Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Post misericordiam enim et benedictionem id sequitur: inluminet uultum suum super nos et misereatur nobis. benedictione dei opus est, ut nos uultus eius inluminet, ut tenebrosa corda nostra cognitionis suae lumen inradiet, ut maiestatis suae spiritus lucem obscuratis intellegentiae nostrae sensibus tribuat et gloriari deinceps liceat, dicentes: designatum est super nos lumen uultus tui domine. hanc autem inluminationem uultus sui super nos misericordia ipsius, quae in peccati remissione in nobis est coepta, largitur. in quem autem profectum inluminationem uultus dei super se precentur, sermo . consequens docet.

Ut cognoscamus in terra uiam tuam et in omnibus gentibus salutare tuum. interiectio diapsalmi, etsi conuersionem personae adtulit, sensum tamen non demutauit. nunc enim ad eum sermo est, qui nunc usque fuerat in uotis. quod autem in latinis libris ita scribitur: ut cognoscamus in terra uiam tuam, in graecis ita est: του̃yvmvai h τη̄ γη̄ rrjv odov Gov. inter γνω̃ναι et cognoscamus id [*](9 Ps. IV, 7. ) [*](in. 1 in xpo (in in principio uersus supr. scr. m. 2) V post Christo nonn. litterae erasae P benedicti ex bonedicti m. 2 V 2 et uideamua ex et bene uideamus m. 2 V 3 fructus V praesentia PE ratio R 4 misericordiam enim et om. V 6 benedictione ex benedictionem R 7 irradiet PTE irradiet ex irradiat m. 1 R 8 obscnratis ex obscuricatig (?) R obscnritatis e 12 in peccati remisaionem V in pecoatis remissionem P in nos V e in ras. P et V 13 post super se 3-4 litt. (eup?1 eras. R 14 praecentur V jScetur R docet.diapsalma.ut cognoscamus PTE 15 in omnibus (om. et) RPb 17 personae non sensus ploni attulit (adtulit P1) Pb psonae non attulit T sensu T tamen demutauit PTab 18 ad dm̄ sermo est V sermo est ad eum E fuerat ex fuerit m. 1 R 19 aur supr. scr. P ista V 20 TOY YNwNAI ENTIY HTHNOAONCOY- INTSRTNONENtJNAI p TOY GNUNAI CHTHYN NOAONCAY- inter Igno & NACJNAY R om. Va, in T omnia bene sunt scripta (praeter rNONAI), post alterum PNONAl spatium 4-.5 litt. uacuutn; superscripta est pronuntiatio gnone en ti gi tin odon su. )

272
differt, quod sine personae definitione est yvmvai, cognoscamus autem ipsos eos, qui haec locuntur, ostendit. ergo secundum ueram illam grsecitatis translationem inluminari se dei uultu ob id deprecantur, ut cognita fiat in terra dei uia, quae est doctrina uitae religiosae. per eam enim ad deum pergitur. religiosae autem uiae doctrina Christus est, quam se esse in euangeliis ostendit dicens: ego sum ueritas, uia, uita et rursum: nemo ad patrem uadit, nisi per me. et hunc esse uiam, ipse ille conexus sibi psalmi sermo testatur. quae in terra, id est uel ex terra ortis uel terram inhabitantibus cognoscibilis et nota praestanda est. ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. Iesum salutarem dici ipse ille proprietatis sermo loquitur. nam quod nobiscum salutare est, id apud Hebraum Iesus est. confirmat autem istud angelus ad Ioseph de Maria loquens: pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum: quia ipse saluum faciet populum suum a peccatis. Iesum itaque ostendit angelus idcirco. quia salutaris esset populo, nuncupandum. tantae ergo praedicationi se inpares esse, nisi inluminentur, ostendunt, nisi quodam uultus domini splendore lucescant. sunt enim et ipsi secundum euangelium lumen mundi — dominus autem ipse lux uera est — a luce inluminati, ut lumen essent apostoli et prophetae. ceterum superfluum est ideo inluminari se uelle, ut cognoscant ea, de quibus quasi cognitis praedicabant. [*]( 7 Ioh. XIV, 6. 8 Ibid. 16 Matth. I, 21. 92 Matth. V, 14. ) [*](1 psone supr. scr. m. 1 R TNANAI V TNONENtJNAl P GNONETNO- NAI R 2 autem om. V loquuntur PTE 3 sed uultu V 4 praeoatur V di ui - a P 5 doctrinae V ad dm V ad eum RPT qf. Acad. p. Hl 6 religiosae autem uitae Ve religiosae uiae autem PT in euuangeliis R in euuangelio V 7 uia add. m. 2 V et uita E 9 esse iam V connexus PTE 10 id est quae ex (in ras. 3) terra R ortis ex hortis P mor- tia V 11 et nota (not in ras.) R et ne P om. V quae in terra — et nota praestanda est om. T spatio uac. relicto 13 salutare T salutare ac salutare e illi V 14 hebreum VRT 16 iosef V 17 a peccatis eorum e 19 ė & populo R 20 esae ex esse se R ostendit V 22 euuangelium VR 23 ea luce T inlumindt P illuminati S T profetae VR 24 est d3 V 25 cognitis ex cognotis m.. 1 R. )
273

Hanc autem omnem propheticam atque apostolicam doctrinam necesse est confessio populorum et remissorum peccatorum laetitia consequantur: neque solum peccatorum remissorum, sed quod eum, qui peccata remiserit, aequitatis futurum iudicem sciant, quod per eum in uiam uitae omnes gentes terram inhabitantes dirigantur relicto idolorum errore ad cognitionem dei . eruditae. idcirco haec secuntur: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. laetentur et exultent gentes, quoniam iudicabis populos in aequitate et gentes in terram diriges. cum confitentur populi, designari uidentur ex tribubus duodecim uel credentes uel credituri. cum confitentur populi omnes, exceptio nulla fit gentium. cum laetantur et exultant gentes, quoniam iudicabit populos in aequitate et gentes in terram diriget, causa laetitiae ex spe iudicii aeterni et directarum in uiam uitae gentium praedicatur.

