Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Sed quia mentientur inimici, quid a cunctis fieri oporteat, doceturita: omnis terra adorent tibi et psallant tibi: psalmum dicant nomini tuo, altissime. mendacio inimicorum in nuncupatis diis demonstrato salutis nostrae instituta praebentur: ut terrena omnis origo nostra adoret et psallat [*](2 ista enim terribilem corr. m. 2 V 4 operum eue deus VRa operum P operum conditor esse deus e a nobis VRP et a nobis E 5 confitendus est R cf. Stud. 1889 p. 316 vonfitendui VPE non PE non ne R (an non uero ?) dii metienda sunt R di me = tienda sunt P 8 fortuito R fortuitn PE 8 suaptae R sua parte P cum uoluitur P constituerit P 9 ut dum P 10 ignen ait (fl si in ras. t add. m. 3 f) R N h 11 indefessae RP indefease E eofluant R effluant PE 14 roo,orum P U 18 mentiatur h. I. V 21 sed quia RPE et quia V mentientur VRP mentiuntur E inimici VRE inimici tui P 92 adorent tibi V adoret tibi R adoret te PE cf. Sabatier II, 127 psallent V peallat (t in ras. P) RPE 23 dicant V dicat (t in ras. P) RPE altissimae R. )
Sensum diapsalma distinxit. sermo enim ad deum cum oratione directus ad homines nunc refertur, quos tamquam longe a cognitione dei consistentes propheta ad proximum aduocat dicens: uenite et uidete opera dei. docuit autem et apostolus esse plures longe a deo positos, quos doctrinae? adhortatio tamquam in uicinia conlocauerit, cum ait: et cum uenisset, euangelizauit pacem his, qui de longe, et pacem his, qui de prope. ex lege enim multi tamquam de prope manentes crediderunt gentibus longe aduocatis.
Prophetica igitur praedicatio omnes ad dei opera contuenda aduocauit: sed non ea opera, quae cunctorum aspectui subiecta sunt, caeli, aeris, terrae ac maris — haec enim omnes contuentur —, sed ea, quae fidelium tantum studiis conperta sunt quibusque saluti humanae cum ingenti admirabilium uirtutum terrore consultum est: pharaone impietatis suae poenis in exemplum humani timoris coercito, ut terror damnationis inreligiosorum metu religionem inchoaret; cum in terrae iter mare aruit et aquae in aridam conuersae sunt; cum Iordanen pedes populus egressus est, et ingressuro repromissionis terram Israhel fluentibus stare iussis relicus ad gradiendi securitatem fluuii alueus decucurrit. ad huius igitur legis et prophetarum dei opera contuenda propheta gentes aduocat dicens: uenite et uidete opera dei; terribilis in consiliis super filios [*](8 Ephes. II, 17. ) [*]( 8 diappsalma distincxit P ad eu Ra qf. Acad. p. 31 5 de consistentes R 8 in uicinia Rb in uicina P in uicinio V in uicino e 9 his qui de longe V uobis qui longe RPE 10 de prope V prope RPE 12 prophetica (profetica R) igitur RPE profetae V 13 aduocat V aspectui RPE oculis V 14 caeli aeris VPE caeli = aeris (eras. df) R ao VPE supr. scr. m. 1 R 16 studium V 17 fanone Rl' (faraonem V) 20 = aruit (eras. h, r in ras.) R iordanen pedes populus R cf. p. 101,5 iordanen (iordane V) populus pedibus VP iordanem pedibus populus E 22 fluentibus R fluentis PE stare iussiB in ras. R relicus R reliquus (n in ras.) P 23 legis et prophetarum om. Y 24 contuenda VRE conculcanda P 25 opera dmf h. I. V (sed supr. 6 et ipse di) terribilis I VR terribilis & in P. )
