is ex us ras. corr.) R itinerae ex itinera R t & part. eras. R 4 iner eius V 5 primae sahbatis P primus sabbatis V est add. m. 2 V cantatus V om. PT 6 principes V2R uestras R 7 quia est — gloriae part. in marg. P dominus — gloriae om. R 10 tantae P coetn gaudia P gaudia coetuum V 11 atea r in- aferone et istrahel V 18 non a V sed da eoclesiae benedictionem corr. m. 2 V sed ad oaelest = e benedictionem R om. PT 14 choartatur R ut om. PTb 15 esse PTb firmarent Pa 16 dominum deum 2 de sanctis israhel (israel T) PT 18 commemorans om. V 19 ambiguitatis er ambiguitatib. V quis hic ipse maximus V 20 bem minia in V 21 in eclesiae V. )
Et quia tantae expectationis spe detinentur — quia non ambiguum est omnes sanctos et prophetas caelesti desiderio euangelicae beatitudinis tempus optasse, domino dicente: amen dico uobis, quia multi prophetae et sancti cupierunt uidere, quae uos uidetis, et audire, quae auditis — consummari id, quod tantopere concupiscit, precatur dicens: manda, deus, uirtuti tuae, confirma, deus, quod operatus es in nobis. a templo tuo in Hierusalem tibi [*]( 18 Matth. XIII, 17. ) [*]( 2 de iudae PTE frutice m. 3 ut uidetur in loco ab orig. uacuo R froticet r 3 elegendi V reuelat V diabulon P 4 neptalim Te 5 dilec- 11 tio VltlA congraegaret.ur V 6 tribubus ex tribus P* tribus V om. R 8 tamen = ubi R despensationes V 9 earum Te eorum VRPa cf. Stud. 18stJ p. 319 uocandis essent V 10 ziabulon P 11 luce magna P post umbra V piscatoris VI peccatores P principes T 12 homines V solfi erat id V 13 ad xnpr. scr. T 14 ipsa T effectibus et apostolorum om. PT esse VP 16 expectationis ex expectationes m. 1 R, m. 2 V detinentnr (ex dintinetur m. 2 V) VRP detinetur T detinerentur E 17 ambiguo V 8 desiderii P 18 beatitudines V1 tempus opus optase V 19 et iusti Rb 20 uidere quae uos supr. scr. m. 1 R audiri F1 quae uos audistis P quae uos auditis T E inter auditis et consummari R add. & non audierunt 21 tanto cooupiscit V praecatur VR 23 es in nobis er e in nobis R est nobis Va es nobis PT. )
Et quid illud sit, mox continuat ordo dictorum: a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera. templum in Hierusalem est, in quo hostiarum legitima offerebantur; nunc autem a templo in Hierusalem a regibus sunt munera adferenda. quod utique contra locorum significationem rationemque gestorum est, ut illinc, quo inferri magis oporteret, id est de templo, offerenda sint munera. sed quia est caelestis illa nobis mater Hierusalem et primitiuorum conscriptorum et frequentantium coetus, omnisque in Christo renatus dei templum est, maxime in quo non mors magis sit regnatura. sed uita, et qui ipse rex sit eius, cuius seruus fuerat ante, peccati, hostiam se ipsum uiuam et rationabilem et placentem deo offerens: tum ergo ab hoc templo, id est ab hac sancta corporis sui habitatione, in illo conuentu angelorum frequentantium, id est in illa caelesti Hierusalem, si qui reges sint, id est qui peccato ultra non seruiant, offerent se ipsos deo munus.
Quod quia carnalis Israhel, dum sibi tantum peculiarem dei misericordiam usurpat, uidetur tamquam soli ei sit proprium defendere, mox propheta subiecit: increpa feras siluae, concilium taurorum inter uaccas populorum; ut non excludantur hi, qui probati sunt argento: dissipa gentes, bellum quae uolunt. uaccas in Samaria adoratas esse, cognitio ex libris est. principes uero populi istius iam non populi, sed gregum duces esse, propheticus sermo est, cum dicitur ex domini persona: tauri pingues obsede runt t me. feras autem siluae nequitiarum spiritalium supra [*](7 Hebr. XII, 22 sq. 25 Ps. XXI, ]8. ) [*]( 1 ordo ex orido m. 1 V 2 offerent T 4 templo (om. a) V in ierusalet (sic) R a regibus ex regibus R 5 offerenda V signifioationemque (om. rationem) V 6 illic VRP cf. Slud. 1889p. 321 8 conscribtorum VP 9 omnisque ex omnis m. 2 V 10 mors ex more m. 2 V 18 cfl. tan ergo RPTtt 14 frequentiS P frequgtium V frequentantium — participes esse et mensae (Pa. LXVIII cap. 19) om. T 16 hierusale V e qui reges R 16 peocatu V 17 carnalis (i in ras.) VP iadrael V 18 usurpant V sit ex sunt m. 2 V 21 hii R 22 quae bella uolunt R 28 adoratas in samaria esae V princeps P 84 populi sed om. R graegum R grec,u = P 25 obaiderunt V. )