Interiectio diapsalmi uidetur hic nihil innouasse, cum praesertim sub isdem uerbis sensus iteratus sit: confiteantur tibi populi, deus, confiteantur tibi populi omnes. sed cum adicitur: terra dedit fructum suum, intellegitur non ex nihilo eorumdem uerborum facta esse repetitio, si tamen idipsum sub isdem uerbis significatum intellegere debeamus. inuenimus enim confessionem duplici ratione esse tractandam: esse unam confessorum peccatorum, ubi in deserto Iordanis confitebantur peccata sua; esse aliam laudationis dei, [*](1 profetiam adque V 2 remissio populorum V qui postea om. et remissorum peccatorum &̆ remissorum peccatorum P et remissio peccatorum (eras. in?) R 3 consequatur VPTE 4 eum ex eoru m. 2 V 6 in uia R inhabitantes ex habitantes P 6 relictoru V in cognitionem V 7 id seqtur V 8 dš RP di V 9 iudicas PTxe 10 in terram VRe cf. Sabatier 11, 130 in terra PTb diriffis T'e 11 ex tribus VR ud credentes R 13 exultent P 14 in terra T 15 et spe V directarum (ec in ras.) P rectarum V 17 hine nihil P 18 isdem RP hisdem VTct itenatus F1 20 icitur R 22 isdem R hisdem VT 23 esse tractandam (am ex a corr. m. 2) V tractandam esse PTE 24 ee unam R unam PTE confessionS (sed ionS in ras. 3) R (b) cf. Acad. p. 59 25 esse om. V aliam ex ueliam m. 2 V cl. Acad. p. 13. ) [*]( XXII. Htlar. Pict. para I. ) [*]( 18 )

274
ubi dominus loquitur ad patrem: confitebor tibi, domine pater, domine caelorum et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. prima ergo illa et superior confessio peccatorum esse credenda est, maxime quae prsedicationi propheticae atque apostolicae conectitur; sequens haec laudationis dei intellegenda est populorum, deinde omnium, id est gentium uniuersarum, et ob id, quia terra fructum suum dederit.

Sed quaerendum est, quem fructum terra dederit, ob quem populi omnes deum laudent. causa quidem deo debitae laudationis aeterna est, quod corporales hos et nobis necessarios fructus terra suppeditet: sed terrae non sunt. aut enim nostri sunt, quibus praebentur, aut dei sunt, per quem ministrantur. requiramus ergo, quos fructus terra habuerit et amiserit. per id autem, quod amisit, ostendemus habuisse. Adae terram meminimus post peccatum datarum sibi benedictionum honore fuisse spoliatam. ipsi enim dictum est: quoniam terra e s. et in terram ibis. ergo quia terra est, hac post peccatum maledictione damnatur: maledicta terra in operibus tuis, in doloribus edes eam omnibus diebus uitae . tuae, spinas et tribulos generabit tibi. terrae elementum extra crimen fuit: caret ergo maledictione, quod carebat et crimine. uerum hic Adae terra, quae per inlecebram cibi erat criminosa, maledicitur. haec ergo ab eo omnibus praesentis uitae maeroribus consumitur et aegritudinum doloribus [*]( 1 Matth. XI, 25; Luc. X, 21. 17 Gen. m, 19. 19 Ibid. 17 sq. ) [*]( 1 confite SE or P confiteor TE diie pater dne caelorum V domine pater caelorum R dne par = = celi P pater domine caeli T cf. Abh. IV p. 82 i 3 paruolis V 4 primo VP 5 maximaeq R praedicatone R pro- feticae adque VR connectitur TE 7 ετ ob id R 8 terrae V 9 est om. V 11 corporalis PTl 14 et ergo P terra et habuerit b et amiseritquod add. m. 2 V 15 et amiserit V ostendimus PT ostenditur e tetra P ternam V 16 post meminimus supr. scr. enl R 17 spoe liatum (u in ras.) R ipsi ex ipse m. 2 V terras corr. m. 2 V 18 ibus V hac = = post R haec post VP 22 quod non oarebat r 23 terra - R (fortasse legendum terrae). )

275
editur omnibus, spinis et tribulis uitiorum et cupiditatum aculeis conpuncta. omnis ergo terreno Adae similis hos maledictos fructus terrae suae reddit. ceterum qui iam caelesti Adae configorator, habet innocentem terrae suae fructum, primum dei cognitione locupletem, dehinc castitatis, iustitiae, misericordiae operibus gloriosum, uetere homine cum uitiis et concupiscentiis eius exuto. ob id ergo deo est reddenda confessio, quod terra fructum suum dederit. suum: quia eum Adam cum habuisset. amiserat. dedit ergo, quod suum est, id est fructum, qui ei in cognitione dei est, exhibuit in ipso illo primum domino nostro, qui terrenum corpus adsumpsit nihil peccans.

Ob quae demonstranda et docenda rursum benedictionis dei munus oratur, cum dicitur: benedicat nos deus. ac ne de incerto et incognito deo sperari benedictio existimaretur, adiectum est: deus noster: patriarcharum scilicet et prophetarum et apostolis ipsis tamquam successionis hereditate iam proprius; in quibus fructum suum dedit terra, continentiae et fidei et iustitiae et misericordiae, quin etiam inter ipsos saeuissimarum persecutionum cruciatus atque mortes ipso iam diuini nominis deuota martyrio.