Verum haec, quamuis uirtutum dei opera sint, non tamen spei et saluti satisfaciunt uniuersorum. populo enim tantum legis mare in terram demutatum est eiusque itineri Iordanes aruit. sed quid hoc ad uniuersae terrae salutem proficit omnibus enim hoc, quod uenite dictum est, competit; quia de uniuersis praescriptum erat: omnis terra adorent tibi. quid ergo mihi ad salutem tanto postea genito Iordanes tum arefactus inpertit? inpertit plane. huius enim primum aquis peccatorum ablutio Iohanne paenitentiam praedicante donata est: et per quem populo in repromissionis terram iter fuerat, per eum uia nobis caelestis regni et in nouae generationis lauacro possessio aeternorum corporum inchoatur aquis ipsis baptismo domini consecratis. ob quod ad id, quod dictum erat: uenite et uidete opera domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum. qui conuertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede, ne ab his, quae antea gesta sunt, spei nostrae esset [*]( 3 ex om. P 5 sentiet RPa sentiat s nobis scripsi cf. Stud. 1889p. 317 noe RPa om. ed. Basil. 1550 et Par. 1572 7 quam uis(uin. supr scr. m. 1) R 8 salutis P 9 itineri ex itinere m. 1 R iordanis RPE 10 hoc om. V proficit VRE profecit P 11 ante uenite eras. dictu R uenite — dictum est R uenit edictum P conpetit P competit ex conpetit m. 3 R 12 adoret tibi R adoret te (t te in ras.) P 18 iordanea V iordanis RPE 14 tunc V inpertit VE inpertiit (tiit in ras. m. 3) I i R impertit xupr. scr. P inper = tit (eras. i) plane II imptit plane P om. V 15 aquia primum V iohanne VRP Ioanne E paenitentiam o u paenitentiae m. 2 r penitentiam R penitentia P 16 et per quae P L' re 17 et in nonae (ioua in ras.) R et nonae PE generationis lauachro (re supr. scr. m. 2) P 18 incoatur R 23 antea gesta eunt Re gesta sunt antea Pb. )
Quod autem in ipso, quis iste sit, in quo laetabimur in ipso, propheta subiecit dicens: qui dominabitur in potentia sua in aeternum, non ambigemus, quis iste erit, si dicti huius euangelici recordemur: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes nunc docete omnes gentes et apostoli dicentis: propter quod exaltauit eum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat, caelestium et terrestrium et infernorum. [*]( 6 Ksai. XXXV, 1 aqq. 23 Matth. XXVIII, 18. 96 Phil. II, 9 sq. ) [*]( 1 inrcisa (cisa in ras.) R 4 corporum PE om. R 5 & in rGI. R exordiis laetamur Re laetamur exordiis Pb 8 et haeo florient R incip. f 46 T 10 consolamini RPE consolidamini T 14 claudas R clodus (o in ras. P) PT 16 in aduentQ R 18 iordanen R iordanem PT E 20 quid ex quod m. 2 P 21 dicens = R 22 ambigemua RT ambigimus PE 28 euuangelici R omnis potestas Rb potestas PTe 26 quod est — nomen om. R 28 fleotat R cf. Acad. p. 5j flectatur PTE caelestium in marg. add. m. 1 R. )
Unigenitus enim dei filius etsi regnauit semper, non tamen semper regnauit in corpore. ergo ubi designati et tamquam demonstrati saeculi dominatio per id, quod rot; alwvoq dicitur, uirtute uerbi ipsius continetur, tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam dei corpori et nomen dei donatur et regnum. et huius quidem dominandi saeculi tempus absolute apostolus docet dicens: cum euacuauerit omnem principatum et potestatem et uirtutem, et nouissima [*]( 25 I Cor. 16, 24; 26. ) [*]( 1 in P post ihs̄ 1 litt eras. 2 dei patris e RPT est dei patris E 3 sint R 7 est donatum PTE hic supr. scr. P 11 propriae RP 12 graeci (i ex corr 1) R 14 Tw AETIOZON ΠεΝΝΤΝΑϒΝΑCΤεΤΑ AOYAIUI (postea eras. in hoc) R TѠΔεC-TOZON-ΤεΝΤlAl NACTEIA AI'TOY AIWNOC P to. deetio zonten edinas teiali tulio nos a. In T omnia satis bene litt. graec. scripta sunt et articulus Tfj ante δυναστιἰα superscripta pronuntiatione eius temporis (ti) accurate est exaratus; qui cum etiam ex uestigiis in RP eluceat et a Tischendorfio (II, 68) probetur, in textum erat recipiendus. 