Cum enim propheticus sermo fidem gentium populique huius exacerbantis inprobam uoluntatem saepissime increpet, iamque salus a deo in omnes per omnesque sit cognita idque ex scientia dispositionis dei notum sit, tum impietate populi. exprobrata sancti quique in spem regni caelestis uocantur. non enim Iudaeorum deus tantum est, non et gentium: immo et gentium; unus enim deus est, qui iustificat circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. postea ergo quam increpitis his principes Sodomorum et principes Gomorraeorum esse meruerunt, tum ad gentes cognitio dei scientiaque defluxit, et iam non intra errorem neque contradictionem inscitia detinentur. increpitis autem siluarum feris taurorumque conciliis uaccisque populorum eos, qui adhuc perpetuis aduersum gentium spem ac salutem [*]( 4 Ps. LXXIX, 14. 16 Rom. III, 29 sq. ) [*]( lan 1 deambutifl P 2 diuastaait V euastauit P 3 est add. m. 2 V hoc in loco P 4 principes V sataneae corr. m. 2 V 6 taurorum Ainter R 7 inorepat V hii ex hi m. 2 V 8 hii aant RP (in R alterum i supr. scr. m. 1) 9 defecati VP depaccati R de peccati e 10 terrene V 11 gentium praedicet populique E 12 exaoernantis V saepissiroae V sepissimae R 13 idque ea scientia V 14 tum scripsi cum (ex cum cum V) VRP impietas VP 15 exprobata Pa in om. V 16 et non RPE 17 immo et gentium om. VP 19 his qui prinoipes E (de abl. abs. enormiter usurpato cf. Draeger Synt. II. 812) 20 gomorreo reorum R gomor.rum P gomorum ex sodomorum m. 2 V maeruerunt V 2J etiam non R intro P 29 contradiotionem insoiStiae V contradictionem scientiae P. ) [*]( 20* )
Nam ad conseruationem coniunctionemque totius sensus increpitis taurorum conciliis ferisque siluarum, gentibusque bellum uolentibus dissipatis, ne quid sibi ultra adrogans Israhel impiusque praesumeret, subiecit: uenient le gati ex Aegypto. Aethiopia praeueniet manu sua. deo regna terrae : cantate deo, psallite domino. expleta autem haec; eadem sunt uel magis ex oriente uenientibus, uel tunc, cum in apostolos spiritus sanctus diuisi ignis modo uenit. nam illic ad praedicationis euangelicae cognitionem etiam ex Aegypto conuenisse scribuntur, quibus magnitudinem diuini muneris tamquam legatis renuntiantibus Aegyptus prope uniuersa est iam fidelis. Aethiopia uero in eunucho Candaces fidei confessione praeuenit; manu autem sua, dum ipse baptismi gratiam sibi postulat dicens: ecce aqua, quis me prohibet baptizari? sacramentum ipsum baptismi adeo inpatientis desiderii cupiditate praeueniens, ut a diacono ministerium apostolici officii salutis suae cupidus exigeret. et quia exinde per omnes fere gentes praedicatio diuinae cognitionis inluxit — quia et omnia regna dominum Christum deum intellectura licet sero sint, et omnis lingua confitebitur, quia dominus Iesus in gloria dei [*](3 II Cor. 5, 19. 21 Act. ap. VIII, 36. ) [*]( 2 quae bella R bellum quae Pb 3 secundum (om. et) R 4 eorum P 5 quae caelestis V 6 bolent V1 diuersorum T' 8 potius V 9 que bellum uolentibus sup. lin. a m. 2 V om. P 10 adrogans ex anrogans m. 2 V 12 aetiopia V manus sua R manus eius PE 13 cantante P apsallite R expleta enim Pb haec ea V 15 diuisio P 19 in eunucho Candaces scripsi in eo non candaces V in candace e (e in ras.) R in candacis P in Candacis eunucho E 20 gratia V 21 aqaam corr. m. 2 V aqua R prohibet me RPE baptiszari V 22 inpatientes V 25 inluxit cum quia omnia V 26 dum ihm dm̃ V. )
Atque ut in ceteris solet, nunc quoque, cui deo dominoque cantandum psallendumque esset, ostendit dicens: psallite deo, qui ascendit super caelos caeli ad orientem; ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. conpetenter nunc ascendentis super caelum caeli ad orientem dei honor poscitur: ut, quia superius significata humilitas eius fuisset, cum uel super occasum ascendit uel exitum mortis egreditur, nunc, ubi non caelum, sed caelum caeli transgressus esse notescit, diuinitatis ac magnificentiae eius non ignoraretur aeternitas. ad orientem uero idcirco, quia ipse secundum prophetam oriens ex alto sit, ut regressus eo, unde descenderat oriens, nosceretur ipseque sit hominibus in hunc caelestis sedis ascensum rursum auctor oriundi.
Nam idipsum sequens sermo significat, cum dicitur: ecce dabit uocem suam, uocem uirtutis. in omnibus quidem, quaecumque in corpore manens gessit, uirtutis uocem dedit; cum paralytico dicit: surge et ambula, cum Lazarum [*](17 Zach. III, 8; VI, 12; Luc. I, 78. 23 Matth. IX, 5 sq. ) [*]( 1 confirmationem ex consummationem m. 2 V 2 d3 post dicens erat. R Apsallite R 3 omnis Va ac ex hac R 4 salutS P uel a t quia regnis E 5 regni caeleatibua V om. R succedere V 7 cum p deo e 8 cantandvi ex cantatu m. 2 V psallenduraque Jx ostendit add. m. 2 V 9 deo nfo qui R super coelum coeli e 10 conpetenh ter — uocem uirtntis infr. lin. 21 om. V 12 onor corr. m. 1 R supe-' rins — cum uel om. P 13 post exitum V litt. eras. R 14 egr - editur P 15 notescit. P cf. phil. Abh. IV p. 63 notescitur R noscitur e 17 ex alto Bint regressua R 18 oriens post descenderat om. Pb nosceretur a nasceretur m. 1 R hominibus ex omnibus m. 1 R omnibus Pe 19 ascensus P rursus PE 21 suam — in omnibus in ras. P 23 dicit om. P. )