Repetitur deinde benedictionis oratio. cum dicitur: benedicat nos deus. non ex nihilo iterantur haec uota, sed ut per benedictionem dei augescente doctrina deum omnes terrae fines timeant. ait enim: et metuant eum omnes fines terrae. metuant ergo omnes fines terrae deum, sed deum nostrum, sed deum benedicentem. non est minimum officium fidei metus. nam inter praecipua spiritalium gratiarum dona [*](dae 1 in apinia VPTE tribolia V 2 5nea V ae similes V 8 quia ia P 6 gloriosam VR conoupiscentis exuto V 7 est om. PT 9 fractuum V ei et in cognitione E ei cognitionem V 10 nostro om. PT 13 nos ds ds fir P 14 et ex te m. 2 V 15 noster ex nostes F1 patriarcarum V 16 haereditate R 17 iam proximis R terrae R cootinentiae fidei PT 18 miaaerioordiae R 19 adque VR mortis V 20 diuini ex diuino VP 91 repetitus V oum ex ne m. 2 V 22 iterantur ex iteratur P* 23 per om. R, supr. add. P doctrina deum : non alłenum (m partim i. ras. X) R doctrina di P 26 dm sed dtñ nfm P. ) [*]( 18* )

276
numeratur, cum dicitur per Esaiam: et repleuit eum spiritus timoris dei. et per Salomonem: initium sapientiae timor domini est beatus, cui prouenerit timere non ex natura humanae trepidatione, sed ex cognitione rationis. qui enim ex infirmitate in rebus trepidis metuit, hic in secundis rebus rursum ex naturae uitio insolescit. at qui ex scientia timet, semper timet neque minus secunda quam aduersa formidat. sumit igitur originem sapientia ex timore res utiles ac probabiles exequendo, quae propriae peculiaresque sapientiae sunt. hunc ergo dei timorem omnibus terrae finibus propheta optat, ut nulla gens terram incolens extra metum eius sit, apostolo uoti ipsius summam explicante, cum dicit: et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS LXVII.

In finem psalmus cantici Dauid.

Exurgat deus, et dispargantur inimici eius et reliqua.

Psalmus non a Dauid, sed illi Dauid in finem praescribitur. deinde non canticum psalmi, sed psalmus est cantici, ut in eo cognitionis et scientiae propheticae enuntiatio doceretur. est autem ipse totus sacramentis legis euangeliorumque contextus magnaque et ex praeteritis et ex futuris [*]( 1 Esai. XI, 8. 2 Prov. I, 7. 12 Phil. II, 11. ) [*]( 1 numeratur supr. scr. m. 1 R numerantur V eseiam V esaiam ex eseiam R1 isaiam T replebit T spiritu R 2 solomonem V 3 timor non ex V 5 in saecundis R 6 naturae ex natura m. 2 V ad qui VR 7 inter timet et semper m. 2 V sup. lin. add. et 8 sapientiae PT 12 istius VP summaP Explicit psalmus LXVI inoipit plalmus LXVII feliciter V Finit psalmus LXVI incipit psalmus LXVII RP Expl. de psalmo LXVI incip. de LXVII T 16 in fine F, in R h. I. superscriptio deest 17 dispargantur V cf. Sabatier II, 130 dissipentur R 19 a postea eras. R ad V sed — Dauid om. V in fine VRP 20 psalmum V 21 cantici ex canticio V1 profeticae VR enunciatio RT 22 ipse totus (totua ex tutus R) Re totus ipse ex totus ipse totus ipse corr. m. 2 V totus ipse PTb euuangeliorumque VR 28 magnaq. ex V et ex futuris R. )

277
allegoricorum dictorum interpretatione confertus: qui et legis latae in se doctrinam contineat et adsumptae a domino carnis adferat notionem et impietatem populi anterioris exprobret et futurae cognitionis nostrae fidem nuntiet et domini super caelos conplectator ascensum et futuri regni eius gloriam conprehendat. initium autem ex eo sumpsit prophetia, in quo salutis nostrae consistit effectus. coepit enim ita:

Exurgat deus, et dispargantur inimici eius et fugiant odientes eum a facie eius. sermo uotorum est non ex incerto poscentis, sed ex cognitione scientiaque sperantis; resurrectionis enim nunc in deo tempus optatur, cum de peccato peccatum in carne condemnans potestates huius mundi ostentui fecit cum fiducia triumphatis his in semetipso. uenit enim mundum uincere et principem mundi cum peccati lege configere et decretum mortis peccati remissione delere. hanc igitur propheta fugam horum inimicorum eius expectat. neque enim resurgentis ex mortuis occursum eius potuit haec odientium eum turba daemonum perferre, cum ad primam apostolicae fidei post subiectas his spiritales nequitias potestatem cecidisse de caelo satanan modo sit fulguris praedicatum et princeps mundi in passione sit iudicatus. sed fugientes a facie dei trepidationem suam quidem, dum fugiunt, ostendunt, euadere tamen faciem dei, quamquam fugiant, non possunt. nam et [*]( 12 Coloss. H, 15. 19 Luc. X, 18. ) [*]( 1 alligoricorum V dictorum ex doctorum R interpraetatione VR datae V 2 doctrinae V 8 exprobret ex exprobiret m. 2 V 4 conplectetur R 6 gloria V conpraehendat VR 6 propheta (profeta V) VPTE 7 constitit P ita om. PT 8 disparguntnr V diBsipentur (pe m rat. m. 3, arUea eras. p R) RPTE 10 scientiaque ex scientiaeque m. 2 V sperantis resurrectionis ex sperantisque surrectionis m. 2 V 12 poteatatis VP ostentni ex ostentus m. 2 V 13 fiducia ex fiduciam m. 2 V triumfatis VR triuphantis P his om. PT in semet etipso V uenit n ueniet m. 2 V 15 decretum add. m. 2 V remissionem V 17 resurgetea VP occursus V odio habentia eil P7' 18 daemonium fer turba V p ^ : ferre (eras. rae?) R perre corr. m. 2 V ferre PTb primum V fidei doctrinam post T fidei uocem post e 19 subiectas ex subiectis m. 1 R apiritalia nequitiae PTe potestates Te caecidisse V 20 satanam T E fulgoris RP praedicatum ex praedicatus m. 2 V. )

278
trepidationem earundem nequitiarum spiritalium psalmo anteriore declarat dicens: misi t sagittas suas et dissipauit eos; et fulgura multiplicauit et conturbauit eos. conturbantur itaque et fugiunt dissipati. uerum dei uultus non effugiunt potestatem secundum illud: ascendit fumus in ira eius, et ignis a facie eius exardescit, carbones succensi sunt ab eo. horum itaque inimicorum fugam haee et interitus et iudicii poena consequitur.