16 diffinitionis PXT 17 TOY ATUJONOC R 21 dominatio PTE demonstratio R 22 illut V 23 quo VI'T. qd Rs corpore V 26 euacuauerit (1 litt. eras.) R 26 & nouissima Re et nouigsime (e in ras. P) PT. ) [*]( XXII. Hilar. Pict. parsI. ) [*]( 17 )
Atque ob id consequitur: oculi eius super gentes respiciunt. ab omni enim in peccatis morante uultus domini auersus est. haec namque indemutabilis dei significata conuersio est: non quod tamquam per naturam corporalem se quoquam aut auertat aut referat, sed quod par atque idem aequaliter semper manens uniuscuiusque auxilio pro meritorum diuersitate aut desit aut adsit. ex persona enim peccatorum ita scriptum est: auerte faciem tuam a peccatis eorum et iterum: quare auertis faciem tuam et dexteram tuam? et rursum: auertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus. ubi autem iustorum persona tractatur. haec dicta sunt: oculi domini super iustos et aures eius in preces eorum et iterum: oculi tui uideant aequitates et deinceps: designatum est super nos lumen uultus tui, domine; ergo incorporalis deus misericordiae suae oculis et tamquam ministerio famulantium angelorum protegit gentes, et in omnes credentes donum se diuinae miserationis effundit. [*]( 16 Ps. L, 11. 17 Pa. LXXIII, 11. 18 Ps. XXIX, 8. 20 Pa. XXXIII, 16. 21 Ps. XVI, 2. 22 Ps. IV, 7. ) [*]( i 1 deuincetur RTE deuincitur P 2 aaeculi R saeculo PTE 3 petit T petit RPe 5 adueraum RPT adueraus E 6 euuangelia R 7 prosecuntur Ra prosequuntur PTa et om. R 11 post indemutabilis eras. est R 18 quoquam R quoq a quoq: PT atq; in ras. R ab 14 semper supr. scr. T 15 assit T dsit R et ex R 19 persona er ibi personam R tractatur haec (ibi supr. scr. m. 2) P 22 deinoenps T 26 donum se PTa dona se ex donu se R donum ed. Basil. 1550, Par. 1572 (an donum suae? cf. Stud. 1889 p. 317). )
Hoc Iudaei denegant, his operibus dei infidelis populus contradicit, gloriam sibi in Abraham electi generis usurpans. et consequentibus istud dictis propheta demonstrat, ad id, quod dixerat: oculi eius super gentes respiciunt, conectens istud: qui in iram prouocant, non exaltentur in se. hoc, quod in se exaltantur, dominus in euangeliis condemnat dicens: nolite praeferre inter uos dicentes: patrem habemus Abraham; potens est enim deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. quod autem in iram prouocant, omnifariam prophetae locuntur; Esaias: in iracundiam prouocastis sanctum Israhel; ad Ezechiel quoque spiritus loquitur: fili hominis mitto te ego ad domum Israhel, qui exacerbant me, et in psalmis: exacerbauerunt spiritum eius et rursum: frequenter liberaui eos, ipsi uero me exacerbauerunt omnis ergo operationem et misericordiam dei in salutem gentium denegans in iram prouocat misericordiae et salutis auctorem; quia in se gloriosi et exaltati iram eius, qui solus gloriosos potest efficere, exacerbant.
