Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Et quia omnis haec ex persona formae seruilis oratio est, cui formae seruili usque ad crucem mortis adsumptae salutem eius nominis, quod dei est, deprecatur, et saluandus ex dei nomine id continuo subiecit: et in uirtute tua iudica me. namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam serui accipiens, formam nunc rursum dei consortem in ea, quam [*](i 1 talafica me corr. m. 2 V saluam me fac RPT (LXX σω̃σόν με) 6 et om. T oratio ex ratio m. 2 V 7 factus est V ut quia V inter secandam ei hominem 4-.5 litt. eras. R 8 passus - hominem um. RV* eloquatur R 10 depraecetur VR proprietatis r 11 inuitiis V et um. V 18 eius exigunt V ot omnia ex ut omnia ut m. 2 V ambigamus e tmbigimus (a supr. acr. m. n R ambigimus V 18 ait enim supra ser. m. 1 P saluum me fao RPT 14 sub profeta V 16 eui om. PTe quia gloriam PT 17 est nuncupatus V 18 nat' rnpr. scr. m.3R t anteriori ex anteriore m. 2 V 19 saluum ex salum m. 1 V facere (corr. m. 2) V 90 oratio — seruili in marg. inf. add. m. 2 (quae hoc quoque loco aeruilis scripsit) V 21 mortS crucis T 28 in continuo V 24 forma serui V 25 consorte V in id ea VR (error ex dittographia ortus, cf. Acad. p. 22 et Stud. 1889 p. 322). )

138
adsumpserat, humilitate repetebat, in dei nomen homine ipso, in quo deus nasci oboedierat, saluato. et ut huius nominis, in quo se saluari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, iudicari se in uirtute dei precatur. primum enim ex iudicio est, quod meretur: factus, inquit, oboediens usque ad mortem et mortem crucis. propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen: ut ei nomen, quod super omne nomen est, donetur; tum deinde hoc ipsum iudicium sit in uirtute iudicii, quia per uirtutem dei is, qui ex deo homo mortuus fuerat, idem rursus in deum ex homine mortuo resurrexit, secundum illud apostoli: crucifixus ex infirmitate resurrexit ex uirtute et rursum: non enim erubesco euangelium; uirtus enim dei in salutem omni credenti. per iudicii enim uirtutem infirmitas corporalis in dei nomen naturamque saluatur; atque ita ob meritum oboedientiae in salutem nominis dei ex iudicii uirtute prouehitur, ut in eo dei et nomen et uirtus sit. ceterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset, in misericordia potius uel aequitate, quam in uirtute, iudicari propheta se poposcisset. sed uirtutis illic opus fuerat iudicio, ubi dei filio in filium hominis ex partu uirginis nato, rursum ipsi hominis filio per iudicii uirtutem dei filii et nomen redhibendum esset et uirtus.w