Et sane idem nunc, ut in anteriore psalmo, prophetiae ordo distinguitur. sequitur enim: sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis. sic pereant peccatores a facie dei. fumus cum emerserit, licet globosus et crassus, tamen paulatim ita deficit aboleturque, ne extet, sicut in conspectu ignis cera sic liquescit, ut non sit; fumo quidem in inane per leuitatem sui tenuitatemque dilapso. cera autem ui et calore ignis absumpta, quia infirmis ipsa per sese naturae potioris diripiatur ardore; quem in modum omnis iniquorum potestas a facie dei, id est dei iudicio deliquescit.

Et hunc peccatorum a dei facie interitum necesse est ut iustorum laetitia consequatur. nam et continuo subiectum est: et iusti laetentur in laetitia. aequa enim iudicii caelestis et iusta moderatio est ut peccatores morte conficere, ita et iustos laetitia munerari. idipsum autem ad ostentandum iudicii examen est consecutum: exultent in conspectu dei, epulentur in laetitia. mundo enim corde, secundum euangelicae benedictionis merita, conspectu dei digni sunt. [*]( 2 Ps. XVII, 15. 5 Ibid. 9. ) [*]( 1 earundem ex eorundem m. 1R 8 fulgora P mnltiplicauit om. V et conturbat eos V conturbantur ex conturbantur eos m. 2 V 4 et fugiunt ex eos et fugiunt m. 2 V 6 exardescet TE 9 idem ex idemer m. 2 V ut VRPT qui E profetiae VR 10 defecit V 11 liquefit PTE pereant ex pereant si m. 2 V 12 cum add. m. 2 V cil (fl i. ras. m. 3) R (item litt. emer in emerserit t. ras. m. 3 R) 18 deficit ex defecit R1 aboliturqui V 14 caera V 15 in inane coni. Bened. in adn. inane V in igne RPTE dilabso V 16 ip ~ sa R ipsa ex ipse V 17 potioris ex potiuris R 18 inimicorum potestas R (deprauatum ex inicorum cf. Acad. p. 31) a dei iudicio V 19 a facie dei E 91 in om. RPTE 28 ad ostendendum PTE 25 aepulentur VP 26 euuangelicae VR. )

279
uerum laetari in laetitia significationis est altioris, causam scilicet perfectae laetitiae ostendens. plerique enim in his, quae sibi sunt nocitura, laetantur, ut gaudet lasciuus in scortis, ut fur laetatur in furtis, ut unumquemque pro uitiis suis ea, quae exercet, oblectant. uerum qui in laetitia laetantur, causam laetitiae ex ipsius laetitiae honesta utilique ueritate suscepit et idcirco in laetitia laetantur, quia in conspectu dei exultabunt; eam uerte exultationis docens esse laetitiam, quae conspectus dei iucunditate perfecta sit. exultationis autem huius atque epulantium gaudia, ex quibus est laetitia iusto, sanctus Moyses in diuina illa Deuteronomii cantione ita meminit dicens: iucundamini caeli simul cum eo, et adorent eum omnes angeli dei. iucundamini gentes cum populo eius, et confortent eos omnes filii dei. in hac itaque laetitia laetabuntur et iusti caelesti gaudio unanimes, exultationis diuinae societate laetantes.

Et ad huius nos temporis gratulationem sub fidei euangelicae confessione nunc propheta aduocat dicens: cantate deo, psallite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit super occasum. dominus nomen est illi: et exultate in conspectu eius. adhortatio omnis licet multum ad quendam pulsum et uoluntatis nostrae proficiat et mentis, cum ad aliquid optandum agendumque conciliante ea uel inliciente deducimur, tamen, si maxime adhortationis ipsius [*]( 11 Dent. XXXII, 43 (LXX). ) [*]( 1 eat interioria PT causa V 8 nocetura P1 et gaudet 1" fllr — furtis ut sup. lin. add. m. 2 V 4 ut ante unumquemque om. R exercent P Õ oblaectant V oblectat R in laetitia — ex ipsius m morg. IUper. add. m. 2 V 6 susoipit plTE et idcirco ait in TE 7 laetentur Tt exultabant V 8 uere ex uerte m. 1 V 9 iocunditate PT adque VR aepulantium VRT 10 gaudii T iustorum V iusta a moysea ex manes m. 2 V eat in V 11 iocundamini PT U fili V 15 laetantur R unamimes ex rnamines m. 2 V un - animea P exultationis ex exultationes m. 1 R 17 et ad cuiua J'RP ad cuius E fort. recte 19 iter ex alrinter m. 2 V 22 impulsum e 23 ad om. e optandumque (om. agendum) V conciliante ea R conciliantem V conad ciliante casu PTE 24 si maximae adhortationem ipsius R. )

280
causa proposita sit, iam ratione animus ac uia tamquam certissimo duce nititur. ut nunc propheta nos ad cantandum deo psallendumque nomini eius hortatus, ne quid forte ambiguitatis relinqueret, et cui deo et cuius nomini psallendum esset, ostendit, ut iam non adhortatio adhibita, sed cognitio percepta in dei nos exultatione et cantico conlocaret.