Inleriectio rursum diapsalmi et sensus et personae demutationem docet. nam sub hac significatione frequenter alterum, nonnumquam utrumque distinguitur. superior enim sermo ex prophetae persona omnis fuit dicentis: uenite et uidete [*](7 Matth. III, 9; Luo. III, 8. 10 Esai. I, 4. 12 Ezeoh. II, 3. 14 Pa. CV, 33. Ibid. 43. ) [*]( ris aflur 2 habraam R abraam T gene pans corr. m. 1 R 4 dixerit P conectens (connectena «) istud RPTa connectens illud t 7 praeferre (pferre P) RPT cf. Sabatier 11, 13 adn. proferre E 10 loountur R ut ait loquuntur PTE esaias R isaias T = esaias P in iraoundiam RPE cundlā 8 in iram T 11 prouocastiB RT prouocatis P prouocasti e hezAhiel R hiezechiel T 18 israhel ex esrahel m. 1 R exacerbant R (παραπιϰραίνονῑας LXX) exacerbauerunt PTE 16 omnis RPT omnes E 16 operatio = = = et misericordia = P in salute R 17 denegans RPT denegantes E prouooat RPT prouocant E 18 in se (e in ras.) R exaltati = iram (eras. s?) R gloriosos ex gloriosus corr. m- 1 R 20 diappsalmi P 28 profetae (ae in ras.) R dicentis ex dicentea R. ) [*]( 17* )
Horum igitur adhortatio refertur ad gentes, cum dicitur: benedicite gentes deum nostrum. non ex inani nostrum prophetiae sermo subiecit. non utique illos, quos deos putabatis, heroum nomina uel elementorum creationes uel metallorum materiem, sed nostrum et eum, cuius opera recensentur, qui terribilis in consiliis super filios hominum, qui conuertit mare in aridam, qui dominatur in uirtute sua in aeternum. hoc autem proprie apostolicae doctrinae est, deum ex lege ac prophetis in euangeliis praedicare.
Sed id, quod consequitur: et obaudite uocem laudis eius, intellegentiam confundit. uox laudis namque non eius, qui laudatur, sed eius, qui laudet, auditur. et quomodo gentes, ut uocem laudis. obaudiant, admonentur? uerum et hic latinitas nostra proprietatem dicti in translatione non reddidit. nam hoc, quod nobiscum scribitur: et obaudite uocem laudis eius, a Graecis ita dictum est: ϰαὶ ἀϰουτίσατε τὴν ϕωνὴν τη̄ς αἰνέσεωςavrov. quo uerbo id significatur, obaudiri posse ut efficiant uocem laudis eius: quod plenius intelleget, [*](1 terribilis RPE terribilia e T in consiliis RPE in marg. add. T 3 pdicantibua (pdic in ras.) R 5 adortatio R 6 deum RPE dominum T 7 prophetiae (profetiae R) RPTa prophetae e 8 putabatis RPTa (Bened. de R falsa rtttulerunt) perturbatis ed. Par. 1672 heroum Cu in ras. R) nomina RE om. PT cf. Acad. p. 30 elementorum (om. uel) R 9 uel metallorum: materiem (supr. metallorum signa transpositionis erasa) R uel materiem metallorum PTE eu supr. scr. R 19 auts R enim PTE propriaeRpropriumPTE deum REdum (in ras. P) PT 18=aoR in enuangeliia R 15 uox laodis namque scripsi cf. Stud. 1889 p. 321 uox laudis nam P uox laudis R nam uox laudis T E 17 nerum om. R m 20 KAlAKlTlCΑΤΑΠΗΝ PONE εΤεCANCAlOC AYYOY R ΚΑε̄- AROYTlCATA lΤΗΝΦѠNHN TICA-lΝεCAlѠεΔϒΤΟl P, om. a, T textum bene scripsit, nisi quod et ipse AKOYTICATAl, cui adiunxil litt. mt. acutisate (uoci rijv superscr. τιν cf. supr.) 91 quo ex quod R obaudiri posse ut efficiant PTa utaudiri posse = = efficiant R ut obaudiri posse efficiant t. )
Sed quae tandem uox laudis eius audiri efficienda est? nempe ea, quod credentium animam posuerit in uitam, quod apostolicae praedicationi et martyrum confessioni constantiam et perseuerantiam largitus sit confitendi, quorum discursibus orbem terrae quibusdam quasi pedibus caelestis regni praedicatio transcucurrit in omnem enim terram exiit sonus eorum. et alibi spiritalis discursus gloriam clamans spiritus sanctus: quam speciosi pedes euangelizantium bona, euangelizantium pacem! haec ergo uox laudis dei praedicantium audienda praeconio est, propheta testante: qui posuit animam meam ad uitam et non dedit commoueri pedes meos. non enim humanarum comminationum terriculis a cursu praedicationis suae apostoli deflexi sunt, neque firmitas pedum insistentium a fidei gressu commota est, quin semper iudicii et aeterni regni dominum praedicarent.