Psallendum itaque ei iterque eius parandum est, qui ascendit super occasum. occasu autem uniuersa, quae ueniunt in uitam, intelleguntur aboleri. abolitio autem omnium occidentium secundum humanam communemque opinionem existimatur in morte. ei ergo psallendum eiusque iter nobis est praeparandum, qui occasum mortis ascenderit, id est, qui occasum omnem occasu ipso non detentus excesserit. huic autem nomen est dominus, qui se ex forma dei exinaniens et formam serui suscipiens oboedientem se usque ad mortem crucis egit. propter quod eum exaltauit deus nomenque ei super omne nomen donauit, ut in eius nomine genu caelestia et terrestria flecterent et inferna, linguaque omnis confiteretur dominum Iesum in gloria dei patris. ascendit ergo super occasum, cui nomen est dominus, idque, quo occidunt uniuersa, transgrediens legem mortis ex mortuis aeternus egressus est. huic itaque iter parandum est secundum illud: parate uias domini, rectas facite semitas eius. omnis uallis inplebitur et omnis collis humiliabitur, ut parato [*]( 16 Phil. II, 9 sq. 23 Eaai. XL, 3 sq.; Lnc. III, 4. ) [*]( 1 propositae V sit ia supr. acr. m. 1 R ac uia R 8 eius supr. ncr. m. 1 R 4 cui d5 (om. et) V estet V 5 adhibita sed cognitio per sup. lin. add. m. 2 V praecepta e 6 conlocare V 7 ei in raa. R 8 occasum autem V 9 in uita V intelligantur R oboleri V abo- Jetio V omnium om. V 10 occidentũ P secundum om. T 11 psallendum = R 12 ascenderit ex ascendit m. 2 V 14 dfis VRlT dno Rt P 15 oboedientiam (entiam in ras.) P se om. RPT usque ad e ex usque in m. 2 V 17 iusper T omne supr. scr. m. 1 R 18 ac terreatria PTE 19 confitetur R confiteatur PTb 20 in glam PTl ergo ndd. m. 2 V 21 dfis VT dominus ex domino m. 1 R domino PE itaque V 22 lege V aegressus T-'1 23 iter ex inter m. 2 V 25 replebitur PT ut om. VRPE parato ex paratio R. )

281
itinere in nobis, id est uitiorum infidelitatisque nostrae uel conpressis tumoribus uel eleuata humilitate terrenae labis, initurus correctis aequatisque uitae semitis in corda nostra descendat. in huius itaque conspectu exultabimus, cui iter exaequatis et insolentiae tumoribus et libidinum uoraginibus sit parandum, et in quo nos resurgentes ex mortuis contuebimur. super occasum enim nostrae mortis ascendens uitam nobis ex mortuis in se resurgente quaesiuit. haec illa apostolorum est laetitia, cum eum post resurrectionem contemplantes contrectantesque uiderunt.

Sed hanc sanctorum laetitiam trepidatio eorum, quos cum mundo uicit, insequitur; id enim ait: turbabuntur a facie eius, patris or phanorum et iudicis uiduarum.. causam turbationis hanc docuit, quod pater orphanorum sit iudexque uiduarum — a facie enim patris orphanorum uiduarumque iudicis fugient — non relinquens eos orphanos, qui agnoscentes patrem in caelis diabolo patri renuntiauerint, easque uiduas, quae legi mortuae sponsum se secutae sunt, iudicans. uiduam enim, quae a lege sit libera, beatus Paulus transire ad nuptias alterius sine adulterii crimine docuit idque exemplum omne ad ecclesiam, quae legi se mortuam Christo postea sociaret, aptauit. est autem etiam secundum huius saeculi sortem sensus aptissimus. ut deus, qui aduocatum nobis a patre alium dedit, [*](19 Rom. vn, 8 aq.' ) [*](1 in nobis e cf. Stud. 1889p. 317 noa VRP apud nos T nostro db 2 conpraeaais VRl terrena (om. labis) R terribilia obieotionis Vr terrenae abiectionia coni. Bened. in adn. iturus Te ituros P 8 cum rectis aequatisque V cum rectis aequitatisq R cum rectis aequitatis PE uitaeque PE descendet E 4 ex aequitatia RlPe (ex iniquitatis corr. man. rec. R) 6 et ante. inaolentiae add. m. 2 V supr. scr. T inaolentia et moribus V liuidinum F1 6 in quos P 7 ascendit uitam R ascendit qui uitam PTE 9 cum add. m. 2 V 18 patres V orfanOrum VRP iudices V 14 docuit etiam quod E iudexqui V1 15 a facie — uiduarumque in marg. inf. en 'n Int odd. P 16 relinq s P relinquentis T 17 reniitianeri t V renuntiauer P se ewque tx eosque m. 2 V 18 lege R ae cutae corr. m.1 R sese secutae PTE sint T 21 legise mortua christo R legi ait mortua 5po Pe legi sit mortua ut christo T se sociaret PT se sociari a ae sociantem ed. Basil. 1550, Par. 1.572 22 aptauit et autg V 28 qui add. m. 2 V. )

282
ne orphani essemus in saeculo, orbatorum pater sit iudexque uiduarum; quia et desolatae a parentibus misereatur infantiae uiduarumque, quae in se adquieuerint, iudex sit. iudex autem ideo. quia sub nomine uiduarum pleraeque non uiduae sunt, quae uel deliciatae in Christo nubere nolunt, uel fallunt humana iudicia; et quia dignitas nominis in conseruato proposito sit uoluntatis, scrutans corda et renes deus idcirco sit iudex, quia solus earum mentem sensumque diiudicet. et quidem haec, ut dixi, secundum desolationem condicionis humanae de orphanis uiduisque sint dicta.

Ceterum ut ad ecclesiae totius demonstrationem haec ita significata esse possint intellegi, continuo subiecit: deus in loco sancto suo: deus inhabitare facit unimores in domo, educens uinctos in fortitudine, similiter eos, qui exacerbant, qui inhabitant in sepulcris. hic ergo locus deo sanctus est, ubi sit uidua ex lege, ubi orphanus ex saeculo, ubi unius moris ac uoluntatis pacificus unanimisque conuentus — erat enim secundum Actus apostolorum credentium anima et cor unum —. ubi qui uincti sunt educentur in fortitudine. ligato enim prius intra domum suam forte eos, qui peccatis suis uinciebantur, absoluit, ut Abrahae filiam [*]( 5 I Tim. 5, 11. 19 Act. ap. IV, 32. 21 Luc. XIII, 16. ) [*]( -nt 1 orbatoni ex orphanorft T iudexque (ue add. m. 2) V 2 quia et (ut supr. scr. mare. rec.) P et infantiae V 3 uiduarumquae quae V et. uiduarumq: quae (et supr. scr. man. rec.) P uiduarum quoq iudex quae R adquieuer = int P 4 plereque R plerique ex plerequae q m. 2 V plereque (q supr. scr. m. 2) P sunt uel (om. quae) RPTe 5 deliciatae V-Te delic: - atae Pdelicatae V*RA cf. Stud. 1889p. 321 Sabatier III, 815 Roemch Ital. p. 155 Paucker Suppl. p.178 nolent VPl 6 et qa s et quae VRPT proposito ex propositae m. 2 V 8 deiudicit P equidem V 9 secudum (dum add. m. 2) V 11 ad supr. scr. P ecleaiae V 12 possit VPT intelligit V 18 inbabitari V unimoris VPl uniua moris ptTe 14 uinctos ex uictor m. 2 V 15 exai ceruant V exacerbabant E 17 in aaeculo V unus corr. rn. 2 V ac ex hac R 18 unianimiaque V 20 legato VPl suam om. V forti PTE if. Neue Formenl. II, 33 21 adaoluit V habrahae Vabtaae RT. )

283
octo et decem annis ligatam in libertatem uerbo uirtutis eduxi eduxit autem etiam eos, qui antea exacerbabant, id. est, qui transgressione legis iram in se dei iudicis incitabant uel aduersum nomen eius gentili eloquio disserebant, ad doctrinam diuinae cognitionis instituit, ut ex persecutore Paulum gentium apostolum doctoremque perfecit. hos itaque exacerbantes, inhabitantes antea in sepulcris, id est intra corporum suorum emortua domicilia conaepultos in caelestem uitam spiritalemque deduxit. sunt enim multi in uiuentibus mortuÎ. nam et in euangeliis mortui non putati non differre docentur a mortuis domino dicente: sine mortuos sepelire mortuos suos, et apostolus scit quasdam mortuas uiuere, id est, dum uiuunt, esse iam mortuas. sed hos omnes de sepulcris dominus, qui in filios dei regenerantur, eduxit.

Verum haec qui in nobis deus super occasum ascendens per uirtutem resurrectionis operatus est, idem omnia ad huius spei nostrae praeparationem adumbrata gessit in lege, ut non alius prophetarum, alius euangeliorum deus possit intellegi. atque ideo erga nos quoque paribus haec momentis, quibus ex Aegypto populum eduxit, inpleuit. nam et patres nostri sub nube fuerunt et in Moyse in mari baptizati sunt et in similitudinem caelestis panis manna e caelis decidente saturati sunt et Christo aquam petra praebente potati sunt; [*](11 Luc. IX, 60; cf. Matth. VIII, 22. 12 I Tim. 5, 6. ) [*](1 otto (sic) R septem VPTE legatam V 2 edux̃ pr.l. supr.scr.R ante PiE exaceruabant V 3 iudicet V 4 eiue supr. scr. m. 1 R 5 instituti VRP 6 gentium om. R cf. Addenda apiorilP praefecit RPTE exacerugtes V 7 in sepulchris RT in sepulcris ex sepulcris m. 2 V inde est V 10 et om. V morti V no putanti corr. m. 2 V nuncupati R 11 sine V cf. Sdbatier III, 308 sinite RITE 12 apostolus ex apostoloa R quosdam (o in rlJl. m. 3) R mortuos R 18 dum uiuentes etiam V mortuos (o in h ras. 3) R os omnes corr. m. 2 V hos homines PTe 18 prophetarum aline om. R 19 adque VR ergo V haec monentes V 20 ex aegipto R ex aegyptao corr. m. 1 V patres ex patris m. 2 V 21 anne V1 in moysen Tb a moyse = P et in mari V 22 e supr. scr. m. 1 RP23IHFaquaPTprebenterpraeennte.RPT RP 23 Christo om. V aqua PT prebente V praeeunte RPT (error ortus ex praeuente, cf. supr. nuue pro nube sim. et de h. loci explicatione Stud. 1889 p. 317). )

284
quae quidem in illis salutariter gesta symbola quoque nostrae in se salutis habuerunt, ut sequens prophetiae sermo declarat dicens: deus, dum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto, terra mota est. etenim caeli destillauerunt a facie dei, mons Sina facie dei Israhel. praeisse deum iter populi sui, dum desertum transgreditur, in columna nubis ignisque cognouimus et usque ad populi errorem de caelis stillasse manna. sed cum superiora omnia, quae ecclesiae propria sunt atque apta, memorasset, scilicet cum super occasum ascendit dominus, cum orphanorum pater est iudexque uiduarum, cum in loco sancto suo, id est in domo, congregat unimores et uinctos in fortitudine et exacerbantes extrahit e sepulchris, haec tamen coram populo egrediens et in desertum transiens consummare memoratus est, ut nunc ex praeterito motam esse terram, destillasse caelos et hoc a facie dei Israhel in Sina. refertur effectum. hoc ideo, ut, cum illa, quae legis sunt, gessit, in his quoque ea, quae euangeliorum sunt, praeformasse sciretur. egressus enim coram populo suo in desertumque transgressus est; in illum uidelicet desertum Iordanis, in quo lilia floruerunt, in quo fons aquae uitalis desolata et arida inrigauit. funiculum namque ante erat hereditatis Iacob desertaeque gentes elementorum subditae fuerunt potestati. at nunc inspectante eo, qui [*]( 21 Deut. XXXII, 9. ) [*]( 1 symbola V figuram PTE om. R nostra VR 2 ut nunc sequens T" 8 egred = eris (eras. i) P egredereris Ra 4 transgredereris e in add. m. 2 V desertum E terra mota est om. V 5 distillauerunt RPTE mons eras. R c syna PT synai R 6 istfahel V 8 eiusq ad R terrorem VPTe 9 eclesiae R aeolesiae V adque acta (sic) — scilicet cum in marg. Slip. add. V 10 per occasum V dfis om. VR 12 uniusmores ex unimores m. 't R uniusmoris (ex unimoris m. 2 P) PIT. 13 exaceruantes V 15 distillasse RPTE 10 istrahel V syna R 19 in desertumq, R in desertum P in deserto T desertum e 20 illum (illQ) scripsi cf. p. 104, 8 et Ps. LX VIII cap..5 illo VRP illud TE desertu V deserto RP 21 desolatis (ex desolaris m. 2 V) et (inser. m. 3 R) aridis VRP desolatos et aridos E cf. de h. I. Stud. 1889 p. 318 funiculus PTE cf. Abh. IV, 77 22 ante supr. scr. m. 1 P om. R hereditatis spes iaoob V desertaque r 23 at ex ad P i ad VR spectantante corr. m. 2 V q fuit populus di ad ea P. )
285
fuit dei populus, deus ad ea, quae ante erant desolata, transiuit; et iam inrigata ab eo finium deserta pinguescent. et hic idem est, qui manna de caelis dedit populo. si enim lex disposita per angelos est, panemque angelorum manducauit homo, caelique stillasse in Sina scribuntur, profecto ministerium hoc a caelis, id est ab angelis expletum esse non dubium est. estque idem largitor eius, qui de cselis est, panis, qui in Sina mannae fuerat indultor.