Locutus autem ex unius persona spiritus prophetiae rem ipsam non uni tantum nomini conpetere significat. nam cum dixisset: et non dedit commoueri pedes meossubiecit quoniam probasti nos, deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. sermo itaque coeptus ex uno refertur ad plures. est namque unus spiritus, et una credentium fides est et secundum quod in gestis apostolorum est: erat credentium anima una et cor unum. atque [*](1 Matth. X, 27. 11 Pe. XVID, 5. 13 Rom. X, 16. 28 Act. ap. IV, 82. ) [*]( 3 constanti — et (eraa. a?) R 7 quod ex quot R 8 et perseuerantiam RE om. PT 10 pedibus RTE fidelib: P 19 clamans R clamat e PTE 14 et euangelizantium, pacem 7' hae R 17 comminationum Re commutationfl PTa 19 a fidei gresau RE fidei gressus P fidei greasib: T 20 & IUpr. scr. m. 1 R aeterni regni R regni aeterni PTE 25 aiout igne examinatur V cf. Sabativr II, 128 sicut examinatur RPTE 27 fidea = e & eeoundum (eras. uidetur interpunctio) R(e) fides secundum PTb apostolorum RPE apostolicis T 28 anima una R cf. Sabatier Ill, 514 adn. anima PTE. )
Temptationum autem genera et diuersas martyrum uictorias contuentes scimus, quibus modis anima ponatur in uitam, cuius contemptu desaeuientibus poenarum ingeniis a fidei gressu et testimonio non mouentur. alii enim in uinculis carcerum gloriantur, alii caesi in uerberibus gratulantur, alii potestati inreligiosorum desecanda. felicium capitum colla submittunt; plures in exstructos rogos currunt et trepidantibus poenae ministris ignem saltu deuotae festinationis insiliunt; alii in profundum demergendi non in aquas necaturas, sed in refrigerium aeternae beatitudinis decidunt toto ipso se corpore deo hostiam tamquam holocausta praebentes.