Sed transiens ad desertum dens, id est ad gentilium arida et desolata quondam corda transcendens felicem illam bonae uoluntatis pluuiam segregauit. segregauit enim ipse ex utero matris Paulum in apostolum: quia. quos et praesciuit, hos et praedistinxit. hanc etiam eloquii praedicationisque pluuiam et in psalmo Salomon terrae ad spei securitatem nuntiauit dicens: et descendit sicut pluuia in uellus et sicut stillicidia stillantia supra terram. et aliquibus nubibus ne super uineam pluerent meminimus esse praeceptum. sanctus quoque Moyses, qui sub uelamento uerborum communium ingentia caelestis spei sacramenta condebat, uerba sua excipi a t pluuiam imbremque cantauit, pluuiam inrigantem desertam et aridam et praeparatam deo hereditatem. atque ideo sequitur: pluuiam uoluntariam segregabis, deus, hereditati [*]( 11 Gal. I, 15. 12 Rom. VIII, 29. 15 Ps. LXXI, 6. 17 Esai. V, 6. 19 Dent. XXXII, 2. ) [*]( 1 erant ex erat m. 1 V 2 & iam (& 1 in ras.) R ut iam e pinguiscent V pinguescerent e pingnesoant Tb 3 mannam V populos V si om. V 4 est per angelos E 5 a supr. scr. m. 1 P 6 caelis = ex caeles = P expletum esse non est dubium estque idem Te expletum esse non dubium est et quidem R expletum esse non dubiil S qui idem P expletum est non dubium est qui idem V 7 est panis ait qui R t 8 fuera V fuerant R 9 ad desiderium R gentium PTb 11 pluuium V1 12 in supr. scr. m.1 R 18 praedestinauit RPTE etia supr. scr, P I i aeloquii R ir loq P praedicationis V 14 solomonari ad spei V 15 descendet PTE 16 super RPTE 18 quae sub e 19 ingentia caelestia V ingenita caelesti R 20 deserta et arida PT E 21 dõ hereditatem VR di hereditatem PE dei hereditati T adque VR 22 segregabit V. )

286
tuae: et infirmata est, tu uero perfecisti eam. animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. prouidus enim uoluntatum deus segregauit uoluntariam pluuiam praesciendo. quae infirma est, cum iudicium in se mortis habuit Paulus, cum Petrus scandalo crucis motus est, ter denegat admonitus ne negaret, cum apostoli timent, fugiunt, diffidunt. sed quia in his bonae uoluntatis esset adfectus, perfecti ita sunt, ut et fundamenta ecclesiarum fierent et columnae. haec ergo hereditati dei pluuia segregatur.

Quae autem hereditas sit, non obscurum est, ea scilicet, quae data est poscenti, cum dicitur: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. gentes itaque animantium et pecorum ritu non intellegentes — et ideo, cum cura pecorum deo nulla sit, hereditas illa in hac segregata uoluntaria pluuia est - in ea habitare monstrantur. sequitur enim: animalia tua habitabunt in ea, parasti in dulcedine tua pauperi. habitabunt ergo animalia uel in hereditate dei uel in pluuia uoluntaria; et haec in dulcedine pauperi uel hereditas uel pluuia est parata. eloquia enim dei in sanctorum faucibus dulcia sunt, et beati sunt pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum caelorum. animalia autem cum essent, facta sunt spiritalia. haec ergo omnia in usum hereditatis, uel . uoluntariae pluuiae ministerium sunt segregata. [*]( 11 Ps. II, 8. 13 I Cor. 9, 9. 19 Pe. CXVIII, 103 20 Matth. V, 8. ) [*]( 1 eum V eam ^ = (eras. In) R i in duloedinem (ex dulcitudinem) tuam V = iz dulcedine tua P dulcedinem tuam RT sed cf. irifr. 8 pauperi d3 prouidus R 4 praesciendi V quae add. m. 2 V infirmata TE 6 motus (om. est) Te fort. recte 6 cum ter b ne om. R t timen corr. m. 1 P 10 ea add. m. 2 V scilicet = quae R 18 ritu i intellegentes V et ideo — pluuia est in marg. add. T o3 aupr. scr. m. 2 P 14 d5 supr. scr. m. 1 R om. T nulla sit hereditas ex nulla sit hereditas nulla sit hereditas m. 2 V illa in hao sit segregata sit corr. m. 2 V uoluntaria pluuia (pluuia supr. scr. m. 2) e ea P uoluntaria pluuiaea V uoluntariae plnuiae R 15 monstratur R 16 in dulcidine V 17 post pauperi inser. dS m. 1 R 19 enim eloquia V sanctorum (om. in) b 20 dulcia n runt V 21 qffl ipsorum R 22 cum om. V 23 ministerio V (sed postea in uerbis pluuiae — sunt dittogr. repititis ministerium). )

287

Atque ut secundum praeparatam dulcedinem pauperi uel ecclesiae congregatio, quae hereditas deo est, uel apostolicae praedicationis significatum esse intellegeretur eloquium, subiecit: deus dominus dabit uerbum euangelizantibus uirtutibus multis, rex uirtutium dilecti, et pulchritudini domus diuidere spolia. segregatae itaque pluuiae ad euangelium inrigandum dominus dabit uerbum, idipsum in sensum nostrum et ora diffundens, secundum illud: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. sed uirtutes multae euangelizantes sunt, quibus dabit uerbum, ut sit in Paulo uirtus, in Petro uirtus et in lohanne uirtus et in ceteris uirtus, multasque ob id euangelii praedicandi significet esse uirtutes; quibus quamuis deus et dominus et rex dabit uerbum, uirtutes tamen istae dilecti sunt, id est eius, qui regi et domino et deo sit dilectus. laboriosius autem id et obscurius, dum conlocationes uerborum non demutat, translatio latina declarat. ceterum absolutius totum hoc sermo e graeco enuntiatus eloquitur, hunc scilicet deum et dominum nostrum regem earum, quae dilecti sint, esse uirtutum: ut uirtutes ad apostolos, dilectus uero referatur ad Christum, cuius uel in his, uel hi omnes intellegantur esse uirtutes. oportuit autem propter ea, quae secuntur, [*](8 Matth. X, 20. ) [*]( 1 adque VR dulcidinem V1 2 cograegatio V dei e 3 praedicatiooes V significatam ex significatfl m. 2 V intellegitur V eloquium u udi (punctaaupr.etsubdiprivaacriptaposteaerasa)R4euan- geliszantibus corr. m. 1 V 5 rex uirtutum dilecti in marg. add. m. 1 R nirtutiam V cf. F. Neue Formenl. /, 269 uirtutum RPTE pulchritudine (h mpr. scr. m. 1 R) VRP sed. cf. infr. et Sabatier //, 132 adn. 6 segraegatae V 8 defendens R 10 uirtutis T multaeteaangeliszantes corr. m. 2 V 11 sunt sunt quibus Re 12 in iohanne (om. et) V 18 uirtutes quib. V uirtutea hae autg uirtutes quibus R 14 dauit V uirtutis R isti R 15 dilecti ex dilecte P ei' T ei VRP 16 & laboriosius R id et ex id est m. 2 V id eat R obscurius ex obscuriosius o m autem V 19 dn B V dominum nrm Re dominum PTb 20 ut ex 4 m. 1 R uirtutis V ad ex ab m. 2 V dilectum VP 22 q. secuntur V q secuntur (ex parte in ras.) R.- )

288
licet in omnibus unus atque idem esset spiritus, numerosarum tamen uirtutum fieri mentionem, quia ad pulchritudinem domus ipse uirtutum spolia diuideret. ad ecclesiae enim decus detracta ab his diabolo et gentium spolia diuiduntur atque etiam ex his spoliis domus pulchritudo perficitur, cum in sacerdotes dei ad ministerii sanctificationem ab aris templisque daemonum abstrahuntur sanctoque spiritu inrigati euangelizantes effectae sunt dilecti esse uirtutes.

Ad has enim easdem uirtutes, quae ad pulchritudinem domus uel spolia diuident uel ipsae sunt spolia, diuinus sermo se rettulit dicens: si dormiatis inter medios cleros, pinnae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in uiriditate auri. prophetiae uota sunt, quibus manere in mediis cleris haec ad pulchritudinem domus diuisa spolia exoptat, ut usque ad consummationis suae diem — quia significari mors soleat in somno — in domus pulchritudine perseuerent. qui quidem sunt in usum praedicationis tamquam deargentatae pinnae columbae, id est sancti spiritus munere ornatuque pretiosi. in his autem, quae post eos sunt, in auri uiriditate consistent, ut his post praedicationem euangelii honor regius et indefessa aeternitas ex conscientiae suae fructu in auri uiriditate reddatur: dum et aurum refertur ad honorem et in uiriditate uigor aeternus ostenditur. posteriora itaque dorsi, quae interscapilia magis graecus sermo significat, id est quae bonae conscientiae atque honoris posteriora [*]( 1 sps supr. scr. m. 2 P nomerosarfl P1 2 qui ad V 3 ipse uirtuti V ipse uirtutia PTE ipsae uirtutes coni. Bened. in adn. diuiderent coni. Bened. aeclesiae V 4 diabolo — ex his om. V et ante gentium supr. scr. T om. E 6 ad miniateriia VP 8 sint R dilecti ex dilecte P 10 ipse R ipsa V sermo ex sermo sermo R 11 retulit VlRPTE inter medios ex in medio m. 1 R 12 pennae RPTE 18 uiriditate ex uiditate PT prophetae Te 14 diuisa ex diuinae m. 2 V 16 domus ex domos P pulchritudinem V 18 pennae PTE sp̃s sSs V 19 praetiosi VR post supr. scr. T 20 honor eius et V 92 et aurum ex et in aurum R 28 uiriditate (om. in) Tb uiriditatis ex uiritate m. 2 P uictor V 24 interscaptia R interscaplia (scapli in ras. P) VPTE 25 id ex isd m. 1 V quae add. m. 2 V atq. honoris atlpr. scr. T adquae honores l r. )

289
sint tempore, ultra praedicationis huius honorem sunt honoranda; cum interim deargentatae pinnae sub munere sancti spiritus permanentes post etiam ad conscientiae suae; fructum auri uiriditatem, id est florem honoris perpetui consequentur.