Percurrit ergo per haec passionum genera ex persona apostolorum, euangelistarum, martyrum propheticus sermo [*](1 coeptum supr. scr. T desinatur R 4 ut supr. scr. P 5 materie VTb materiae Pe matheriae R adheserint VR decoquantur VRTE a de — c = oquantur P 6 fraudolenf P 7 fidei eorum om. V 8 qui i corr. m. 1R 10 admixtione (admxtione == R) VRPT cf. Stud. 1889 p. 322 ab admixtione E 11 defecati VP examinantea V 12 claritate — (eras. mf) R claritatem V 14 c tuentes scimus (cwtu in ras., entes sci in marg. add.) R animae ponantur V 16 enim om. V carceris V 18 inreligioaorum om. V 19 rogis V 20 ignem VPTE igne R salta VRTE saltus ex salus P 21 demergentes V 22 refrigeriu ex refriu P aeternum V decidunt VRTE decedunt P toto ipso se corpore RE toto ipso corpore V toto pro se corpore P toto se corpore T 84 ergo per haec VTE p ergo haec (p supr. scr. m. 2) P haec ergo ergo per haec R 25 euuangelistarum R om. V. )
Et ne aut pertranseuntis aquas natatus aut transilientis ignem saltus -aut introductio in refrigerium communis alicuius et terreni loci requies significari existimaretur, adiecit: introibo in domum tuam in holocaustis. holocausta sunt integra hostiarum corpora, quae, quia tota ad ignem [*]( 19 Ps. CXIV, 7 sqq. ) [*]( 2 in laqueum VPTE in laqueum = = (laqueum in ras. postea 2 lilt. eras.) R 3 posuisti nos V tribnlationes VR tribulatione PT in dorsC nostrum VRE in dorso nro = P in dorso nostro T 4 poenas ex poenus R cum apostoluB ex cum apostolum m. 1 Y 8 p ignem aqua (sup, a lineol. eras.) P 9 aboletur (ex absoletur R) RT7'e diesoluitur V aliut (nt in ras.) R et quo RPTE et ubi V 10 nescit RPTE ignorat V 10 induxieti V cf. Sabatier II, 128 et eduxisti RPTE 13 mihi PTE tibi (t in ras. 3) R cf. infr. CXLVI cap. 4 (ubi etiam Qpraebet mihi) 14 a lacrimis R cf. infr. 1. c. et Sabatier II, 227 de lacrimis PTE a lapra R de lapsu PTE 18 et uiuitur VRTa 21 et = ne R peri tranBeuntes T pertranseuntes RP 98 adiecit RPE subiecit T. )
Sed quid tandem in hac corporum suorum oblatione uouerunt? scilicet ut per haec martyrii sui exempla gentes ad spem regni aeterni erudirent. qui enim tum Christum praedicabant, non sibi, quibus tum erat cognitus, sed nobis, qui futuri adhuc eramus, uel quibus tum erat incognitus, praedicabant. quae eorum praedicatio omnis posteritatis fidem ad martyrii desiderium accendit. non enim causa alia praedicabant nisi ut fidei suae et martyrii exemplo plures martyres erudirent quod Paulus docuit dicens: ego Paulus uinctus Iesu pro uobis gentibus. atque ob id in huius praedicationis fructu deo se uota reddere confitentur dicentes: reddam tibi uota mea, quae distinxerunt labia mea. et locutum est os meum in tribulatione mea: holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus, offeram tibi boues cum hircis. an ignorat propheta ex persona dei in spiritu se locutum: non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos et: numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? et rursum: quoniam si uoluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis autem non delectaberis? cessat igitur opinionis nostrae error, ut haec uouisse martyres existimemus. sed in martyriis posterum [*]( 14 Ephes. m, 1. 21 Pe. XLIX, 9. 22 Ibid. 18. 24 Pa. L, 18. ) [*]( 2 genera poenarum RPE poenarum genera T 8 nt in dei RTE ut dῑ P id est RPE supr. scr. T 7 uouerunt RPE uoluerunt T 10 adhuo supr. scr. m. 1 R 11 omnis RE omnem PT 13 martyr = ea (ercu. a) R martyras T quod ex quodquod R 14 Iesu R cf. Sabatitr III, 795 adn. Christi Iesu PTE 17 diatincxerunt VP 19 offeram tibi — arietibus in marg. add. T 00 hyrcis R hyrcis ex hyrcoe P 21 in spiritu = ^ se R 26 holocaustis autem non R cf. Sabatier II. 104 a adti. holocauatis non ITE 26 cessat RPTa cesset, 27 martyras corr. m. 1 R martyras T martyriie ex martyris P posterum RPT posterorum E. )